De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 825]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput XX
|
I. | Fidei inter hostes divisio ad ordinem sequentium. |
II. | Pacem facere in regio statu esse regis. |
III. | Quid si rex sit infans, furiosus, captivus, exsul? |
IV. | In procerum aut populi statu ius pacis faciendae esse penes plures. |
V. | Quomodo imperium aut pars imperii aut regni bona pacis causa valide alienentur. |
VI. | Quatenus ex pace per regem facta populus aut successores teneantur. |
VII. | Res subditorum pace concedi posse ob utilitatem publicam, sed cum onere damni resarciendi. |
VIII. | Quid de rebus iam bello amissis? |
IX. | Non distingui hic inter quaesita iure gentium et iure civili. |
X. | Utilitatem publicam apud externos pro probata haberi. |
XI. | Regula generalis in pace interpretanda. |
XII. | In dubio credi conventum ut res maneant quo sunt loco, quod quomodo accipiendum. |
XIII. | Quid si convenerit ut restituantur omnia in eum statum quo ante bellum fuerant? |
XIV. | Tunc, qui sui iuris cum essent sponte se alicui subiecerunt, non reddi. |
XV. | Damna bello data remissa in dubio censeri: |
XVI. | Non etiam quae ante bellum privatis debebantur. |
XVII. | Poenas etiam ante bellum publice debitas in dubio remissas censeri. |
XVIII. | Quid de iure privatorum ad poenas? |
XIX. | Ius quod ante bellum publice obtendebatur, sed controvesrum erat, facile censeri remissum. |
XX. | Capta post pacem reddenda. |
XXI. | De pacto reddendarum rerum quae bello captae sunt regulae quaedam. |
XXII. | De fructibus. |
XXIII. | De nominibus regionum. |
XXIV. | De relatione ad pactum antecedens: et de eo per quem stetit. |
XXV. | De mora. |
XXVI. | In dubio interpretationem faciendam contra eum qui leges dedit. |
XXVII. | Distinguuntur, novam bello causam praebere, et pacem rumpere. |
XXVIII. | Quomodo rumpatur pax faciendo contra id quod omni paci inest: |
XXIX. | Quid si socii vim intulerint? |
XXX. | Quid si subditi? et quomodo eorum factum approbatum censeri debeat: |
XXXI. | Quid si subditi aliis militent? |
XXXII. | Quid si subditis nocitum sit? ubi distinctio adhibetur. |
XXXIII. | Quid si sociis? ubi item distinguitur: |
XXXIV. | Quomodo rumpatur pax faciendo contra id quod in pace dictum est. |
XXXV. | An facienda distinctio capitum pacis. |
XXXVI. | Quid si poena sit adiecta? |
XXXVII. | Quid si necessitas obstiterit? |
XXXVIII. | Pacem manere si id velit is qui laesus est. |
XXXIX. | Quomodo rumpatur pax faciendo contra id quod est de speciali natura cuiusque pacis. |
XL. | Amicitiae nomine quid veniat? |
XLI. | Subditos et exsules recipere an contra amicitiam sit. |
XLII. | Sorte quomodo bellum finiatur. |
XLIII. | Quomodo condicto certamine et an id licitum. |
XLIV. | An factum regum populos hic obliget. |
XLV. | Quis victor censendus. |
XLVI. | Quomodo per arbitrium finiatur bellum et arbitrium hic intelligi sine provocatione. |
XLVII. | Arbitros in dubio intelligi adstrictos iuri: |
XLVIII. | Arbitros de possessione pronuntiare non debere. |
XLIX. | Quae sit vis deditionis purae. |
L. | Quod officium victoris circa eos qui sic se dedunt. |
LI. | De deditione conditionata. |
LII | Obsides dari qui possint et debeant. |
LIII. | Quod ius in obsides. |
LIV. | An fugere obsidi liceat. |
LV. | An obses in aliam causam recte retineatur. |
LVI. | Mortuo eo pro quo quis obses venit obsidem liberari. |
LVII. | Rege qui obsidem dedit mortuo, an obses teneatur? |
LVIII. | Obsides interdum principaliter obligari: et alterum ex alterius facto non teneri. |
LIX. | Pignorum obligatio qualis. |
LX. | Luendi ius quando amittaturGa naar voetnoot1)). |
Inter hostes quae conveniunt fide aut expressa aut tacita constant. Fides expressa aut publica est aut privata. Publica aut summarum potestatum aut inferiorum. Quae summarum est potestatum aut bello finem imponit aut eo manente vim habet. In his quae bellum finiunt spectantur principalia et accessiones. Principalia sunt ipsa quae bellum finiunt, sive actu suo, ut pactiones, sive ex consensu ad aliud relato, ut sortes, praelii exitus, arbitri pronuntiatio. quorum illae mere sunt fortuitae, alia duo casum temperant cum viribus animi aut corporis aut cum facultate iudicante.
ii. Pactiones inire quae bellum finiant eorum est quorum
est bellumGa naar voetnoot1. rei enim suae quisque moderator. Unde sequitur ut in bello utrinque publico hoc eorum sit qui summi imperii exercendi ius habent: Regis igitur hoc eritGa naar voetnoot2 in statu vere regio, modo is rex etiam ius habeat non impeditum.
iii. [1] Nam rex qui aetatis est eius quae iudicii maturitatem non habetGa naar voetnoot3, (quod in regnis aliquibus lege definitur, alibi probabilibus coniecturis erit aestimandum) qui imminutae mentis est pacem facere non potest. Idem dicendum est de rege captivoGa naar voetnoot4 si modo regnum ex consensu populi ortum habet. non enim credibile est a populo imperium delatum ea lege ut et a non libero exerceri possit. Ergo et hoc casu imperii non quidem ius totumGa naar voetnoot5, sed exercitio et quasi tutela erit penes populum aut eum cui id populus commiserit. [2] De his tamen quae privatim sua sunt si quid pepigerit rex etiam captivus valebit, ad exemplum eorum quae de privatis conventionibus dicemus. Quod si exsul sit Rex, pacemne facere poteritGa naar voetnoot6? Sane, si constet eum non obnoxium vivere: caeteroqui parum a captivo sors eius distabit: nam sunt et laxae custodiae. RegulusGa naar voetnoot7 sententiam in senatu dicere recusavit, dicens quamdiu iureiurando hostium teneretur non esse se Senatorem.
iv. In procerum aut populi imperio ius paciscendi erit penes maiorem partem, illic consilii publici, hic civium sententiae dicendae ius ex more habentium secundum ea quae diximus alibiGa naar voetnoot8. Itaque sic pacta obligabunt etiam eos qui aliter senserunt: LiviusGa naar voetnoot9, Ubi semel decretum erit, omnibus id etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili federe defendendum. Dionysius HalicarnassensisGa naar voetnoot10, δίϰαιον πείϑεσϑαι τοῖς ὑπὸ πλειόνων ϰριϑεῖσιν, parendum his quae pars maior censuerit. AppianusGa naar voetnoot11, δεῖ πάντας τὸ ϰριϑὲν ἀπροϕασίστως ποιεῖν: Omnes decreto
obsequi tenentur, nulla admissa excusatione. PliniusGa naar voetnoot1: quod pluribus placuisset cunctis tenendum. Quos autem obligat pax, iisdem et volentibus prodest.
v. [1] Nunc de rebus pactioni subiectisGa naar voetnoot2 videamus. Imperium aut omne aut eius partem reges, quales nunc sunt plerique regnum habentes non in patrimonio sed tanquam in usufructu, paciscendo alienare non valent. Imo antequam regnum accipiant, quo tempore populus adhuc ipsis superior est, lege publica tales actus in futurum plane irriti reddi possunt, ita ut nec ad id quod interest obligationem pariant. Atque id populos voluisse credibile est, ne alioqui si ad id quod interest salva esset actio contrahenti, subditorum bona pro debito regis caperentur ac sic de non alienando imperio vana esset cautio. [2] Ergo ut imperium totum valide transeat, populi totius consensu opus est, qui expediri potest per partium legatos quos Ordines vocant. Ut pars aliqua imperii valide alienetur duplici opus est consensu, et corporis, et specialiter eius partis de qua agitur ut quae invita a corpore cui coaluit avelli nequeat. Sed pars ipsa tamen valide in se imperium transcribet sine populi consensu in summa atque alias inevitabili necessitate quia eam potestatem credibile est receptam cum societas civilis coita est. [3] At in regnis patrimonialibus quo minus rex regnum alienet nihil impedit. Fieri tamen potest ut talis rex partem aliquam imperii alienare non valeat, si nempe regnum sub onere eius non dividendi in proprietatem acceperit. Bona vero quae regni dicuntur quod attinet, possunt et haec in patrimonium venire regis duobus modis, aut separabiliter, aut individue cum ipso regno: Si hoc modo, transscribi poterunt, sed non nisi cum regno: si illud, etiam seorsum. [4] Qui vero reges in patrimonio regnum non habentGa naar voetnoot3, his vix est ut ius regni bona alienandi concessum videatur, nisi diserte id appareat ex primitiva lege aut more cui contradictum nunquam sit.
vi. Sed et quatenus promisso regis populus ac simul suc-
cessores obligentur alibiGa naar voetnoot1 diximus: nempe quatenus obligandi potestas sub imperio comprehensa est. quod nec in infinitum protrahi nec ad angustias nimias arctari debetGa naar voetnoot2, sed ita intelligi ut valeat quod probabili ratione nititur. Plane aliud erit si quis rex simul subditorum dominus sit, neque tam civile quam familiare imperium acceperitGa naar voetnoot3: ut qui bello victos in servitutem redigunt: aut si in personam quidem dominium non habeat sed in res habeat, ut Pharao in terra Aegypti ex emto, et alii qui advenas in suum privatum receperunt. Nam hic ius praeter regium accedens efficit ut ex eo consistat, quod alioqui per se solo regio iure consistere non posset.
