Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend181. [1609 Dec. 24]. Aan F. GomarusGa naar voetnoot1.Rev. Clarissimoque Viro F. Gomaro S. Theol. Professori in Academia Leidensi. Vidisse te puto Scazontem in Arminii mortem, Rev. Domine, in quo si quid tibi placuit id mihi pergratum est. Quod autem tibi displicuisse intelligo idem sane mihi displicet. Scripseram, laborantem circa suprema Collegam tuum totum quantus erat flagrasse desiderio melioris apud superos vitae. Nescio quae mala manus ex voce ‘totus’ effecit ‘solus’. Quod mihi tam fatuum videtur, ut sensum nullum bonum possit accipere. Miror eius, quicunque is est, audaciam et stupiditatem, qui in alieno opere tam infeliciter curiosus fuit. Atque etiam, si quid fuit emendandum, me consultum oportuit. Questus sum statim ab editione eruditissimo Heinsio et amicis aliis, tam hac in parte me fidem editorum, quam multis aliis in partibus diligentiam eorum desiderare. Caeterum in laudando Arminio hoc mihi proposui, ei, cui vivo nullum fueram officii genus negaturus - noveram enim virum, quanquam ita ut multos, nulla interioris amicitiae connexione - hoc mortuo praestare testimonium, quod ex animi sententia posse videbar, ingenii minime vulgaris, et perspicuae cuiusdam eloquentiae, quae semper in illo miratus sum. Addidi, tum in iis rebus, in quibus veritatem adversus Papam maxime defendit, tum in quibus errare potuit, nihil contra motum conscientiae obdurato studio fecisse. Id mihi iudicium charitas dictavit. Sicut et illud, Arminium, maxime cum mors immineret, in pacem Ecclesiae vota direxisse. Caeterum, quae Arminio tecum ac cum bonis multis disconvenere, ea nec satis scio, nec si sciam temere me interponam. Habet ista res suos indices. Nobis circa alia occupatis, cum bona Dei, ut arbitror, gratia, multa licet ignorare, in multis sustinere assensum. Sed quanquam ab humana autoritate non pendeo, illud tamen lubenter profiteor, in quibus dubito, non facile me ab eorum sententia posse divelli, quos hactenus Ecclesia reductae puritatis antecessores agnoscit. Praecipue autem D. Francisci Junii - cuius sancta mihi memoria est - praecepta mihi multa animo inhaerent. Tum vero in controversiis omnibus in eam partem semper propendeo, quae divinae gratiae plurimum tribuit, minimum nobis. Dolent mihi haec dissidia. Sed nunquam diu fuit Ecclesia sine illis, nunquam erit. Restat ut feramus alter alterum, et inter multa, quae humana infirmitas facit incerta, ea certa teneamus, in quibus spes salutis nostrae fundata est. Deum autem precor, Rev. Domine, ut labores tuos eo dirigat, quo te spectare non dubium est, ad tranquillitatem Ecclesiae, et verae doctrinae confirmationem. Tui nominis observantissimus cultor
|