Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend61. 1605 Maart 6. Van D. BaudiusGa naar voetnoot9.Gravis hesterno die nuncius Scriverium nostrum perculit, causam patris tertio iam praeiudicio tantum non iugulatam. Is quidem prorsus animum despondet, etiamsi non magnopere laboret de tota re: verum hoc aio eum ἐλπίδα οὐϰέτ᾽ ἐλαχίστην ἔχειν περὶ τούτου τοῦ πράγματος, nec ego sane multum confido. resistat tamen aliquid speculae ἐν γούνασι τοῦ μεγίστου ϰαὶ ϑαυμασιωτάτου. Loquor ex animo, nec ingenium meum factum est ad assentandum. Hoc sentio, si sacra tua commoveris, non penitus depositae salutis fore hunc aegrum, εἴ μοι νόος ἐστὶ ϕρενήρης. Enim vero mihi ἀδεϰάστως singularia consideranti res ita liquidi iuris esse videbatur, ut nihil pene animadverterem, quod adferre posset cordatis iudicibus | |
ancipitem curam deliberandi. Tollentur commercia de rebus humanis, non schemata tantum, et semper cum folle parati esse debebunt contrahentes, si haec dissolvendae obligationis ratio non valebit ad liberationem. Quare nisi penitus decollavit negotium, rogo te fulcias ope tua laborantem causam, vel hoc ipso quod animam agit. Non enim prius advocandi sunt tales Aesculapii, quam res ad extremum sit deducta discrimen: ut magnus ille patronus Tulliano sale perfrictus, ad cuius patrocinium impetrandum homicidio opus erat. Sed extra iocum; si omnem Grotium excusseris, signum aliquod ad bene sperandum affulgebit. Tuto potes ingenii vires periclitari. iam enim abest metus deterioris eventus, et si qua melior fortuna sequetur, id omne in lucro deputabitur. ConsultatiunculaGa naar voetnoot1 nostra penes advocatum D. a BerendrechtGa naar voetnoot2, in qua per incogitantiam tacitus omisi, quod non est de nihilo: nimirum, datum esse nomen in solutum ipsi principali reo credendi, non ei, qui vel ex cessione, vel ex mandati causa negotium gerebat. Hanc Epistolam ad te scripsi ignaro Scriverio; cui si nec opinanti ἑρμαῖον istud arte et industria tua obvenerit, feceris par caeteris tuis factis, et immortali beneficio virum optimum meque communiter tibi devinxeris. Vale, et nos ama. Datum Lugduni Batavorum VI Martii, CIƆIƆCV. Interfuit nostrae recitationi clarissimus vir D. Mylius, sed pluvio die, et Iove non quidem Tonante, sed parum sereno. Vereor ut auspicia addixerint, nisi quod me solatur ὅτι εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσϑαι περὶ πάτρηςGa naar voetnoot3. |