Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend156. 1609 Jan. 11. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4.Ego vero, mi Heros, hominum sim omnium ingratissimus, si aut ea quae tu mihi praestas quotidieGa naar voetnoot5 non agnoscam, aut ea tibi imputem quorum in aliis culpa est. quis enim non in suis hoc rebus experitur, diligentiam nostram vinci saepe atque impediri aliorum desidia, etsi istorum lucripetarum mora non est vera desidia, sed avaritia. Si putarem eos non posse indemnes esse, nisi mihi iniuriam facerent, ferrem aequo animo. nam de quaestu suo certant dispendio meo, hoc est gratiae detrimento. tamen quantum adhuc in posterum festinabunt, tantum peccato suo demserint. Tibi vero tanto plus debebo, quanto cum molestiore hominum genere rem tibi esse satis intelligo. Characteres sane placent, et libelli forma. utinam chartam non pessimam adhibeant. De publicis addamne aliquid? Induciae periclitantur quantum unquam antehac. Videtur Hispanus non tanti facturus nos decipere ut eo nomine veterem superbiam omittat. quod si facit, verendum est ne posteritas illum a nobis corruptum iudicet. adeo hoc rebus nostris expedit. Caeterum de Ecclesia quoque, ut debeo, sollicitus sum. ut possim cum viris sapientibus loqui cum ratione, legi diligenter Dialogos CastellionisGa naar voetnoot6. invenio miserum interpretem sacrarum literarum, et ut obiectiones moventem in argumento foecundo multiplices, ita ad contrarias auctoritates respondentem perfrigide. Si essem apud vos darem operam, ut scripta aliqua Arminii nanciscerer. De Scaligero nihil scribis, puto eum adhuc mori. Baudium | |
nostrum ecquid sanum vidisti? Inauratus est a IanninoGa naar voetnoot1 non poenitenda liberalitate: puto eam esse hominis ingenuitatem ut hoc omnibus praedicet: nam ad me quidem eo duntaxat nomine venit, ne hoc nescirem. Rogo te, ut has literas ad Gomari aedes cures. XI. Ian. 1609. Tuus per omni(a)
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse discrete Daniel de Heins Professeur ende Bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|