Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend177. 1609 Oct. 28. Van Jan GruterGa naar voetnoot4.S.P. Vir praestantissime. Libens vidi Dominum DubletiumGa naar voetnoot5, cui et tua et sua caussa faciam omnia quae haec mea mediocritas potest. ea tamen vereor ut minora sint, quam ut ullus ipsi in eis aut fructus aut voluptas. Nam quae tu, non liberali tantum sed prodiga manu, spargis, hand ausim agnoscere: adeo nihil eius in me reperio; nedum culmen illud laudum. Literas tractamus tantum, ut animum avocemus a memoria tot malorumGa naar voetnoot6 quibus quotidie adhuc largiter immergimur. itaque si nihil in eis ingenii, nihil industriae, quid mirum? Vitam nobis durare adhuc in tantis calamitatibus mirum est. Et sic tamen sursum aliquando respicere audemus ad vestras Musas; verum ita, ut earum fulgorem non feramus, nisi oculis clausis. Interim multum certe debeo incomparabili huic naturae tuae bonitati, per quam ego ille semper funestus effodior e feralibus meis tenebris, et putor esse aliquid. O referant Divi! quoniam non possumus ipsi. Hoc in multis miseriis, erat mihi non exili levamento, quod subinde honorabar solantibus sermonibus Scaligeri, Dousae, Lipsii, ClusiiGa naar voetnoot7. Iis denatis, solus mihi relictus videor: adeo reliquus populus amicorum, nihil est nisi populus. Vos solum aliquot iuniores eminetis adfectu plus quam devoto. ideoque vix reperio verba quibus; singularem illam prothumiam prosequar. interea tacita intra pectus istud veneratione observo et adoro. De te loquor, mi Domine, et Meursio, et Heinsio, triga incomparabili; quam officiosissime admodum saluto. Nescio an | |
adhuc in vivis agant isthic domini fratres RosendaliiGa naar voetnoot1, dominus Hogerbetius, dominus CromholtiusGa naar voetnoot2. Multi enim sunt anni quod nihil de eis intellexerim, ab eo scilicet tempore quo Lingelshemius a vobis ad nos rediit sine eorum literis. Si vivunt adhuc, si feliciter agunt, pars aliqua rerum mearum non ita male habet. Eos meis verbis, aut potius tuis, a Musis ad gratias factis, uti quam officiosissime salutetis rogo. Eorum quotidie memini, tum ore tum pectore, sed hoc magis, cum scilicet animo meo recogito, quam maxima pars amicitiae huius recentioris, nihil habeant in se amici, et potius accedant ad partem inimicitiae; unde etiam fit, ut iam biennium vix quatuor homines allocutus fuerim, domi perpetuo incarceratus, in qua Bellerophontisne, an TimonisGa naar voetnoot3 vitam renovo, admodum infeliciter. Domino Meursio indices licet, salva esse quae apud me Her(o)nis belopoiica. tantum igitur restare, uti a CommelinianisGa naar voetnoot4 eruat Athenaeum; de quo oblitus sum ipsos interrogate in nundinis. Inclusas per occasionem transmittas constantissimo amicorum domino CanteroGa naar voetnoot5 vehementer rogo. Vale et salve virorum et amicorum eximie, ab eo qui aeternum ero Famae tuae gloriaeque devotissimus
| |
Adres: Clarissimo praestantissimoque viro Domino Hugeiano Grotio Advocato fisco etc. Hagae Comitis. |
|