De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 863]
| |||||||||||||||||||||||||||
Caput XXII
|
I. | Ducum genera: |
II. | Quatenus eorum pactio obliget summam potestatem: |
III. | Aut occasionem obligationi det. |
IV. | Quid si factum quid contra mandatum? ubi distinctiones adhibentur. |
V. | An tali casu pars altera obligetur. |
VI. | Quid belli duces aut magistratus possint circa inferiores se, aut pro iisdem. |
VII. | Pacem facere ducum non esse: |
VIII. | An inducias dare, distinguitur. |
IX. | Quae securitas personarum, quae res ab ipsis concedi possint. |
X. | Stricte interpretanda talia pacta et quare. |
XI. | Quomodo interpretanda deditio a duce accepta. |
XII. | Quomodo cautio, si regi autGa naar voetnoot1 populo visum fuerit. |
XIII. | Quomodo promissum de oppido tradendo. |
Inter publicas conventiones UlpianusGa naar voetnoot2 et hanc speciem posuit quoties inter se duces belli quaedam paciscuntur. nos diximus post fidem datam a summis potestatibus agendum et de ea quam dant minores inter se aut aliis: sive minores illi summis sint proximi, quales sunt duces excellenter dicti, de quibus illud LiviiGa naar voetnoot3 capiendum: Nec ducem novimus nisi cuius auspicio bellum geritur: sive longius remoti. <quos sic distinguit CaesarGa naar voetnoot4: aliae sunt legati partes, aliae imperatoris. Alter agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet>Ga naar voetnoot5.
ii. Est autem in horum promissis duplex inspectio. nam aut hoc quaeritur an summam potestatem obligent, aut an se ipsos. Prior quaestio definienda est ex eo quod alibiGa naar voetnoot6 diximusGa naar voetnoot7 obligari nos et per eum quem voluntatis nostrae ministrum elegerimus, sive voluntas illa specialiter expressa est, sive ex ipsa praepositionis natura colligitur. Nam qui dat facultatem dat quantum in se est, quae ad facultatem
sunt necessaria, quod in materia morali intelligendum est morali modo. Duobus ergo modis potestates minores supremam suo facto obstringunt, faciendo id quod probabiliter ipsorum officio contineri censetur, aut etiam extra illud ex speciali praepositione nota publice aut iis quorum res agitur.
iii. Sunt et alii modi quibus potestas summa obligatur antecedente ministrorum facto, sed non ita ut id factum causa sit proprie dicta sed ut occasio sit obligationis: idque dupliciter, vel per consensum, vel per rem ipsam: Consensus apparet ratihabitione, non tantum expressa, sed et tacita, id est ubi scivit summa potestas quod actum erat et fieri passa est quae ad aliam causam referri probabiliter non possunt. quod ipsum quomodo procedat alibiGa naar voetnoot1 tractavimus. Per rem hactenus obligantur ne locupletiores fiant aliena iactura, id est ut aut contractum praestent ex quo commodum volunt consequi, aut de commodo discedant, de qua aequitate itidem a nobis alibiGa naar voetnoot2 dictum est. Et hactenus nec ultra recipi potest quod dicitur valere si quid utiliter gestum est. Contra vero ab iniustitia excusari non possunt qui cum pacta improbent, tamen retinent quod sine pactis non haberent: Ut cum Senatus Romanus, narrante ValerioGa naar voetnoot3, factum Cn. Domitii neque probare potuit, neque rescindere voluit: qualia multa in historiis occurrunt.
iv. [1] Illud quoque ex supraGa naar voetnoot4 a nobis dictis repetendum est, obligari eum qui praeposuit etiam si praepositus fecit contra mandata arcana, intra limites tamen publicae functionis. Hanc aequitatem recte secutus est Praetor Romanus in institoria actione: neque enim omne quod cum institore geritur obligat eum qui praeposuit, sed ita si eius rei gratia cui praepositus fuerit contractum est. de quo autem palam proscriptum fuit ne cum eo contrahatur, is praepositi loco non habebitur: quod si proscriptum quidem sit, sed non pateat, tenetur qui praeposuitGa naar voetnoot5. conditio quoque praepositionis servanda est: nam si quis sub certa lege velinterventu
cuiusdam personae contrahi voluit, aequissimum erit id servari in quo praepositus est. [2] Cui consequens est ut alii reges aut populi magis, alii minus ex ducum suorum contractibus teneri possint, si satis notae sint ipsorum leges atque instituta. De his si non constat, sequendum est quod coniectura dictat, ut concessum intelligatur id sine quo satis commode quae officii sunt expediri non possunt. [3] Mandati fines si excesserit minor potestas tenebitur ipsa, si quod promisit praestare non potest, ad aestimationem: nisi lex aliqua satis cognita id quoque impediat. Quod si dolus accesserit, id est si prae se tulerit ius maius quam habebat: iam tenebitur et de damno culpa dato, imo et ex crimine ad poenam crimini respondentem. Ex priore causa bona obligantur et si ea deficiant operae, aut libertas corporis: ex posteriore quoque persona, aut bona, aut utrumque pro delicti quantitate. Quod autem de dolo diximus procedet etiam si quis testationem interposuerit semetipsum obligari nolle, quia et damni dati et poenae iustae debitum cum delicto non voluntario naturali nexu cohaerent.
