Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend29. 1602 Febr. 18. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Isaaco Casaubono Hugo Grotius εὖ πράττειν. Pertulit mihi abs te salutem Meursius meusGa naar voetnoot2, Vir Clarissime, quam ego summo cum gaudio amplector, ut animi faventis indicium. Et cuius, quaeso, gratia mihi pluris sit post Scaligeri, quae suo merito semper maxima, quam eius, quem sibi praefert ipse Scaliger? Vos enim agnoscit Orbis restituendae Rei literariae Duumviros, et Principes utriusque linguae. Illius certe benivolentiam iam per octo ferme annos experior, multo coeptam prius quam puer esse desinerem. At tua nunc ambire paranti ultro offertur, quae res mihi laetissima contigit non supra merita tantum, sed et supra spes meas, tua, Vir Amplissime, humanitate: addam etiam felicitate mea. Praeter comitatem tuam nihil magis admiror, quam quomodo tibi potuerim innotescere, quem etiam cum elogio salutare dignatus es. Absit enim ut credam, quod sine magno meo pudore credere non possum, Martianum meum, aut Aratea, aut Tragoediam, aut alia Poëmata mediocri vulgo scripta, quorum editionem partim iuvenilis ardor, partim etiam imprudentia puerilis extorsit, aut amicorum persuasit importunitas, ad tantorum virorum manus pervenisse, apud quos nec excusationem mereantur aetatis. Si tamen ita est, et isti bono hoc se miscuit infortunium, hoc credas velim, operam me daturum, ut videant aliquando meliora, quorum oculos primi aevi ludicra non potuerunt effugere. Interea te mihi fautorem opto: me tibi obligatum profiteor, quod beneficium etiam sponte praeveneris. Dabantur XII. Cal. Mart. sive Quirinalib. Anni CIƆIƆCII. Hagae Comitatensi. |
|