Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend58. [1604 einde]. Van D. BaudiusGa naar voetnoot2.Ego vere nihil aeque expetendum duco quam ut saepissime nos excipias tali adventitia. Distuli responsum, quod mihi in animo erat superiori die Sabbati ad vos excurrere eius negotii ergo de quo ad me scripsisti. Omnino videor mihi reperisse magistrum ad eam rem unicum, etiamsi voti res esset. cui ὡς ἔχει τὰ νῦν αὐτοῦ χρήματα pro summo munere erit huiusmodi provincia, putabitque se adeptum τὰ ϑεῶν ἐριϰυδέα δῶραGa naar voetnoot3. Nescio an unquam mentionem in sermone apud te fecerim cuiusdam mortalis qui talem operam nunc locat filiolo vix septenni G.W. cui totos dies impartiri cogitur nulla spe luculentioris fortunae in lembo terrae ubi litus et aer, non homines. Adfuit mihi cum suo sibi domino ante duos menses, et secreto magno cum ratione expostulavit de iniquitate sortis suae. Sane dignus est meliore fato. nec dubito quin perplacebit generoso qui recto secernit iniquumGa naar voetnoot4: est enim factus ad civilitatem, atque adeo etiam ad genium aulae. Egit aliquando causas in Curia Parisiensi non sine ingenii et facundiae nonnulla commendatione. Propinquorum iniuriae, et - ne quid te celem - aliqua eius haud prudentissime consulta causam sustinent, cur voluntarium quodammodo exilium sibi indixerit. Caret patria iam fere triennium: et non evasit quidem fera bestia, sed tamen animum revertendi non habet, nisi magna rerum mutatio intervenerit. Traiecti per sesquiannum vitam hoc genere muneris toleravit. Optime autem linguam callet utpote vernaculam, et felicissime mentem suam evolvit tum dicendo, tum scribendo. Ἤϑους χαραϰτήρ ἐστιν ἀνϑρώποις λόγος. | |
Affirmationis meae documentum praebent literae quas ab ipso ad me missas diligenter asservo ὥς τι ϰειμήλιον. nonnullas recitavi Heinsio heroi cum forte intervenisset quo tempore mihi sunt redditae. Miratus est styli elegantiam et sensuum concinnitatem. Tum, quod maxime considerandum arbitror, valde observans est amicorum, revereturque famam, cuius ‘contemptu’, ut noster TacitusGa naar voetnoot1 ait, ‘contemnuntur virtutes’. Sed non institui hoc loco panegyricum scribere. Si praeterea notorem desideras, arbitror eum non esse ignotum amplissimo LegatoGa naar voetnoot2. Mylius, dulce decus nostrum, praesens aderat cum eum de meliore nota commendavi G.W. Sed arte eliciendus erit, ne res dispalescat ad aures illius Satrapae. Tu operam dabis ut literae tuto perferantur. puto dominum maiorem, vivit enim sub πολυϰοιρανίῃ, esse in exercitu. Theses quas a me postulas, non potui reperire apud typographum qui eas curavit excudendas, omnia exemplaria abstulit. Ipsum hodie aut cras alloquar. Vale. Datum Lugduni Batavorum. |
|