Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend163. [1609] Apr. 10. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Legi heri literas tuas, Clarissime Heinsi, quarum leporem si noster BlonckiusGa naar voetnoot2 tam bene intelligeret, quam ego mihi intelligere videor, non putaret se difficile adeo patrocinium suscepisse, cum tibi contra Decimos et Cursores et MartiosGa naar voetnoot3 favet. Ac de illo quidem novissimo rivali tuo ulciscendo nunc diligenter AntverpiaeGa naar voetnoot4 agitur: ac duo viri principes Ianninus et Mylii socerGa naar voetnoot5 nihil omittunt moliri, quo illiGa naar voetnoot6 male sit. quod hercle fortiter concoquendum ipsi puto, quando affinis ipsius, vir et tibi et Monacho Neyen non ignotus, iamdudum annititur ut artificium istud, quo illi se iactant, funditus pereat. Ferrum est quod amant, inquit ille de sui saeculi feminis. sed profecto huic ferro posthac non tam cum hoste quam cum rubedine certandum erit. Interim ad tui fautoris nuptiasGa naar voetnoot7 quod attinet, scis quam raro mihi vacet poetari qui hoc munere distringor et uxorem habeo. praeterea est adhuc quod ipsi de IonaGa naar voetnoot8 excusem. tamen cum heri tuam epistolam accepissem, meditatus sum aliquid hodie quod est sane non magni pretii. Ad V. Clariss. Adr. Manmak.Ga naar voetnoot9
Te quoque, per varias iactatum saepe puellas
Detinuit loro iam Cytherea suo.
Nec tua iam multas mirantur lumina formas
Multarum victrix possidet una locum.
Teutonides sordent, et gens male casta, Latinae,
Et Tamesis quicquid, Sequana quicquid habet.
Hic quoque sunt aliquae: sed et has Berchemia vincit,
Et tantum est animo pulchrior illa tuo,
Quantum nobilitas festivaque gratia morum
Et tuus in laudes addere quivit amor.
O bene dilatae felicia gaudia taedae:
Omnibus o votis concelebranda dies.
| |
Sed quid opus votis? Trepident quod vota precari
Iam tibi praeveniens contulit ante Deus.
Iam nihil optandum, dominam tu praeter habebas;
Optasti dominam: contigit ecce tibi.
Haeredes - id restat enim - iam cernere velles.
Hos quoque ludenti lectulus iste dabit.
Vides nihil esse non vulgaris argumenti: et quandoquidem semel depuduit, quin te aut potius sponsum onero et hoc epigrammate perquam inficeto: sed tamen aperto et familiari in quo miraberis Baudianum ‘pernegat’ tantopere mihi placuisse. Ad Eundem Manmakerum.
Accipe felici iuvenis dignissime fato
Carmina pro meritis inferiora tuis:
Non ea larga quidem, nec certe qualia vellem.
Ut pereat fisci triste patrocinium,
Quod tibi nunc iustas prohibet me solvere grates,
Tam procul abstentum fontibus Aoniis:
Cuius tu implacidos quondam miseratus amores
Tentasti dominae frangere duritiem.
Praeterea vates quantum tutaris amantes
Heinsius ignotum pernegat esse sibi:
Heinsius ille meus, cui qui benefecerit unquam
Hic Venerem et Musas scribat in aere suo.
Ille tuo dignos deducit foedere versus,
Quos procul extremo quisquis in orbe leget,
Felicem nimium dicet Berchemida Nympham,
Felices thalamos, Mannemaquere tuos.
At tu, cum Maria nisi vis resipiscere nostra
Invisum populis LuciaGa naar voetnoot1 nomen eris.
Cave nimium anxie inquiras, cuius characteris sit hoc postremum epigramma. est enim nullius. et quid ni nobis uti liceat Baudiana libertate? Implevi epistolam nugis, implebo et hoc negotiolo. Uxoris meae - quae se deierat nunquam aliarum fuisse partium quam quae optimates decent, neque se cuiquam contra te favisse, sed tamen dedisse operam ut suscitato rivalitatis certamine sui generis mercem incenderet - eius inquam frater minimus, DavidemGa naar voetnoot2 quem vocant, sub Maium mensem Lugdunum migraturus est. velim nos consilio instruas, quo in hospitio eum honestissime acturum putes. Vale flos aevi: neque succense, si frigidius interdum iocamur, neque divinas Virgulae tuaeGa naar voetnoot3 virtutes exprimimus. quo ego scripto nihil vidi eo in genere felicius, nisi in saeculum insipiens incidisset. et | |
tamen diligenter legetur iste liber, et a multis, non dubito, ob hoc tantum ut intelligere credantur. X. Apr. Tui nominis studiosissimus
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse voorzyenige Daniel de Heins Professeur ordinarisGa naar voetnoot1 ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|