v. Quia vero semper aut summa potestas obligatur aut minister eius, ideo et certum est partem alteram obligari, nec dici posse claudicare contractum. Egimus de comparatione eorum qui medii sunt ad superiores.
vi. Videamus et quid in inferiores possint: Nec puto dubitandum quin dux milites, magistratus oppidanos obligent intra eos actus qui solent ab ipsis imperari: alioqui consensu opus esset. Contra ducis aut magistratus pactum inferioribus proderit in mere utilibus omninoGa naar voetnoot1: id enim in potestate comprehensum satis est: in his quae onus annexum habent, intra ea quae imperari solent, omnino; extra ea, ita si acceptaverint: quae congruunt his quae de stipulatione pro tertio ex naturali iure alibiGa naar voetnoot2 disseruimus. Generalia haec illustriora facient subiectae species.
vii. De belli causis et consequentibus transigere ad belli ducem non pertinetGa naar voetnoot3, neque enim belli gerendi pars est
bellum finire: imo etsi cum maxima potestate praepositus fuerit, ea de belli ductu erit intelligenda. <AgesilaiGa naar voetnoot1 responsum ad Persas fuit εἰρήνης τὴν πὄλιν εἰναι ϰύριον: de pace constituendi ius esse civitati>Ga naar voetnoot2. Quam pacem A. Albinus cum Iugurtha rege senatus iniussu fecerat, senatus rescidit, inquit SallustiusGa naar voetnoot3. <Et apud LiviumGa naar voetnoot4 est: qui rata ista pax erit, quam non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani peregerimus?>Ga naar voetnoot5 Sic Caudina, sic Numantina sponsio populum Romanum ut alibiGa naar voetnoot6 exposuimus non obligavit. Et eatenus verum est illud PosthumiiGa naar voetnoot7, si quid est in quo obligari populus potest, in omnia potest, nempe eorum quae ad ductum belli non pertinent, quod ostendunt antecedentia, de deditione, de sponsione relinquendae aut incendendae urbis, de statu mutando.
viii. Inducias dare ducum estGa naar voetnoot8, nec summorum tantum, sed et minorum, iis nempe quos oppugnant aut obsessos tenent, et se suasque copias quod attinet. Nam alios duces pares non obligant, quod Fabii et Marcelli historia apud LiviumGa naar voetnoot9 declarat.
ix. [1] Homines, imperia, agros bello quaesita concedere itidem ducum non est. Hoc iure Syria Tigrani ademta quanquam Lucullus dederatGa naar voetnoot10. De Sophonisba quae bello capta erat ait ScipioGa naar voetnoot11 senatus populique Romani iudicium atque arbitrium esse; ideo a Masanissa, quo duce capta erat, libertatem ei dari non potuisse. In res alias quae in praeda sunt ius aliquod concedi imperantibus videmusGa naar voetnoot12 non tam ex vi potestatis quam cuiusque populi moribus. qua de re satis superiusGa naar voetnoot13 a nobis dictum est. [2] At nondum quaesita condonare omnino in ducum est potestate: quia oppida pleraque et homines saepe in bello dedunt se sub conditionibus vitae salvae, aut et libertatis, aut et bonorum, de quibus summae potestatis arbitrium exquiri res plerumque non
patitur. Pari ratione ius hoc et ducibus non summis dandum est intra ea quae ipsis agenda commissa sunt. Maharbal Romanis quibusdam, qui ex praelio ad Thrasymenum evaserant, satis longe absente Annibale, fidem dederat non tantum vitae τῆς σωτηρίας, ut nimium concise narrat PolybiusGa naar voetnoot1, sed si arma tradidissent abire cum singulis vestimentis passurum: retinet eos Annibal hoc causatus ὅτι Μααρβὰς οὐϰ εἲη ϰύριος ἄνευ τῆς αὐτοῦ γνώμης διδοὺς τὴν ἀσϕαλείαν τοῖς ὑποσπόνδοις. In potestate Maharbalis non fuisse se inconsulto fidem dare se dedentibusGa naar voetnoot2 qua ipsos illaesos aut indemnes praestaret. Iudicium de hoc facto LiviiGa naar voetnoot3 sequitur: Punica religione servata fides ab Annibale est. [3] Quare et M. Tullium, in Rabirii causa ut oratorem audire debemus, non ut iudicem. Vult a Rabirio Saturninum iure caesum quem Consul C. Marius data fide ex Capitolio abduxerat. Fides ait, qui potuit sine senatusconsulto dari?Ga naar voetnoot4 Et ita rem agit quasi Marium solum fides ista obstringeret. Atqui C. Marius ex senatusconsulto potestatem acceperat operam dandi ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur. In ea potestate, quae Romanis moribus erat maximaGa naar voetnoot5, quis neget comprehensum ius dandae impunitatis si eo modo omne periculum a republica arceretur?
