Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend159. 1609 Febr. 18. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Clarissime Heinsi. Inter negotia non minus multiplicia quam iniucunda solatium maius mihi obtingere nullum potuit eo quod ex orationum tuarumGa naar voetnoot2 lectione percepi. nefas sit alii te quam tibimet ipsi comparari. Itaque cum priores tuas orationes cum his postremis confero, ita iudico, eloquentiam tuam a subtilitate Senecae ad Plinii elegantiam venisse, nunc in perfectissima Ciceronis facundia consummatam. Discent posthac Tullium admirari, qui videbunt te, cui caetera dicendi genera felicissime contigerunt, hunc delegisse postremo loco quem imitareris, aut qui cum contenderes. Quis nunc contemnet eam facilitatem quam tu sequendam duxisti, cui nihil difficile est? Eant nunc illa verbosae brevitatis praecipitia, eant acumina anxie quaesita, est putida sordentis vetustatis affectatio: illi quoque eant qui per omnes aetates, per omnia dicendi genera instabili dictione decurrunt. habent forte aliquid eruditionis eorum labores: oratio sanitatem et robur non habet. Fuit olim laus saeculi incorrupte atque castigate loqui, quo nimirum tempore Hortensius. gravis aemulus palmam tamen Ciceroni reliquit, quo Brutus, Asinius, CalvusGa naar voetnoot3, certatim ad vim dicendi masculam aspirabant, quo immensus ille Caesaris animus digna Romana maiestate sine fuco et calamistris loquebatur. Nunc ista laus quae publica esse aetatis iam dudum desiit, privata tua facta est. Versus ipsi tui, quorum gloria hac nova laude obscuratur, indicium huic rei dederant atque praesagium. Quid enim aliud exspectare debebamus ab Ovidiano poeta quam Ciceronianum oratorem? Illa vero imprimis quae de bibliotheca est oratio, multis mihi bibliothecis praestare videtur. quippe cum praeter eximiam in dicendo felicitatem de clarissimis ingeniis exactissima iudicia complectatur. Neque minus admiror, quomodo in argumento parum amoeno de ratione interpretandi poetas non disertus tantum sed et festivus esse potueris. In librum de Mundo quae dicis, talia sunt quae nisi ab excercitatissimo philosopho, et Critico diligentissimo, dici non potuerint. Argumenta autem de auctore eius libri certissima, stylus et placita Aristotelis, a quibus iste liber plurimum dissidet. Nunc ad mea venio, hoc primum testatus non sine rubore mittere me ad te Praefationem quam IndicisGa naar voetnoot4 meis praefigas. nunc enim demum, postquam tua legi, incipio intelligere quam non Latine omnes alii scribamus. Sed profecto totus liber, ut ferme omnium qui in studio hoc inficeto versantur, laboris multum | |
continet, eruditionis nihil. Mitto et binas Regis Hispaniae literasGa naar voetnoot1, quas in fine operis locandas iudico. Inscriptio libri erit quae in prima pagina scripta est. Sed non debet publicari liber antequam monstratus sit Ordinibus, a quibus accedet permissioGa naar voetnoot2, cuius exemplum in tergo ipsius frontispicii excudetur. Itaque ubi impressa erunt omnia, exemplar unum ad me mittetur, quod cum Ordinibus communicem. Vale, Clarissime Domine, et aequi interpretare libertatem meam, qua toties tibi molestus sum. 18 Febr. 1609. Tibi devinctissimus
|
|