Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend155. [1609] Jan. 5. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Clarissime Heinsi. Domum reversus, sine uxore, quam tamen reliqui probe valentem, nihil prius habui quam ad te scribere: primum ut hoc tu scires: deinde ut ego ex te, ecquid Indica meaGa naar voetnoot2 profecerint, quae nisi maturantur, et oleum et opera perierunt. De LuciaGa naar voetnoot3 nimium tu securus es. Et vera sunt quae ex Zelandia scripsi. Nescio quis illi nunc miles alludit. quem tu facile excuties. Etsi hercule etiam dubito an suadere cuiquam ausim matrimonium, cum video me, cui id optime cessit, tanto in cruciatu fuisse, pendente coniugis valetudine. Adeo nihil in rebus humanis sincerum est. nam ubi id quod amas nactus sis, succedit amittendi metus, molestia, cui vix ulla voluptas contra comparanda sit. ut bene succedat, tamen, ut dico, me exemplum habes. sin male, Baudium vides, quem non dubito graviter angi ob immortalitatem uxoris. Saluta quaeso materteram tuam, cui gratias ago quod se pro uxore mea sollicitam ostenderit. 5 Ian. Tibi obligatissimus
| |
Adres: Erntfeste wijse hoochgeleerde voorzyenige Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris der Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |