Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend135. [1608] Mei 31. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.Clarissime Heinsi. TuningiusGa naar voetnoot4 noster, et quidem sobrius, spem mihi fecerat adventus tui in hunc diem. Ego multum crucior quod eventus non responderit. Ecce enim literas quas ea de causa penes me servavi. Audio te deliberare num honestissimi viri postulato obsecuturus sis. da mihi veniam: si ea de re dubitas, parum amice facis. potes enim duobus summopere gratificari, et Borelio qui hoc mihi diligentissime iniunxit, et mihi qui alioqui habiturus sum iter fastidiosissimum. Et, si libere loquimur, quid utrique nostrum commodius accidere potest, quam | |
tanto tempore eoque continuo simul vivere et studiorum intermissionem familiaribus colloquiis solari? Procul dubio, iam aliquid scripseris. ego scripsi quod vides carmen minime optimumGa naar voetnoot1 et in quo facile animadvertes nihil me sponte dixisse, sed quod Philosophi quidam in omni rerum natura putant accidere, tractum materiae necessitate, quo factum est ut sumserim decursorium scribendi genus, et quale, ut puto, neque tu antehac a me legisti, neque ego posthac scripturus sum. Vides quanta sit miseria non ex suo sed alterius tempore Poetam agere. Baudius quoque spem mihi iniecit ἐπιγραμματίου aut ἰαμβείου. velim illi aurem velli. Si BassonGa naar voetnoot2 vacat, aut si non ille, alius quivis velim mea cum vestris imprimat; ita ut sub vesperam diei MercuriiGa naar voetnoot3 aut, si fieri potest aliquanto ante parata sint, ut ea nobiscum feramus. σύν τε δυ᾽ ἐρχομένωGa naar voetnoot4, melius nobis conveniet quam heri atque hodie Gomaro et ArminioGa naar voetnoot5. Utinam tantum apud te possim, ut cras te videam. Nisi admodum necessariis detinerer, iam ad te transvolassem. Fac aliquid quaeso mei causa. 31 Maii. Tui ingenii admirator
| |
Adres: E. hoochgeleerde wijse seer voorzyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|