Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend131. 1608 Mei 6. Van Johan BoreelGa naar voetnoot10.Clarissime vir. Calendis Maiis ad te scripsi sed raptim quia cum mihi otii satis suppeteret amantis felix inquietudo et audentia eas literas divisit interstitiis sponsalibus, et cum reverterer nuncius in procinctu erat. Causa inquietudinis erat, quod cum materGa naar voetnoot11 diem horamque contrahendis sponsalibus dixisset fore diem Mercurii, | |
qui erat Aprilis novissimus, mota deinde nescio quo affectu semel adhuc voluerit filiam natu maioremGa naar voetnoot1 moneri de mariti consensu presentiaque impetranda. Quae res me mirum quantum anxit; satis enim prospexi id quod accidit, futurum ut filia, matris genibus advoluta, 2 aut tres ut minimum dies exoraret, non illos marito persuadendo, sed convocando exercitui partium, et inter alios amitam Theodorulam; ea biduo post sed sero, licet aegra advolavit, cuius autoritati, iunctis filiae lachrymis, et generi minis impar esset illa flexilis soror, mater, socrus, feminarum humanissima et timidissima, puella obmutescente et cessura victori in praedam. Itaque postquam lassus animus meus aut potius corpus tres modo horas quieti necessariae impendisset, surgo et quod est tristiorum conficio aliquot spacia ambulando in cubiculo meo, deinde fallendo tempori solatium ex scriptione quaero, quod mihi in tua amicitia semper repositum duxi. Ibi me tanquam turbo quidam curarum cubiculo et aedibus pellit et quonam? nisi ubi Deus spem libertatis quandam fecerat. nosti enim quam sincere serviam potius quam fortiter amem. Summo mane video fores apertas puella quadam expurgante pulverem atrii. Timidus praetereo neque enim unquam ea hora adire licuit. progressus refero pedem rectaque ingredior, intelligo matrem totam noctem insomnem egisse, eo quod Adrianula - ea est uxor illius viri - heri vespere matris genibus advoluta, per memoriam patris, per dolores partus quos gignendis illi nepotibus tulisset, per quidquid unquam in vita posthac matri optimae filia oboedientissima prestare posset officii hoc unicum peteret ne se iam enecaret, hoc est ne soror ipsius Borelio daretur in matrimonium. Quod cum non obtineret, unicum solatium flagitare se diceret 3 dies marito flectendo. quos mater largita sit non modo sed et precibus filiae ita mota ut de summa rei dubitaret. Ego vero peto me admitti in cubiculum eius, ubi offendo ipsam imaginem tristitiae et planctus lectulo insidentem lachrymantemque cum Haymanno amico meo sed iuxta inope consilii. Exquiro causam luctus, narratur; dico nihil nobis inopinatum accidisse, heri enim me premonuisse, rem esse expeditu facilem modo eam eius consilii poeniteat et sui iuris oblivisci nolit. Esse nos hie quatuor homines, Deum Praesidem Sum. cuius auspiciis omnium nostrum tranquillitas ita firmari possit, ut nullus postea lachrymis et planctibus daretur locus. Peto advocari puellam. mater renuit. hic ego nescio quae dixi, quae non dixi; impetro a matre puellae presentiam. Addo animum Haymanno, et nutu significo serio rem cum matre gereret. Ego puellam et amoris et rerum inter nos gestarum monere, et monere sed adeo vehementer atque tu qui Borelium nosti facile potes coniicere, fatetur se quidem fidem dedisse, sed me ea vespere qua me obiurgavit eandem ipsi remisisse, quam vocem cum ego subridens centum basiolis hausissem, significavi matri, fuisse me quondam felicem priusquam filia datam et acceptam fidem remisisset, licet multi, nec immerito, dubitarent possitne post remissam fidem fides constare, tanquam quae sit ius tertii nempe Dei; quibus omnibus mater cum nihil respondisset ego ex eo non invitam se vinci colligens, coepi rem, uti erat, ab ovo enarrare et exaggerare, filia pudentissima nec negante nec annuente. Deinde monere Deum amoris autorem non pati ius suum ab hominibus eludi, cuius timore et rei veritate si animus eius tangeretur, non extimesceret unum homuncionem, qui et ipse postea aut necessitati aut meis moribus cederet. Auderet modo mater et annulum hunc - quem eum in finem pararam - | |
pateretur uti filia denuo sponsa in signum fidei coniugalis acciperet. Ibi mater: ‘at quid fiet de pactis dotalibus’. quo exaudito credis, amicissime, Borelium laetatum? Ego, inquam, non credo vos existimare me aut patrem eo imprudentiae aut levitatis processuros ut quae ore pronunciavimus scripto testari vereamur, et de matre filiaque nos nobis omnia honestissima polliceri. posse pacta dotalia sine scriptis constare, sed si ea res iam angeret, velle me statim eos quos necesse est convocare, dictoque silentium pro responso interpretatus, unius modo horulae constantiam, multa prensatione, obtestatione, osculis a matre filiaque stipulatus, prorumpo. Pacta dotalia quae biduo ante confeceram matrique miseram ad patremGa naar voetnoot1 fero signanda, pater adhuc decumbebat; itaque absens signat. ego cum notario < duriora sunt haec vocabula quam velim >Ga naar voetnoot2 duobusque testibus per posticum non sine metu stellionisGa naar voetnoot3 irrepo. Cetera tibi ManmakerusGa naar voetnoot4 scripserit. Sed non potuit res diu latere, mirantibus fabris 10 aut 11 quid sibi vellet, viros honestissimos summo mane ita latenter per posticum ingredi; itaque re per urbem perlata et ad stellionemGa naar voetnoot5 pervenit rumor, qui matutinus alioqui nunc forte somniculosus dormierat, quod et negotio meo et dicto bene vertit, nam cum ille aliquando iactasset: ‘Ick sal dyen advocaet treken leeren’ respondi ego: ‘hy isser te laet om opgestaen’. Itaque mire angitur et ridetur. Ego matris reverentiae et amori filiae omnia ipsius dicta factaque condono. De cetero securus modo apud te tuique simillimos Borelio bona fama constet et coram Deo conscientia. Quod cum mihi in mentem venit, puto mihi fere esse necessarium, quod aliis tantum honorificum, nempe nuptias meas ab Heinsio et BaudioGa naar voetnoot6 quodam benevolentiae testimonio celebrari, presertim Gallice et Belgice. pauca mihi suffecerint quibus me quaeso commenda, et petitionem meam favore et autoritate qua vales apud utrumque adiuva, ego etiam per epistolam petam. De puella nihil est quod dicamus monstruosi, animus et frons gravis sed etiam hilaris, ingenium flexile, doctrina et institutio etc., religio patriae, artes puellares, oeconomia optima id est quod et decori meminerit; hoc unum excedit: modestia et pudor inexpugnabilis. Iam enim sum paulo familiarior, itaque mihi crede. Mihi sufficit a te amari pro omni elogio. Cetera parentes, nomen aliaque D. ReygersbergiusGa naar voetnoot7 facile suggesserit, cui ego multum me debere fateor quod candide mihi operam suam matrisque huic negotio conficiendo obtulerit. Quaeso aliquid de rep. et IenniniiGa naar voetnoot8 discessu, tuaque sententia de amoribus τῆς תודמח הלותב; nosti epitheton τοῦ παρϑενίου. Vale, 6 Maii 1608 Middelburgi. Tuus J. Boreel. | |
Quaeso tuus IoannesGa naar voetnoot9 de meis pecuniis Isaaco det quando eo nomine petit, quoad suppetunt, periculum meum erit. |
|