Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend391. 1615 Maart 11. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Quid Lugduni sit actumGa naar voetnoot3, quaeque remora iniecta negotio, quod ego publicae utilitatis causa promovere nunquam desinam, malim coram tibi quam per literas indicare. Sunt et alia de quibus conferre tecum gestio, praesertim in argumento τῆς ἀπολυτρώσεως. Utinam tibi vacet transcurrere, sed ego maiorem temporis partem Hagae detineor, tum ob Comitia, tum ob ea quae cum Anglorum LegatisGa naar voetnoot4 agenda mihi publice mandata sunt. Si qua est tui videndi spes, omnia quoad potero seponam. Potero esse Rotterodami quocumque volueris Saturni, Solis et Lunae die, praesertim si praemonitus fuero. Deus te, Vir doctissime, veritati illustrandae et paci procurandae idoneum diu servet. 11 Martii 1615. Tui studiosissimus
|
|