Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend240. 1612 Juni 10. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Vir amplissime, laetatus sum non displicuisse tibi quem nuper misi libellumGa naar voetnoot2. At quam multi erunt e nostris qui damnabunt? Iam e Gallia plures literae huc venerunt querelarum plenae, imo gravissimarum accusationum. Nam plerisque meorum Gallorum norma veri est ab antiqua fide abire quam longissime. Ego nihil scripsi de quo non saepissime cum magno Rege et doctissimis Episcopis deliberaverim. Itaque clamoribus ἀμούσων ϰαὶ ϑορυβοποιῶν non magis moveor quam ScioppiiGa naar voetnoot3 perditissimi nebulonis ineptiis. Si dabit Deus immortalis perficere quod nunc habeo prae manibus opusGa naar voetnoot4, intelligent aequi lectores, qua diligentia hoc genus scriptores πεποτηϰότες εἴημεν, et multo magis quanta flagremus cupiditate promovendae gloriae Domini Iesu. Quod superest, peto a te maiorem in modum, ut quem mitto fasciculum cures ad LydiumGa naar voetnoot5. Quaedam ibi sunt chartae Clemengii, quibus est illi opus. Deus te servet, vir magne. Vale. Londini pridie Kalend. Iun. CIƆIƆCXII. |
|