Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend143. 1608 Aug. 18. Aan N. van ReigersberchGa naar voetnoot7.Mi frater, ita enim te appellare ius fasque est, non modo veteris amicitiae privilegio, sed et novae affinitatis iure, quod ipsa soror tua, iam totum mensem nupta, negare non audebit. Ubi nunc agas, et quomodo, scire vehementer desidero: Parisiis an fueris, ibi Thuanum et Casaubonum conveneris? quid tibi Aureliae placeant? iamne Ligerim navigaveris, et ad Andes perveneris? quae tibi visa nova terrae facies? ubi montes, silvae, fontes, flumina, quae nos Batavi ferme nisi legendo atque audiendo non novimus? ipse regni augustissimi ac florentissimi status ecquid te delectaverit? quam festive nugentur Monachi et Sacerdotes, vix antehac tibi visa animalium genera? numquid ad Iesuitae conspectum expallueris? quid tibi in mentem veniat audienti quotidie senescentis Regis novos amores? quae illic super rebus nostris iudicia? paxne speretur, an Gallicae ma- | |
nus in Hispanum pruriant? Ego hic etiamnum a publicis privatisque rebus in Zelandia apud tuos patrios Lares atque Penates distineor: ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audioGa naar voetnoot1. Nisi quod Praesidem Ianninum scio in Hollandiam venisse. Legatos, qui partim discesserant, redituros. De MonachoGa naar voetnoot2 nihil certi nisi ad d. XVII Iulii in Hispania fuisse sine certa spe reditus. De nuptiis nostris unum te caelare non possumGa naar voetnoot3, Tuningium iuniorem et Heinsium, paranymphos meos, hic in amorem incidisse, et quidem communem, ita ut qui amicissimi venerant, abierint rivales. Hodie literas ab utroque accepimus, certatim se nobis commendant, quia apud Blonckium nos aliquid putant posse, et apud ipsam Blonckium, est enim cognata ipsius, Margarita Luyxia nomine, quae illos serio commisit: Scribe cui favere nos malis. Mitto tibi doctissimum carmen HeinsiiGa naar voetnoot4 in nuptias nostras, quo nihil unquam vidi, ne ab ipso quidem, in eo genere excellentius. Accesserunt Erotopaegnia nostra quae aliqui, inter quos est Scaliger, non improbant. Ego ea ipsa in gratiam eius, cuius honori dicta sunt, in linguam Batavicam transtuli, satis feliciter ita ut ferme versus versui respondeat. Multa quoque alia Gallice et Batavice lusi quae in iuvenum ac virginum manibus sunt, adeo bene nobis cessit nostra insania. Res Ecclesiasticae quiescunt: et quidem melius, ut arbitror, praesertim cum hostis sit in specula. Gomarus magis in dies se ducem partium facit. Zelandi vestri quotidie controversias declamant, de praedestinatione, de perseverantia regeneratorum, de obiecto iustificationis, et alia eiusmodi. Bucerus Epithalamium GraecumGa naar voetnoot5 nobis dedit. NeraeusGa naar voetnoot6 - nosti enim et hunc - Gallicum satis licentiosum, Heinsius etiam BatavicumGa naar voetnoot7. Baudio tam male est, ut versus scribere non vacet. Da veniam quod longiores literas non scribo. Materia deficior, quam uberiorem habebo ubi in rerum scena, hoc est, Hagae fuerim, quod cis octo dies aut paulo amplius futurum spero. Ubi te Parisios iturum scivero, faciam habeas literas ad amicos. Monebis me in tempore. Omnes tui te salutant. 1608. 18. Augusti. Tui amantissimus Frater H.G. |
|