Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend165. [1609 einde April]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot5.Clarissime Heinsi. Facis rem te dignissimam, quod ei qui te unum tanti fecit ut pluris neminem, mortuo gratias persolvisGa naar voetnoot6. tunc enim vere grati animi affectus apparet, cum amplius foenerari beneficia non licet, et ei datur qui reddere iam non potest. Neque te decet quenquam magis ornare quam Scaligerum, neque Scaliger ab alio ornari quam ab Heinsio potest. Ego autem patrocinii mei tristitiam nunc demum intelligo: duo iam itinera confeci, alterum Noordhollandicum: alterum Amstelodamense: nunc ad tertium Durdracense accingor. mediis diebus ita premor negotiis, ut vix respirare mihi detur, multo minus versus scribere, minusque etiam tales qui Scaligerum deceant, aut dignos qui cum tuis appareant. Videbo tamen quid mihi permissurum sit, quod nunc instituo, iter. Habere interim te puto epigramma meum de chartis ScaligeriGa naar voetnoot7, quod puto posse ob argu- | |
menti similitudinem epitaphiis versibus adiungi. Sapienter autem facis quod praeclarissimo munere eumGa naar voetnoot1 vis donare, cui ob inducias factas non uno nomine obligaris, ut quibus et rivalis tuus damno auctus estGa naar voetnoot2, et tu recuperatis rebus quas hostilis iniuria abstuleratGa naar voetnoot3, minus habes quod rivali invideas. Tuningius aliud solatium sibi invenit. dicit LuciamGa naar voetnoot4 rubicundiorem fieri indies, et si ita pergit non parum in deformitate profecturam. Nobis aliter videtur, neque enim potest sine scelere non formosa credi quae tam bonos a te versus meruit. Sed tu etiam vide, ne te Flandricae delitiaeGa naar voetnoot5 ita capiant, ut huius nostrae, quae et altera tua est, patriae obliviscaris. Sed quid tantum mali feci, ut mihi tam acerbe de dilata exemplaris libelli mei missione insultares? An nescis, Mare illud ita liberum esse, ut me domino inscio atque invito in libertatem proruperit, Elzeviriis hercule manumittentibus, qui mihi Ius Patronatus intervertereGa naar voetnoot6, dum ego in ultima Noordhollandia fisci utilitatibus pervicaciter invigilo: quamobrem aequissimum esse ut in integrum restituar, multi mihi Iurisconsulti respondent. Tu igitur ita habe, quasi nunc primum is liber prodeat, teque ante omnes alios, ita uti par est, salutet, quippe qui tot cruciatus et fastidia ipsius causa fortiter exhauseris, ut ipsos illos, qui in liberrimo Mari quod Oceanum dicimus vehuntur, magis nauseare non putem. Vale eruditissime Domine. Tui nominis cultor
| |
Adres: Viro undequaque eruditissimo Danieli Heinsio, Professori et Bibliothecae Lugdunensis praeposito. |
|