Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend182. 1609 Dec. 24. Aan J. RutgersiusGa naar voetnoot1.Iohanni Rutgersio H. Grotius. Magnas tibi gratias debeo, mi Rutgersi, quod virum optimum D. Gomarum non passus es nescire nimiam editoris licentiam in meo carmine. simul quod de nova editione me admones. quare transmitto exemplar emendatum manu mea, quod sequi Typographus poterit. rogo commodes mihi oculos tuos ne quid denuo peccetur. Visum mihi est etiam ad Gomarum scribere, ne putet me, quod Arminii memoriam benigne colui, ipsius honori detractum, aut controversiis praeiudicatum velle: quarum magnam partem me non intelligere ingenue profiteor. neque enim faciunt ad Edictum Praetoris. nobis modica Theologia sufficit. Librum tuum quem amicorum tuorum indicem destinasti, retinui apud me hactenus, spe videndi tui, aut alicuius a te. nunc, ne te diutius morarer, visum transmittere, cum epigrammateGa naar voetnoot2. Vale et nos ama. XXIV Dec. 1609. | |
Adres: Doctissimo iuveni Iohanni Rutgersio. |