Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend237. 1612 Mei 11. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Significavi nuperGa naar voetnoot2, cum novi nescio quid libelli tibi mitterem, epistolam tuamGa naar voetnoot3 illam me accepisse, qua tuum consilium de publicandis Ecclesiarum | |
Reformatarum confessionibus aperiebas. Postea etiam altera tuaGa naar voetnoot1 mihi est reddita epistola, qua rationem exponis promovendi generosissimi incepti, cuius tibi dudum venit in mentem. Non est quod longis am bagibus tua morer tempora. Breviter sic habe: quaecunque hactenus super eo maximi momenti negotio sunt a te scripta, ea videri sapientissimo Regi ab optima mente et singulari prudentia esse profecta. Itaque solet εὐσεβέστατος Princeps tuas epistolas non sine voluptate legere, et plures eiusmodi συμϕράδμονας, qualis ipse es, tuae Reipublicae optare, imo Reipublicae Christianae. Quae si hodie similibus consiliis regeretur, a spe concordiae non esset adeo aliena. Quoniam autem Serenissimus Rex iam in aliis negotiis totus estGa naar voetnoot2, non potest eius Maiestas nunc huic curae sic vacare ut optaret. Tu interim, praestantissime vir, age quod agis, et tuam solertiam in tam pio proposito exerce. Ego maximum Regem non desinam σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτρύνεινGa naar voetnoot3 ut se dabunt occasiones, et ferent ipsius negotia. Quae scribebas de confessionibus nostrarum Ecclesiarum, isthic, nisi fallor, possent commodius perfici: ubi neque eruditorum Theologorum copia deest, et libros edendi ratio est quam hic aliquanto expeditior. Mihi quidem illi curae vacare non licet, qui totus iam sum in disputationibus adversus Cardinalem BaroniumGa naar voetnoot4 susceptis. Nam quia eo rem videmus rediisse, ut adversariis nostris canon antiquitatis Ecclesiasticae sint Baroniani Annales, faciundum duxi, ut illos commonerem, quam sit οὐϰ ἀσϕαλὴς ὁ ϰανών. Spero sane si faverit operi ὁ ἐπουράνιος πατήρ effecturum me, ut admiratores illorum Annalium suae pudeat inscitiae et fatuitatis, quae summa est. Servabo tamen institutum, ut debitam laudem auctori non eam ademptum, neque malitiose carpam quae possint excusari: quod hodie solenne est nostrorum hominum peccatum. Sed ex ipso opere melius meam mentem capies: idque brevi, si Iesus Christus ὁ Θεάνϑρωπος vires fuerit largitus. Vale vir magne, et me ama. Londini Kalend. Mai. stylo veteri. CIƆIƆCXII. |
|