De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 881]
| |
ExGa naar voetnoot1 vita S. Ludovici Regis Francorum descripta a Ioinvillio, capite LXXXIXQui in magno erant regis consilio saepe eum reprehendebant, quod tantum laboris sumeret ad pacem inter exteros reponendam; mendose eum facere quod non eos bellare sineret; aliquanto post fore ut rectiusGa naar voetnoot2 transigatur. Respondebat rex non recte eos loqui. Si, inquit, Principes et dynastae vicini regni mei viderent me facile perpeti ut bella inter se gererent, dicerent inter se, Rex Francorum dolo malo nos bellare patitur, atque inde odium in me conciperent, et aliquando me incursarent, unde malum regno meo evenire posset: Praeterea fieri posset ut et Dei iram in me accerserem, cum dicat Deus benedictos esse qui operam dant ut ad pacem et concordiam revocentur discordantes. Affirmare possumGa naar voetnoot3 et Burgundiones et Lotharingos conspecta regis bonitate et iustitia tam eius fuisse amantes eique obsequentes, ut causas controversiarum inter ipsos ortarum apud ipsum agerent. Vidi eos saepe venientes modo Lutetiam, modo Remos, modo Melodunum, modo in local alia in quibux Rex erat. | |
Ex vita eiusdem iuxta Mandata S. Ludovici Regis data filio ex Actis CollegiiGa naar voetnoot4 Rationalium in urbe ParisiensiSi qua controversia aut actio in te moveatur, inquire in veritatem tam contra te quam pro te. Siquid alieni habere te animadvertas quod aut te aut maiores tuos cepisse constet, fac illico restituatur. Cave bellum geras adversus Christianum quenquam, nisi ex multorum consilio, et ita si bellum evitare non possis. Quod si bellum habeas abstine ab Ec- | |
[pagina 882]
| |
clesiasticis et iis qui tibi nihil nocuere. Si inter subditos tuos bellum aut rixae oriantur, fac eos ad concordiam reducas quamprimum fieri potest. Saepe specta quid Bailivi, Praepositi et alii officiales tui faciant, et in eorum actus inquire, ut si quid corrigendum sit id corrigas. Fac nullum turpe peccatum regnet in regno tuo. |