Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend241. 1612 Juli 2. Van D. BaudiusGa naar voetnoot6.Cogor apud te, fidissimum et amicissimum pectus, exonerare conceptum animo dolorem ex insigni iniuria qua sum laesus indignum in modum ab iis quos minime oportebat. Nam ex honesta conscientiae fiducia possum iure gloriari me nemini mortalium, qui gustum aliquem humanitatis et honoris habeat, iustam causam praebuisse cur me odisse debeat. Pridie Kal. Quinctiles vocatus sum in Senatum ut causam dicerem qua fiducia subnixus theses politicas defendere auderem, quasi scilicet alterius fori ac territorii, non nostrae iurisdictionis res foret. Dixi, salvis auspiciis ea quae. sed priusquam respondere volui, quum magni- | |
ficus Rector verba facturus ostenderet mihi locum ubi considerem, negavi, forsitan temere, sed tamen negavi, me posse salva dignitate ex alio loco audire loquentem quam qui mihi esset ante assignatus, nec ipsis esse ius alia de causa me vocare in Senatum quam ut sententiam cum collegis dicerem. Tamen ne ignorarem horribile arcanum quam ob causam patres conscripti venissent in Curiam, et an Hannibal esset ad portas, aut aliquis nuncius superstes a clade Cannensi, propius accessi ad ipsum Qui pecori imperitat, quem tota armenta sequunturGa naar voetnoot1, ἄγχι σχὼν ϰεϕαλήνGa naar voetnoot2. Quaerit primum ex me an statuissem praesidium et auctoritatem suffragii commodare defendendis corollariis periculosae aleae plenis, ut est disputare in am bas partes: An religio sit de substantia reipublicae, et negare fas esse subdito privatoque homini ob causam religionis arma sumere contra Principem: et id generis alia. Respondi, causam non videri cur in hoc atrio libertatis non sit fas absque pervicacia sentire quae velis, et quae sentias expromere. Tamen rogatus ut admonerem iuventutem ne temere et absque delectu talibus axiomatis assensum praeberet, significavi, me facturum. Quaesitum item est an scirem, Heinsio heroi decretam esse spartam politicae professionisGa naar voetnoot3, ne falcem immitterem in messem alienam. Quidni, inquam, scirem? indigna homine dubitatio. Πῶς ἂν ἔπειτ᾽ Ὀδυσῆος ἐγὼ ϑείοιο λαϑοίμην;
Ἀλλ᾽ ὁ μὲν Αἰϑίοπας μετεϰίαϑε τηλόϑ᾽ ἐόνταςGa naar voetnoot4.
Fama nihil ignorari patitur de insignibus ad laudem viris. Sed et professori primario τῆς ϕιλοσοϕίας διὰ παραδειγ μάτων fas esse puto bene mereri de studiosa iuventute. et, ut ante ieci, salvis auspiciis ea geruntur quae pro publica utilitate fiunt. εἷς ὀιωνόςGa naar voetnoot5. Hostem qui feriet mihi erit CarthaginiensisGa naar voetnoot6. Suscipit iterum Rector, querelas ad se delatas, quod duobus ante diebus in funere amici, cuius funeris caput erat Philibert du BoisGa naar voetnoot7 tibi probe notus, clausissem latus PinakeriGa naar voetnoot8, quum a tergo sequeretur collega, si salva maiestate imperii licet mihi eum ita appellare dum careo iure suffragii. Magnum sane crimen, et funere expiandum. ‘Atqui non ignoras’, inquit, ‘qua nota sis adspersus, nec tibi locum esse ullum inter ordinarios, donec in integrum sis restitutus’Ga naar voetnoot9. Respondi satis confidenter, nec poenitet. Sed caput erat, sententiam Curatorum et Consulum non ultra extendi oportere quam ad ius ferendi suffragii, non autem ad alia ornamenta dignitatis. Poenas enim esse restringendas, et olim Senatoribus ultro se excusantibus servatum fuisse ab optimo Principum Augusto ‘insigne vestis, et spectandi in orchestra, epulandique publice ius’Ga naar voetnoot10. Non aliter sentire ipsos a quibus essem notatus, quorum iudicium acciperem tanquam ξυμϕορὰν ϑεήλατον et coelitus immissam admonitionem qua duce in viam redirem. Nec me ab eo tempore quidquam admisisse dignum tristiore sententia. Subiecit Rectro, | |
