Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend25. 1601 Nov. 1. Aan J. LipsiusGa naar voetnoot1.I. Lipsio literarum principi H. Grotius salutem. Mitto tibi, Lipsi praeclarissime, Tragoediam SacramGa naar voetnoot2. Inclamabis scio Periculosae plenum opus aleaeGa naar voetnoot3. Fateor: Aliter haec sacra non constant. Scripturum praevidere necesse est, nauseantes nonnullos, damnantes alios, convitiis proscindentes, quicquid legunt, plurimos. Ego certe nisi ista omnia ante scripturae exordium praemeditando anticipassem, tam fallerer, quam qui maxime. Et tamen, ecce, profiteor palam, nihil dedisse alterutri partium. Toto Orbi Christiano haec vigilata sunt; nec haec tantum: sed quidquid a me unquam eiusmodi, et quantulumcunque proficiscetur prima erit cautio, ne quid sit non ϰαϑολιϰὸν ϰαὶ οἰϰουμενιϰὸν ut antiqui Patres loquebantur. Tu iudicabis quantum libet, et licet. Tanti enim esse non dubium. Nam abs quicunque scripta, et quovis modo sacra sunt, et seria. De Tragoedia quoque ipsa sententiam tuam exspecto. Est enim haec tua iam ab antiquo provincia Theatris, pulpitisque legem dicere, et nigrum vitiis praefigere ThetaGa naar voetnoot4. Hoc olim Criticorum fuit. Nunc quo non nomen transfertur, nostro potissimum adulescentum vitio, qui calentes iuventa procul avectas volatu alites consequi temere conamur. Graece melius dicerem, πτερυγίζομεν. Vale vir maxime. Cal. Nov. Anni CIƆIƆCI. | |
Adres: Clarissimo Amplissimoque viro D. Iusto Lipsio Lovanium. |