Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend238. 1612 Juni 2. Van D. BaudiusGa naar voetnoot5.Ex quo a nobis discessisti profectus sum Amstelrodamum rogatu * impulsus quae me vehementer obtestata est per literas, ut si mihi cara esset ipsius fama et existimatio, nuptias inter se et * maturandas curarem. Ultro quidem ivit nuptum non adhibitis in consilium auspicibus, sed tamen nihil desideratur ad summam legitimi coniugii praeter solennes ritus. Ipse enim eam iactanter agnoscit pro uxore, sed pater negat se habere quod det. Nisi res nimis palam esset, et nisi parvulus aula Luderet AeneasGa naar voetnoot6, auctor ei essem ut in pristino stato maneret. | |
Est enim iuvenis nulla virtute redemptus a vitiis, qui nulla alia spe solari potest aegram animi, quam exspectatione foecundae et opimae esuritionis qua non fiunt pingues in Erethria boves. Sed ut ad ea quae propiora rebus meis sunt veniam, a tuo discessu nec patrem τῆς ἀσόϕου Σοϕίας allocutus sum, nec me conveniendum curavit Mercurii materGa naar voetnoot1, nisi quod audio eam adhuc pascere ebriosas, futiles et furiosas spes de matrimonio.
sed prius Appulis
Iungentur capreae lupisGa naar voetnoot2.
Quid mihi auctor es ut faciam? Exspectem litis eventum? hoc spissum est amanti, cuius animo nihil satis festinatur. Quanquam hisce nugis iam longum valedixi, saltem inducias pepigi. Cuperem ad me mitti per hunc ipsum nuncium formulam transactionis, quam ipse concepisti. Spero me effecturum iniecto metu maioris malitatis, ut cupide subsignet, et voluntariam condemnationem subeat. Hoc nisi fundamentum praestruatur, non sinit ϑυμὸς ἀγήνωρ ut viam affectem ad meam Divam, quae non intelligit sua bona. nec ideo tamen demovebor ab amandi proposito, quamdiu spes aliqua supererit expugnandi ferreum istud pectus. Sed nunc sero sapiunt PhrygesGa naar voetnoot3, et pertaesum est occupatissimae inertiae, quae me per aliquot menses mihi surripuit. ποιεῖν τι δεῖ οἷς γόνυ χλωρόνGa naar voetnoot4. Vale vir eximie cum lectissima coniuge et familia. Datum Lugduni Batavor. II Iunii CIƆIƆCXII. |
|