Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend168. 1609 Sept. 6. Aan Jan GruterGa naar voetnoot2.Soles tu, Grutere eruditissime, multa exercere liberalitatis officia, quibus nos pares esse non possumus. Libros mittis veteres abs te emendatos, novos abs te conditos, quod nos quomodo imitemur, hoc fato nati, ut legere debeamus, quae tu scribis, scribere non debeamus, quae tu legas? Praeterea literas mittis et nitidas et frequentes: alterum eruditionis, alterum bonitatis tuae est. Nos tristibus quotidie negotiis impliciti, quae nos ita mergunt, ut etiam tum, cum volumus, ad elegantias vestras nobis non liceat assurgere, inficetiam et ius nostrum prodere vobis erubescimus. Ipsa quoque insuetudo sibi impedimento est, raro scribimus, quia male scribimus, et male, quia raro. O academia, o tranquilla, et magnae tamen famae, nutrix, quies. Digna plane vita Scaligeris, Casaubonis, Gruteris, quid tale praestant forum hoc vere insanum et populi tabularia? Et tamen, clarissime Grutere, invenisse mihi videor, quomodo tibi rerum bonarum diviti atque opulento, ego pauper atque inops gratificer: donum tibi mitto, quod autem? discipulum, quo nullum munus sanctius, nullum gratius viro non docto tantum, sed docendi cupido. Quod enim habes scientiae, non in hoc habes, ut velut clauso thesauro avarus atque invidus incumbas, divitias istas contra quam aurum et argentum liberalitas auget, parsimonia exhaurit. Hoc tu quotidie et professoria voce publice ostendis, et quod latius patet, scriptis demonstras, quibus praela lassas, in hoc reperta, ut quod unius fuit, omnium fiat. Offero ergo tibi iuvenemGa naar voetnoot3 spei bonae, bono apud nos natum loco, cuius patruus Dubletius duplici apud nos quaesturaGa naar voetnoot4 insignis est. Is adolescens, si quid per te profecerit, proficiet autem plurimum, si te diligenter audierit, res ea accidet et ipsius amicis gratissima et tibi non iniucunda, cui laetissimum, ni fallor spectaculum est, capax culturae indoles, et in qua non periturae sementis spes eluceat. Vale, vir clarissime. VI. Sept. CIƆIƆCIX. Tui nominis studiosissimus
| |
Adres: Clarissimo eruditissimoque domino Iano Grutero professori et bibliothecae praefecto in academia Palatina. Heidelbergae. |
|