aliud sibi esse compertum. Sane si tam implacabili animo sunt in me, quos ego praecipuos Maecenates meos semper duxi, et si tam invisus sum Consulibus ob quaedam parum decore gesta, ut mea contumelia laetentur, consilium sumam a desperatione, et me subducam ex hisce regionibus aliquo ubi nec PelopidarumGa naar voetnoot1. Sed reprimo iracundiam. audi reliqua. Quum essem domum reversus, venit ad me. IacchaeusGa naar voetnoot2, homo integerrimus, et mihi amicus fraternum in modum, aut omnia me auguria fallunt. Significat ex parte Magnifici, plerosque Ordinarios disputationi interfuturos, sed hac lege, si eos omnes praecedere paterer, quum ex auditorio exeundum foret. Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugitGa naar voetnoot3, tamen et hanc contumeliam incolumi Iove et urbe RomaGa naar voetnoot4 concocturum me spopondi. Hesterna die graviter apud Rectorem questus sum de inhumanitate non audeo dicere collegarum, nos tamen fremente invidia Baudius manebimus. renovavi etiam veteres offensas quod me in causa desipientis Sophiae allocutus esset tanquam vitae iratum, et candidatum patibuli. Sed Sophiam istam suis moribus ulciscendam permitto, si quidem rata habet quae barbarus parens in me rustice et inciviliter designavit: nam contrarii rumores ad me deferuntur. nonnuli dicunt, eam honorifice et amice de nobis loqui; quod si ita est, recte et ordine facere ipsam arbitror, ϰαὶ γὰρ τόγε λώιον εἴηGa naar voetnoot5, et tunc paratus sum omnem praeteritorum memoriam fideli amnestia ex animo delere, ϰαὶ μὴ μνησιϰαϰεῖν. sin talia flagitia probat, nunquam eam sermone fuero dignatus. Sunt enim qui dicant, me ab ipsa proscindi tam cruentis convitiis, quasi crimen sit quod vivam. Sed nunc meliores curae me exercent, quam otiosae istae occupationes circa foemineum sexum. Sero arboresGa naar voetnoot6 quas spero nec inutiles fore vivo, et profuturas alteri saeculo. Caeterum ut revertar ad τὸν μεγαλοπρεπῆGa naar voetnoot7, tantum abest ut doloris mei sit misertus ut me obiurgaverit, quod in concione ausus essem occupare locum altioris scamni, non nisi destinatum OrdinariisGa naar voetnoot8; idque Magistratui superbum et arrogans videri, quasi notam inustam contemnerem, et auctoritati Curatorum insultarem. Quid est si non haec contumelia est? Sed finem facio, et rogo te ne haec dispalescant. Verum pro iure familiaritatis quaeso resciscas παρὰ τοῦ εὐπενϑέρουGa naar voetnoot9 an me tam invisum fatis genuerit mater, ut reconciliari in gratiam non possim. Pedum visa est via, et carendo magis quam fruendo intelligent ἣν ἄτην ὅτ᾽ ἄριστον Ἀχαιῶν οὐδὲν ἔτισανGa naar voetnoot10. De MaiaGa naar voetnoot11 iam ante ad te scripsi. nihil aequi bonique faciet nisi iure iudicioque coacta. est enim animal impotens, indomitum. tu plus effeceris quam diram qui contudit hydramGa naar voetnoot12, si me monstro hoc liberaveris. Cur non potest illi lata fuga indici quae nihil habet nec in fama nec in fortunis quod deperdat? an quia tam praeclara cive respublica nostra, vel Academia carere non possit? Vale cum familia, et nos ama. Datum VI Non. Quinctileis, CIƆIƆCXII. |
|