Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend64. [1605] Maart 23. Aan F. RaphelengiusGa naar voetnoot1.Francisco Raph. H. Grotius S. Quod communibus literis et parentis vestri memoriae debeo, id non modo negare, sed et differre non possum. Mitto igitur ad vos quicquid ex Grammatica ArabicaGa naar voetnoot2 descripsi. Liber ille quem ego primum inscripsi nihil est aliud quam excerpta Alphabeti Romani. A secundo incipiunt ea quae pater vester clare atque luculenter perscripserat. Ego cum exaravi coepi eo primum tempore literaturam Arabicam discere. Itaque characteres sunt deformes, tamen ut legi posse non diffidam. Vos, si videtur, quantumcunque est - et utinam esset amplius - describi iubete, ut si nihil aliud certe argumentum habeatis quo dignoscere possitis quod illud sit opus quod Pater vester habuerit perfectissimum. Valete ex voto. XXIII. Martii. | |
Adres: E. erntfeste voorzyenighe discrete S. Franchoys Raphelengh in de Brede straet tot Leyden. Een gelijktijdige hand noteerde: puto 1605. |
|