De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 877]
| |||||||||||||||||
Caput XXV
|
I. | Monita ad fidem servandam. |
II. | In bello pacem semper spectandam: |
III. | Et amplectendam etiam cum damno, Christianis praesertim: |
IV. | Utile id victis: |
V. | Et victori: |
VI. | Et quorum res dubiae sunt. |
VII. | Pacem factam summa religione servandam. |
VIII. | Votum et finis operis. |
Atque hic finire me posse arbitror, non quod omnia dicta sint quae dici poterant, sed quod dictum satis sit ad iacienda fundamenta, quibus si quis velit superstruere speciosiora opera adeo me invidentem non habebit, ultro et gratiam referet. Tantum antequam dimitto lectorem, sicut cum de bello suscipiendo agerem monita quaedam de bello quantum fieri potest declinando adieci, ita nunc quoque monita pauca addam quae in bello et post bellum valeant, ad fidei curam et pacis: et fidei quidem tum propter alia tum ne spes pacis adimatur. Fide enim non tantum respublica quaelibet continetur ut CiceroGa naar voetnoot1 dicit, sed et maior illa gentium societas: Hac sublata ut vere AristotelesGa naar voetnoot2 ἀνῄρηται ἡ πρὸς ἀλλήλουσ χρεία τῶν ἀνϑρώπων, tollitur quod inter homines èst commercium. [2] Itaque merito idem ille CiceroGa naar voetnoot3 nefarium esse ait fidem frangere quae continet vitam: Sanctissimum, ut SenecaGa naar voetnoot4 loquitur, humani pectoris bonum: quam tanto magis praestare debent summi hominum rectores quanto caeteris impunius peccant: Itaque fide sublata feris erunt similesGa naar voetnoot5,
quarum vim omnes exhorrent. Et iustitia quidem in caeteris sui partibus saepe habet aliquid obscuri: at fidei vinculum per se manifestum est, imo ideo quoque usurpatur ut de negotiis omnis dematur obscuritas. [3] Quo magis regum est religiose hanc colere, primum conscientiae, deinde et famae causa que stat regni auctoritas. Ne dubitent igitur eos qui ipsis fallendi artes instillant, idipsum facere quod docent. Non potest diu prodesse doctrina quae hominem hominibus insociabilem facit: adde et Deo invisum.
ii. Deinde in tota belli administratione non potest securus et Deo fidens animus retineri nisi semper in pacem prospectet. Verissime enim dictum a SallustioGa naar voetnoot1: Sapientes pacis causa bellum gerere: Cui congruit AugustiniGa naar voetnoot2 sententia: non pacem quaeri ut bellum exerceatur, sed bellum geri ut pax acquiratur. <Ipse AristotelesGa naar voetnoot3 non semel accusat gentes quae bellicas actiones quasi pro ultimo fine sibi proponerent>Ga naar voetnoot4. Ferinum quiddam vis est: quae in bello maxime eminet: quo diligentius curandum est ut humanitate temperetur ne nimium feras imitando dediscamus hominem.
iii. Pax ergo tuta satis haberi si potest, et malefactorum et damnorum et sumtuum condonatione non male constat: praecipue inter Christianos, quibus pacem suam Dominus legavit. Cuius optimus interpresGa naar voetnoot5 nos vult, quantum fieri potest, quantum in nobis situm est, cum omnibus pacem quaerere. <Viri boni est initia belli invitum suscipere extrema non libenter persequi: ut apud SallustiumGa naar voetnoot6 legimus>Ga naar voetnoot7.
iv. Satis quidem hoc unum esse debet, sed et plerumque utilitas humana eodem trahit: primum eos qui minus valent: quia periculosum est longum cum valentiore certamen, et,
ut in navi fit, iactura aliqua redimenda maior calamitas, omissa ira ac spe fallacibus, ut recte LiviusGa naar voetnoot1 dixit, auctoribus. hunc sensum AristotelesGa naar voetnoot2 sic enuntiatGa naar voetnoot3: ϰρεῖττον τοῖς ϰρείττοι μέρος τι τῶν ὑπαρχόντων προέσϑαι, ἢ πολέμῳ ϰρατηϑέντας αὐτοὺς αὐτοῖς χρήμασιν ἀπολέσϑαι. Satius est his qui plus pollent aliquid rerum suarum relinquere, quam bello victos cum rebus perire.
v. Sed et eos qui validiores sunt: quia bonis suis rebus, ut idem LiviusGa naar voetnoot4 non minus vere ait, ampla ac speciosa dantibus pax est <: ac melior tutiorque quam sperata victoria>Ga naar voetnoot5. Cogitandus enimGa naar voetnoot6 Mars communis: διεξιτέον, ait AristotelesGa naar voetnoot7, τὰς μεταβολὰς τὰς ἐν πολέμῳ ὡς πολλαὶ ϰαὶ παράλογοι γίγνονται. Cogitandum in bello quam multae quamque improvisae mutationes accidere soleant. <In oratione quadamGa naar voetnoot8 pro pace apud DiodorumGa naar voetnoot9 culpantur οἱ τὸ μέγεϑος τῶν εὐημερημάτων προσϕερόμενοι, ὥσπερ τῆς τύχης οὐϰ ἐναλλὰξ εἰϑισμένης βραβεύειν τὰ ϰατὰ πόλεμον προτερήματα. qui rerum gestarum a se magnitudinem extollunt, plane quasi non is mos esset fortunae belli prospera vicibus largiri>Ga naar voetnoot10. Et maxime metuenda desperantium audaciaGa naar voetnoot11, tanquam acerrimi morientium belluarum morsus.