x. Caeterum in his ducum pactis, quia de re agunt aliena, quatenus contractus natura patitur, adstringenda interpretatio, nempe ne aut ex ipsorum facto summa potestas plus quam vellet obligetur, aut ipsi damnum subeant officium faciendo.
xi. Ita qui in deditionem puram a duce accipitur, eo iure acceptus censetur ut de eo victoris populi aut regis arbitrium sit. cuius exemplum est in Gentio Illyrii, et Perseo Macedoniae rege, qui se, ille AnicioGa naar voetnoot6, hic PauloGa naar voetnoot7 dediderunt.
xii. Sic adiecta cautio, ita ratum sit, si populus Romanus
censuisset, quam saepe in sponsionibus invenias, efficiet ut ratihabitione non secuta, dux in nihil ipse teneatur, nisi si qua locupletior factus sit.
xiii. Et qui oppidum tradere promiserunt possunt praesidium dimittere, ut fecisse Locrenses legimusGa naar voetnoot1.
- voetnoot1
- [a, ed. 1631].
- voetnoot2
- l. conventionum, D. de pactis [l. 5 D. ii, 14].
- voetnoot3
- Lib. iv [20, 6].
- voetnoot4
- Comm. iii [51 Bell. civ.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [quos - debet, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. ii, c. xi. § 12. [Lib. 11 c. 10, edd. 1625, 1631].
- voetnoot7
- Prior quaestio definienda est ex eo quod alibi diximus] Vide Camdenum in anno ciɔiɔxciv: in pronuntiato Comitis Mirandae in causa Haukinsi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. ii, c. iv. §. 5. et c. xv. §. 17 [Lib. ii c. 4 et c. 14, edd. 1625, 1631].
- voetnoot2
- Lib. ii, c. x. §. 2 [Lib. ii c. 9, edd. 1625, 1631].
- voetnoot3
- Lib. ix. 16 [imo ix, 6, 3].
- voetnoot4
- L. ii, c. xi. §. 12. et 13 [Lib. ii c. 10, edd. 1625, 1631; L. cap. xi § 12, ed. 1632].
- voetnoot5
- Lib. cuicumque, §. non tamen, D. de inst. act. [1. 5 § 11 D. xiv, 3] l. sed si §. de quo, et §. proscribere, et §. proscriptum, eod. tit. [l. 11 § 2, 3, 4 D. xiv, 3].
- voetnoot1
- Alc. 1. viii cons. 40 [18, ed. 1632].
- voetnoot2
- Lib. 11. c. 10 [imo c. xi § xiv] [c. xi § vi, ed. 1632; c. x § xi, edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- De belli causis et consequentibus transigere ad belli ducem non pertinet] Belisarius Gotthis: οὐ γάρ ἐσμεν ϰύριοι τὰ βασιλέως πράγματα διοιϰῆσαι. neque enim nos ius habemus ordinandi res imperatoris [Procop., Gotth. ii, 6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Plut., Ages. 601 B].
- voetnoot2
- [Agesilai - civitati, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Iugurt. [xxxix, 3].
- voetnoot4
- L. xxxvii [19, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Et - peregerimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [L. ii c. xv § xvi, xvii].
- voetnoot7
- [Livius ix, 9, 7].
- voetnoot8
- Inducias dare ducum est] Vide Parutam lib. v [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. xxiv [19].
- voetnoot10
- Iust. lib. xl [2].
- voetnoot11
- Liv. l. xxx [14, 10].
- voetnoot12
- Cast. de iust. et iure, l. 1.
- voetnoot13
- Lib iii, c. vi. §. 15 [§ 15, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Polyb. iii, 84 et 85].
- voetnoot2
- In potestate Maharbalis non fuisse se inconsulto fidem dare se dedentibus] Non magis probabile erat in re simili effugium quo usus Baiazetes adversus Serivos Cratovianos; narrante Leunclavio lib. vi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Livius xxii, 6, 12].
- voetnoot4
- [Cic., pro C. Rabirio 10, 28].
- voetnoot5
- In ea potestate, quae Romanis moribus erat maxima] Vide Sallustium in bello Catilinario [xxx, 6]. Tullianae huic cavillationi non dispar illa Consalvi in Ducem Valentinum Guicciardini libro vi (p. 339 ed. 1645] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Appian., Ill. 9].
- voetnoot7
- [Livius xlv, 6].
- voetnoot1
- Liv. l. xxiv. §. iv [cap. 1] [§ iv add. edd. 1642, 1646] [Liv. l. § xiv, ed. 1632].