Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend160. 1609 Febr. 23. Van D. BaudiusGa naar voetnoot3.Iterum me domestica naufragia referunt ad eosdem scopulos. Retinui tamen, et retinebo, ut spero, etiam in extremis malis, nedum in his curarum minutiis ἀγήνορα ϑυμὸν, nec abieci me in tam miseras preces atque nuperGa naar voetnoot4, nec ullam vocem protuli minorem viro, aut cedentem calamitati. Στέργειν γὰρ αἱ πάϑαι με χὠ χρόνος ξυνὼν
Μαϰρὸς διδάσϰει, ϰαὶ τὸ γενναῖον τρίτονGa naar voetnoot5
Literas etiam ad illustrissimum PrincipemGa naar voetnoot6 mitto, quibus sanare conor si quid haeserit offensae, vel incommodae suspicionis ex nostra Dissertatiuncula super induciisGa naar voetnoot7. Confido non futuram illi ingratam meam confessionis ingenuitatem, coniunctam tamen cum generosa libertate. neque enim capital fecisse videor, si ex animi sententia sum locutus in atrio, ut sic dicam, libertatis. Communicavit mecum noster heros Heinsius literasGa naar voetnoot8, quas ad eum misisti postridie eius die quo apud vos fui. Veto te credere, tibi unquam evenisse ut prudentius iudicares, et ornatius scriberes. Gratulor mihi meum iudicium prorsus convenire cum tuo. Illud autem epiphonema per mihi lepidum et venustum est visum, non aliam spem de tam insigni iuveni concipiendam fuisse, quam ut cum Ovidiano Poëta Ciceronianum oratorem coniungeret. Nuper statim ut sum a te digressus, conveni ϕέρτατον ἀνδρῶν, vel si mavis ϕῶτα ἄριστον van der Mylium. nunquam eo usus sum commodiore, ita me a vultu et sermone suo dimisit bonae spei plenum, ut in eo videretur aemulari laudem amoris ac deliciarum generis humani, qui negabat oportere quenquam ab alloquio principis tristem discedereGa naar voetnoot9. Quid | |
multa? plane persuasit ut in animum inducam Durare et memet rebus servare secundisGa naar voetnoot1. Cum non possumus quae volumus, velle debemus quae possumus. In hoc decreto finem faciam, et te plurimum salvere cum suavissima coniuge ac familia iubebo. Datum Lugduni Batavorum XXIII Februarii CIƆIƆCIX. |
|