vi. Quod si uterque pares sibi videantur, id vero CaesareGa naar voetnoot12 auctore optimum tempus de pace agendi dum sibi uterque confidit.
vii. Pax autem facta qualibuscumque legibus, servanda omnino ob eam quam diximus fidei sanctimoniam, solliciteque cavenda, non tantum perfidia, set et quidquid animos exasperat. Nam quod de privatis amicitiis dixit CiceroGa naar voetnoot13, ad has publicas non minus recte aptes, cum omnes summa religione ac fide tuendas, tum eas maxime quae ex inimicitiis revocatae sunt in gratiam.
viii. Inscribat haec Deus (qui solus hoc potest) cordibus eorum quorum res Christiana in manu est, et iisdem mentem
divini humanique iuris intelligentem duit, quaeque semper cogitet lectam se ministram ad regendos homines, Deo carissimum animalGa naar voetnoot1.
Finis
Librorum de iure belli ac pacis
- voetnoot1
- Off. iii [imo ii, 24, 84].
- voetnoot2
- Rhet. ad Theod. i. c. 15.
- voetnoot3
- Cic. pro Q. Ros. [comoedo 6, 16].
- voetnoot4
- Epistola lxxxviii [§ 29] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Feris erunt similes] Legati Iustiniani apud Procopium Persicorum ii [10] Chosroen sic alloquuntur: εἰ μὴ πρὸς παρόντα σε, ὦ βασιλεῦ, οἱ λόγοι ἐγίγνοντο, οὐϰ ἄν ποτε ᾠόμεϑα Χοσρόην τοῦ Καβάδου ἐς γῆν τὴν ῥωμαίων ἐν ὅπλοις ἥϰειν: ἀτιμάσαντα μὲν τοὺς διομωμοσμένους σοι ἔναγχος ὅρϰους, ὃ τῶν ἐν ἀνϑρώποις ἁπάντων ὕστατόν τε ϰαὶ ἐχυρώτατον εἶναι δοϰεῖ τῆς ἐς ἀλλήλους πίστεώς τε ϰαὶ ἀληϑείας ἐνέχυρον: διαλύσαντα δὲ τὰς σπονδὰς, ὦν ἡ ἐλπὶς ἁπολέλειπται μόνη τοῖς διὰ τὴν ἐν πολέμῳ ϰαϰοπραγίαν οὐϰ ἐν τῷ ἀσϕαλεῖ βιωτεύουσιν. οὐ γὰρ ἅλλο οὐδὲν τὸ τοιοῦτον εἵποι τις ἂν εἷναι, ἢ τῶν ἀνϑρώπων τὴν δίαιταν ἐς τὴν τῶν ϑηρίων μεταβεβλῆσϑαι· ἐν γὰρ τῷ μηδαμῆ σπένδεσϑαι, τὸ πολεμεῖν ἀπέραντα λελείψεται πάντας, πόλεμος δέ, ὁ πέρας οὐϰ ἔχων, ἔξοιϰίζειν τῆς ϕύσεως τοὺς αὐτῷ χρωμένους ἐς ἀεὶ πέϕυϰεν. Nisi ad te praesentem, rex, haec haberetur oratio, nunquam putassemus Chosroen Cabadae filium cum armis intraturum in fines Romanos, contemtis primum iuramentis iuratis, quod inter homines summum firmissimumque creditur veritatis et fidei pignus, ruptis praeterea federibus, quae sola spes relinquitur iis qui ob belli mala non in tuto vivunt: Quid enim hoc aliud esse dicamus, quam hominum vitam in ferarum vitam mutare? Nam sublatis federibus, sequetur ut omnes inter se aeterna gerant bella. Bella autem sine fine hanc vim habent, ut homines perpetuo teneant naturae suae extorres [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Oratione ad Caes. [de Rep. 1, 6, 2].
- voetnoot2
- Epist. 1. ad Bonif. [imo Ep. clxxxix, 6].
- voetnoot3
- vii Pol ii. et xiv [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Ipse - proponerent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Rom. xii, 18.
- voetnoot6
- [Imo Cic., Ep. ad fam. iv, 7].
- voetnoot7
- [Viri - legimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Livius vii, 40, 18].
- voetnoot2
- [Aristot., Rhet. ad Alex. 3].
- voetnoot3
- Aristoteles sic enuntiat] Philo vero de constitutione principis [13] hunc in modum: εἰρήνη ϰᾂν ᾖ σϕόδρ᾽ ἐπιζήμιος, λυσιτελεστέρα πολέμου. Pax quamvis cum magno detrimento, bello utilior [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Livius xxx, 30, 18].
- voetnoot5
- [: ac - victoria, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [quoque, ed. 1625; enim, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Aristot., Rhet. ad Alex. 3].
- voetnoot8
- [quaedam, ed. 1632; quadam, edd. 1631, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Diod. Sic. xiii, 53].
- voetnoot10
- [In - largiri, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
-
Et maxime metuenda desperantium audacia]
Δειναὶ γὰρ ϰαὶ ϰοῖται ἀποιχομένοιν λέοντος [Plut., Marius 432 C].Quippe timenda etiam morientis lustra leonis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Bell. civil. i [imo iii, 10].
- voetnoot13
- [Apud Hieron., Apol. adv. Ruf. i, 1].
- voetnoot1
- Homines, Deo carissimum animal] Sic Chrysostomus sermone de Eleemosyna [in princip.] dixit: ἄνϑρωπος τὸ περισπούδαστον ζῶον τῷ ϑεῷ [add. edd. 1642, 1646].