Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend261. 1613 [tusschen 10 en 15 Mei]. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot4.Vir amplissime, cum heri in te incidi, veniebam ab aula: ubi regem conveneram sed occupatiorem, et qui serio quodam sermone me detinuit, quamdiu cum ipsius Maiestate fui. Ita factum ut non potuerim, quod maxime optabam, tui mentionem facere. Sed egi apud D. Episcopum BathoniensemGa naar voetnoot5, qui a Regis latere non discedit, ut Regi significaret, quod ipse volui illi indicare. Hodie redeundi in aulam vix erit mihi facultas. cras Deo dante iturus sum, nisi intellexero D. Bathoniensem praestitisse, quod recepit facturum. Vale vir amplissime. Cum eris expeditus ab aliis curis, nihil mihi gratius tuo colloquio: atque ego ad te non raro itabo σὺν τῷ Θεῷ, qui te servet. πάλιν αὖ ϰαὶ πάλιν ἔρρωσο. D. EliensisGa naar voetnoot6 aegrotabat heri, nec fuit in aula. |