Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend176. 1609. Oct. 21. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.Clarissime Heinsi. Arminium vita excessisseGa naar voetnoot4 intelligo, virum, ut omnes iudicant, eruditum, ut ego, probum et veri amantem. Scio tibi non placuisse ipsius in quibusdam capitibus aut ἑτεροδοξίαν, aut, ut dicere tu solebas, ἀϰαταληψίαν. Interim puto illi constitisse apud conscientiam factorum suorum rationem, tam in iis, in quibus ἐπεῖχε, quam in quibus ἔξω τῆς λεωϕόρου ἐβάδισε. Nostrum certe est, praesertim ex quo ille vitae huic ereptus est quam optime de illo arbitrari ex charitatis regula quae docet duarum ansarum semper commodiorem ϰαὶ τὴν εὐτλητότερον apprehendere. Ego, etsi quartana ita premor ut necessariis rebus meis superesse vix possim, constitui tamen ex animi sententia viro eximio et mihi dum vixit amico, carmine aliquoGa naar voetnoot5, puto epigrammate, ut meus est mos, id praebere testimonium in quo spero me ψευδομαρτυρίας οὐϰ ἐμπεσεῖν δίϰην. Tu quid facturus sis apud te constitues. puto, poteris sine ulla nota inconstantiae, aut invidia etiam dissentientium, mortuum laudare quem vivum nunquam odisti: praesertim cum multae illi laudes tribui possint extra τὰ ἀμϕισβητούμενα. A BaudioGa naar voetnoot6 quin id impetrare possim non dubito. est enim δεινὸς ἀνήρ. Et cum arbitrum se totius controversiae constitui saepe postulaverit, praestabit sine dubio, quod arbitrorum est, animum medium et offensis non obnoxium: etsi in Scaligeri naeniaGa naar voetnoot7 perstrinxit τὸν μαϰαρίτην satis frigido schemate. quia tu | |
scilicet ea omnia praeripueras quae istius erant temporis ad aliena confugit et locum implevit. Sed haec illi non minus iam exciderint quam quae de Scribanio et Duce AlbertoGa naar voetnoot1 olim scripsit, ea nimirum tempestate qua et fas et ius erat πολεμιζέμεν ἠδὲ μάχεσϑαι.Ga naar voetnoot2 Sed nescio quomodo orsus a tristibus ad iocos delabor, nisi quod est et hoc hominis febriculosi nulla in re sibi constare, sed per omnia affectuum genera iactari. Rogo respondeas mihi quid tu circa memoriam Arminii facere constituerisGa naar voetnoot3. 21 Oct. 1609. Tui nominis studiosiss.
| |
Adres: E. hoochgeleerde wijse voorzyenige heere Daniel Heinsius Professor ende bibliothecaris der Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|