Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend392. 1615 Maart 14. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Vir Doctissime. Academiae Lugdunensis Curatores, acceptis a Comite Benthemiensi literisGa naar voetnoot6, hoc mihi dederunt negotii, ut te orarem, tum ipsorum nomine, tum iure amicitiae nostrae, velles ad se venire Hagam, dum Comitia haec aguntur, ut tecum agant de rebus ad te et ad Ecclesiam pertinentibus. Ego iam nunc Rotterodamum venio, die Lunae post meridiem Hagam rediturus. Scio quidem molestum esse nunc iter istinc ad nos, sed parendum arbitror tempori; quare oro te hic adesse velis quam citissime ut simul Hagam iter instituamus. Multa quae dicenda tibi sunt in adventum tuum differam. Simul de MyliiGa naar voetnoot7 negotio - super quo tuas hic literas reperi - colloquemur, operamque dabimus, si fieri potest, ut ipsi, imo | |
per ipsum Ecclesiae prodesse valemus. Vale Vir Clarissime, et me quantum cupias tuum crede. 14 Martii 1615. Tui studiosissimus
|