Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend28. 1602 Febr. 3. Van J. LipsiusGa naar voetnoot3.Adamum tuum vidi, partem legi, et ex ea omnia probavi. Nam similem te tui esse, facile praecipio. Dicerem miratum me, nisi priora tua hoc verbi et affectus iam exemissent. Ita iam ante te dedisti, et hoc ingenii specimen, ut bona et alta a te exigere debeamus, non solum exspectare. At placuit mihi etiam unice argumentum, et quod ad seria, id est Sapientiae illa studia te dones. Levia ingeniorum, qui tantum animi delicias consectantur, verborum elegantias, et cum EuripideGa naar voetnoot4, λόγων εὐμορϕίας. Nos vero ad rem gradum addamus, et nihil pensius tractemus iis quae ad verum animi cultum, id est ad Salutem ducunt. Intellectualis philosophia magna studii huius pars est, quam feliciter in Adamo tuo libasti. Perge, hanc ama, et sine vento scientiam, et sine novitate doctrinam. Publica via qui excidit, et semitas quaerit, errores et flexus quaerit. Sperne, ita Deus te hic honestum, alibi beatum velit. Lovanii III Nonas Februar. ∞ IƆCII. Patrem et PatruumGa naar voetnoot5 ex animo saluto. |