Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend142. 1608 Aug. 18. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.Clarissime Domine, ita te illa amet, quam tu satis belle Luciam nominas, caeterum nescire non debes haud indecoro vocabulo Margaritam eandem appellari, ita enim illam ϰαλέουσι ϑεοί, nimirum VettiusGa naar voetnoot4 et Bloncquius, μεροπές τ᾽ ἄνϑρωποι, hoc est Tuningius et sui similes. miraberis quo eam tam longo hyperbato: sed hoc volebam, ita te illa amet, ut ego literas tuas, in quibus legens σημεῖα ϰαὶ εἰϰότα morbi sane mihi non incogniti recolui mecum veteris vestigia flammaeGa naar voetnoot5. Votum meum simplicius efferre non possum, quam, optare me, ut idem Heroinae isti a te fiat, quod tu meae factum putas, cum primum in amorem incidisti. Interim nescire non debes, Tuningium ad illam scriptitare, animi, ut puto, causa: tibi tamen opera danda est, ne plus ille ioco facere videatur quam tu serio. Si quid vis facere, quod ille assimulare non possit, scribe versus, sed quos legat ipsa LycorisGa naar voetnoot6. Materiam sumendam non arbitror, neque ab illo misero Vale, cum ipsam apud hortum relinqueres, neque vero a rheda, et arboribus illis apud | |
WesthovumGa naar voetnoot1 tuorum suspiriorum consciis, sed quomodo mansionem hic tuam, cum id maxime vellet, impetrare non potuerit. Aliquid illi praestare debes, cui tantum negasti. Ego qui iam aliquid iuris in novam nuptam meam usurpare incipio, diligenter eam admonui, quam sit me atque ipsa indignum, tibi ullas ab ipsa aut conquerendi aut suspicandi causas dari, cui plus obligata sit quam aut ego possim dicere, aut ipsa intelligere. Putabat se nihil aliud nisi incendisse te. ego dixi, si aliae nescirent, at ipsam non posse ignorare quam sint proni ad aegritudinem et desperationem amores id genus hominum qui, sanctissimo olim nomine, nunc prope ad convitium delapso, Poetae vocantur. Orphea quoque et StellamGa naar voetnoot2 nunquam sine tristitia et suspicionibus amasse. Illa, tacta tam magnis nominibus, serio dolere quod ullum suum factum tibi displicuisset. quid plura? promisit se in ManmakeriGa naar voetnoot3 et ComaniaeGa naar voetnoot4 subselliis futuram, atque adeo hodie Middelburgum transit, Luciam allocutura, ἀϰαδημιϰῶς: id enim paulo est melius, quam σϰεπτιϰῶς. Coepit iam ϰαταλαμβάνειν et tuae sententiae συγϰατατίϑεσϑαι. Heroum principiGa naar voetnoot5 lusus nostrosGa naar voetnoot6 non displicuisse est quod gaudeam: atque eo praesertim nomine, quod eadem epigrammata vobis duobus probantur, quae ego quoque damnare vix sustineo. Male sit isti decoctori, qui me solutione pecuniae sibi debitae fraudavit, neque enim hominem vidi. visurum tamen spero, ne ille sic impune cum aere alieno meo se in fugam dederit. Plura non addo. visurus enim te sum, ut spero, ante abitum hinc meum, hoc est intra proximos octo dies. Veriae CIƆIƆCVIII. XVIII Aug. Tui nominis studiosissimus
| |
Adres: Erentfeste hoochgeleerde wijse voorzyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|