De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 874]
| |||||||||||||||
Caput XXIV
|
I. | Tacite quomodo fides interponatur. |
II. | Exemplum in eo qui in tutelam recipi a populo aut rege expetit: |
III. | Qui colloquium postulat aut admittit: |
IV. | Huic tamen dum collocutori non noceat integrum esse res suas promovere. |
V. | De mutis signis ex consuetudine aliquid significantibus. |
VI. | De tacita approbatione sponsionis. |
VII. | Poena quando tacite remissa. |
Silentio quaedam conveniri non male a IavolenoGa naar voetnoot1 dictum est, quod et in publicis et in privatis et in mixtis conventionibus usu venit. Causa haec est quod consensus qualitercumque indicatus et acceptatus vim habet iuris transferendi. Signa autem consensus sunt et alia praeter voces et literas ut non semel iamGa naar voetnoot2 indicavimus. Quaedam natura insunt actui.
ii. Exemplum sit in eo qui aut ab hostibus aut ab externis veniens in alterius populi aut regis fidem se dat. nam hic quin tacite se obliget nequid faciat adversus eum statum in quo praesidium petit, dubitari non debet. Quare sequendi non sunt qui ZopyriGa naar voetnoot3 factum a reprehensione remotum aiunt: neque enim fides eius in regem perfidiam in eos ad quos confugerat excusat. Idem de Sexto Tarquinii filioGa naar voetnoot4 qui ad Gabios se contulerat dictum esto. De Sinone VirgiliusGa naar voetnoot5:
iii. Sic et qui colloquium aut postulat aut admittit, tacite pollicetur collocutoribus id innoxium foreGa naar voetnoot6. Hostibus per
colloquii speciem violandis ius gentium violari pronuntiat LiviusGa naar voetnoot1<: addit colloquium perfide violatum. nam per fidem mendose eo loco scribitur>Ga naar voetnoot2. Cn. Domitius eo quod Bituitum regem Arvernorum per colloquii simulationem accersitum, hospitioque exceptum vinxit, hoc a Valerio MaximoGa naar voetnoot3 iudicium refert: Nimia gloriae cupiditas perfidum existere coegit. Quamobrem mirari subit cur scriptor libri octavi belli GalliciGa naar voetnoot4 Caesaris, sive is Hirtius est, sive Oppius, simile factum T. Labieni referens adiecerit, infidelitatem eius (Comii scilicet) sine ulla persidia iudicavit comprimi posse, nisi hoc Labieni magis quam scriptoris iudicium est.
iv. At non ultra tacita illa voluntas trahenda est quam dixi. nam dum collocutores nihil patiantur, specie colloquii avertere hostem a belli consiliis, sua interim promovere, perfidia vacat, et dolis bonis annumeratur. quare qui deceptum spe pacis regem PerseumGa naar voetnoot5 arguebant, non tam iuris et fidei quam animi excelsi et gloriae bellicae habebant rationem, ut ex his quae de dolis bellicis diximusGa naar voetnoot6 satis potest intelligi. <Eiusdem generis erat fraus illa qua Asdrubal ex Ausetanis saltibus exercitum servavit, et qua Scipio Africanus maior situm castrorum Syphacis perdidicit, utrumque narrante LivioGa naar voetnoot7. Quorum exemplum imitatus L. SyllaGa naar voetnoot8 bello sociali apud Eserniam, ut apud FrontinumGa naar voetnoot9 legimus>Ga naar voetnoot10.
v. Sunt et signa quaedam muta ex consuetudine significantia, ut olim vittae et rami olivarum, apud Macedones hastarum erectio, <apud Romanos scuta capiti impositaGa naar voetnoot11>Ga naar voetnoot12, signa supplicis deditionisGa naar voetnoot13, quae proinde obligant ad arma ponenda. Qui vero deditionem accipere se significat an obligetur et quatenus, ex his quae supraGa naar voetnoot14 dicta sunt, petendum
est. Hodie vela candida tacitum habent signum petiti colloquiiGa naar voetnoot1: obligabunt ergo non minus quam si voce petitum esset.
viGa naar voetnoot2. Sponsio a ducibus facta quatenus tacite approbata a populo aut rege censeri debeat et hoc iam supraGa naar voetnoot3 diximus, nimirum ubi et actus fuit cognitus, et aliquid factum aut non factum cuius rei alia causa extra voluntatem federis probandi dari non possit.
viiGa naar voetnoot4. Poenae remissioGa naar voetnoot5 ex sola dissimulatione non potest colligi: sed opus est accedat actus talis qui aut amicitiam per se ostendat, ut fedus amicitiae causa; aut opinionem de tali virtute cui merito antefacta condonari debeant, sive ea opinio verbis indicata est, sive rebus quae ex more institutae sint ad talem significationem.
- voetnoot1
- l. [omiserunt edd. 1632, 1642, 1646] ea lege, D. locati [l. 51 D. xix, 2].
- voetnoot2
- Lib. ii. c. iv. §. 4. L. iii. c. ii [imo c. i]. §. 8. [§ 4. et, § 8. add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Iustin. i, 10, 15 sqq.].
- voetnoot4
- Liv. lib. i [53, 5].
- voetnoot5
- Aeneid. ii [65].
- voetnoot6
- Tacite pollicetur collocutoribus id innoxium fore] Merito Agathias Ragnarim Hunnum culpat, quod abeuntem a colloquio Narsetem telo transfigere voluerit. Agath. lib. ii [14] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Libro xxxviii [25, 8].
- voetnoot2
- [: addit - scribitur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. x, c. 6 [imo ix, 6, 3].
- voetnoot4
- [Caesar, Bell. Gall. viii, 23].
- voetnoot5
- Liv. l. xlii [47].
- voetnoot6
- L. iii, c. ii [imo c. 1] §. 6. et seq. [§ 6. et seq. add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Liv. l. xxvi [17]. et xxx [4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- L. Sylla] Et Caesar Dictator adversus Tencteros et Usipetes. Appianus Exc. Legat. n. 16 [leg. gent. p. 525] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. i, c. 5 [§ 17] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Eiusdem - legimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Scuta capiti imposita] Appianus Civilium ii [42] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [apud - imposita, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Signa supplicis deditionis] Apud Persas manus post tergum complicatae. Ammianus lib. xviii [8, 5]. ad quem locum notata Lindenbrogii vide. scuta et vexilla perversa apud Romanos. Notat idem Ammianus libro xxvi [cap. 10]. Submittere vexilla. Latinus Pacatus Panegyrico [cap. 36]. Apud Germanos et eorum exemplo alios, herbam porrigere. Plinius lib. xxii [4]. qui victi se dedunt inermes supplicant, ait Servius ad i. Aeneid. [487] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot14
- Lib. iii, c. iv, §. 12. et xi. §. 15. [§ 12 et xi. § 15, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Hodie vela candida tacitum habent signum petiti colloquii] ignis succensus petiti colloquii signum apud Septentrionis populos. Meminit Iohannes Magnus et alii. Plinius lib. xv, 30, de lauru: Ipsa pacifera ut quam praetendi etiam inter armatos hostes quietis sit indicium [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [vi, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. ii. c. xv. §. 17. et Lib. iii. c. xxii. § 3. [Lib. ii. c. 20. c. 22. c. 22, edd. 1625, 1631].
- voetnoot4
- [vi, edd. 1625, 1631; vii edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Poenae remissio] Tractat Polybius servatus in Excerptis Legationum num. 22. [leg. Rom. p. 43] an si remissa sit poena iis qui facinus fecere, simul remissa sit mandatoribus. Non puto. Singulos enim tenent sua delicta [add. edd. 1642, 1646].