Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend60. 1605 Maart 4. Van D. BaudiusGa naar voetnoot5.Cum appeteret dies proximorum comitiorumGa naar voetnoot6 erat mihi in animo excurrere Hagam, ut mei memoriam refricarem apud optimum virorum Neostadium, | |
simul etiam tui visendi causa, cuius optatissimo conspectu et sermone ita recreor, ut ea res sola solari possit aegritudinem quae nunc me coquit, et versat sub pectore fixaGa naar voetnoot1. Cur enim te, ϕίλτατον ϰάρα, celem iustam indignationem? Iam exactum est biennium postquam me blanda conspiratio amicorum magis quam propria voluntas in hac professoria statione collocavitGa naar voetnoot2. Quanta ope contenderim ut recte fideliterque mandatis partibus defungerer, malo in ore famae et in iudicio bonorum relinquere, quam in praedicatione mea ponere. Nunquam fui tam abiecti et degeneris animi, ut attollerem vel deprimerem μεγάνορα ϑυμὸν ob infrequentiam, aut celebritatem auditorum. contentus sum recti conscientia, ϰαὶ ὅτι παρ᾽ ἐμοὶ τὸ ϰαλὸν, nec tam praeclare agitur cum rebus humanis, ut optima quaeque pluribus placeant. Interim qui Baudium de interiore nota non capiunt, hoc nomine rationem habere hominis debuerunt, quod nec fama consentiens ei mentitur, nec abest scena diffusior atque alii cuiquam. Cur igitur adhuc visor inter extraordinarios, cum potius - σὺν ἀδραστείᾳ λέγωGa naar voetnoot3 - extra ordinem remunerandus esse videar? Non invideo cuiusquam commodis nedum amicissimi: sed sane par aut maior liberalitas in hunc hominem οὐδὲν ἐξαιτοῦντα redundare debuit. Ut caetera paria sint; aetatis et titulorum praerogativa ϰρείττων οὐϰ εὔχομαι εἶναι ἀλλὰ μᾶλλον ἄχϑομαι. An quia non protinus minor abitumGa naar voetnoot4, idcirco de me retinendo non admodum laboratur? At hoc tibi Delphis dictum putato non Lugduno, me esse ex eo genere hominum, qui bellum non ostendunt prius quam gerunt. Pedum visa est via. τὸ τέχνιον πᾶσα γῆ τρέϕειGa naar voetnoot5. alibi etiam locus erit nostris historiis, si non aliud; hoc saltem habeo muneris horum hominum, quod experiendo didici ποῖος ἀνὴρ οὕτω δὴν ἔλαϑε βιώσας, gravi quidem meo flagitio, sed nulla est ad bonam mentem sera aetas. Si mihi hic animus fuisset cum in Gallia degerem, uberrimus Fortunae rivus me inaurasset. de nemine queri possum quam de mea fatali torpedine et ignavia, quae specie modestiae et verecundiae mihi ademit usumfructum mei. caetera enim abunde in mundo erant. amicorum primariae dignitatis effusissima studia, liberae cohortationes quae timido quoque possent addere mentem. Quid multis moror? regnassem ibi luscus inter caecos. eadem nunc omnia nobis integra sunt, ϰαὶ αὐϑαίρετος ἡ εὐβουλιά.Ga naar voetnoot6 Ex diuturna emansione hoc percepi commodi, quod genium illius gentis εἰς ἔσχατα mihi callere videor, et quo genere studiorum inescari possint. Ad summum, cum vires meas respicio - feras me quaeso licentius iocantem - non possum ultra Stoico stomacho concoquere tantam nostri μειονεξιάν. οὐ ϕροντὶς ἹπποϰλείδῃGa naar voetnoot7 quam scamni partem corpore premam, et longe malo ad exemplum CatonisGa naar voetnoot8, ut querantur homines cur statua mihi posita non sit quam cur statua sit, quaerant. verum tamen inserviendum est etiam scenae et populo cui merito videtur indignum nos qui abhinc annis fere viginti in hac ipsa urbe consecuti sumus supremum literarii honoris gradumGa naar voetnoot9, quanta vix quisquam alter laude et commendatione, ne ad suffragium quidem admitti in | |
eo collegio, cui anno. sed reprimo me, ἀϰίνδυνον γάρ ἐστι τῆς σιγῆς γέραςGa naar voetnoot1. Sed sunt opaca quos bonos facit barbaGa naar voetnoot2, cuius tamen primipilus non erat in rerum natura cum ordines ducere coepimus. Caeterum non sum adeo ϰενόδοξος ϰαὶ μιϰροϕιλότιμος quin malim augeri ϰτήματος δόσει ἢ τιμῆς σημείῳ. Potest tamen utrumque iungi. quod ni mature fit, ego mihi recte videro. Cum hic nuper esset suadae medullaGa naar voetnoot3 Ioh. Utenbogardius, libere et familiariter eadem haec apud eum egi. recepit sibi curae fore iustam postulationem nostram, sed incertum est an Ultraiecto reversurus sit priusquam de capite nostro fient comitia. Conceperam spes optimas de Mylii collegaGa naar voetnoot4, sed ἐπὶ ποσὶ ϰάππεσε ϑυμὸςGa naar voetnoot5 postquam ex Heinsiadae nostri sermone intellexi, eum magnifice sentire et loqui de faceto illo naturae hallucinantis oblectamento
Τὸν τραγόρανGa naar voetnoot6 ϕιλέουσι ϰαλεῖν πεπνυμένοι ἄνδρες.
Visus est tamen mihi superiori mense FebruarioGa naar voetnoot7 non absurdi nec inertis ingenii. Quoniam ita sors fert ut sub tam lentis maxillis edendum sit, pergratum mihi feceris, si gratia tua, quae plurimum potest polletque apud omnis generis et ordinis homines, nos apud eum iuveris. Audio lectissimum virum Cornelium Mylium a principe legatum ad ordinandos quarundam eius civitatum magistratus. si redierit, plurima salute velim eum impertias meis verbis. Scriverianam litemGa naar voetnoot8 etiam curae tuae fiduciaeque commendo. Non est quod te rogem, ne foras eliminentur quae hic temere effutio; satis me tacente intelligis non esse proferenda, nec ulli concredenda nisi Vulcano nostro, vel si mavis Veneris marito. Vale Lugd. Batav. IV Martii CIƆIƆCV. |
|