vii. [1] Disputari et hoc solet quid in res singulorum possint pacis causa statuere qui reges sunt, nec in res subditorum aliud ius habent quam regium. Alibi diximus res subditorum sub eminenti dominio esse civitatisGa naar voetnoot4, ita ut civitas, aut qui civitatis vice fungitur, iis rebus uti, easque etiam perdere et alienare possit, non tantum ex summa necessitate, quae privatis quoque ius aliquod in aliena concedit, sed ob publicam utilitatem, cui privatas cedere illi ipsi voluisse censendi sunt qui in civilem coetum coierunt. [2] Sed addendum est, id cum fit civitatem teneri his qui suum amittunt, sarcire damnum de publicoGa naar voetnoot5, in quod publicum nomen et ipse qui damnum passus est, si opus est, contribuet. Neque hoc onere levabitur civitas si nunc forte ei praestationi par non sit, sed quandocumque copia suppetit, exseret sese quasi sopita obligatio.
viii. Neque illud indistincte admitto, quod dicit Ferdinandus VasquiusGa naar voetnoot6, agnoscere civitatem non debere id damnum quod iam bello datum est, eo quod ius belli talia permittat. Nam ius illud belli populos alios spectat, ut alibiGa naar voetnoot7 exposuimus: partim et hostes inter se, non cives inter se, qui cum
socii sint, aequum est ut communia habeant damna quae societatis causa continguntGa naar voetnoot1. Plane civili lege et hoc constitui poterit ut rei bello amissae causa nulla adversus civitatem actio sit, ut sua quisque acrius defendat.
ix. Sunt qui latum discrimen collocant inter ea quae civium sunt ex gentium iure et ea quae eorundem sunt ex iure civili ut in haec ius laxius regi concedant, etiam auferendi sine causa et compensatione, in illa non item: Perverse: nam dominium ex qualicumque causa ortum sit, suos semper effectus habet ex ipso iure naturali ut scilicet auferri nequeat nisi ex causis quae aut dominio insunt suapte natura aut ex dominorum facto ortum habent.
x. Sed haec inspectio ne nisi ex publica utilitate res privatorum concedantur regem spectat et subditos, ut illa de damno sarciendo civitatem et singulos. Nam externis, qui cum rege contrahunt, sufficit factum regis, non tantum ob praesumtionem quam secum adfert dignitas personae, verum etiam ob gentium ius quod bona subditorum obligari ex facto regis patiturGa naar voetnoot2.
xi. [1] Circa interpretandas pacis conventiones observandum est quod supraGa naar voetnoot3 a nobis est traditum, quo quidque plus habet favoris, eo laxius accipiendum; quo longius abit, eo restrictius. Si ius naturae merum spectamus maximus favor in eo esse videtur, ut suum quisque consequatur<, quod Graeci dicunt ἕϰαστον ἔχειν τὰ ἑαντοῦ>:Ga naar voetnoot4 et proinde videtur ambigue positorum interpretatio eo ducenda ut qui iusta arma habuit id consequatur ob quae arma sumsit et damna sumtusque recuperet: non item ut poenae nomine quicquam lucretur, id enim est odiosius. [2] Sed quia ad pacem veniri vix solet iniuriae confessione, ideo ea sumenda est in pactis interpretatio quae partes quoad belli iustitiam quam maxime aequet: quod fieri solet duobus maxime modis: aut ut quarum rerum turbata bello possessio est ex formula iuris antiqui componatur:Ga naar voetnoot5 (quae verba sunt MenippiGa naar voetnoot6 in oratione
qua de federum generibus disserit) aut ut res maneant quo sunt loco<: quod Graeci dicunt ἔχοντες ἃ ἔχουσιν>Ga naar voetnoot1.
xii. [1] Ex his duobus posterius in dubio magis est ut praesumatur, quia facilius est et nullam inducit mutationem. Hinc est illud quod a TryphonioGa naar voetnoot2 notatum est ut in pace illis demum captivis postliminium sit de quibus id in pactis erat comprehensum ut recte emendare Fabrum diximus supraGa naar voetnoot3 et certis argumentis evicimus. Sic et transfugae non reddentur nisi convenerit. Nam transfugas iure belliGa naar voetnoot4 recipimusGa naar voetnoot5: id est per ius belli licet nobis admittere, et nostris asscribere eum qui partes mutat. Res caeterae tali pacto manent penes tenentem. [2] Illud autem tenere non civiliter sed naturaliter sumitur: in bellis enim sufficit facti possessio, nec alia attenditur. AgrosGa naar voetnoot6 autem diximusGa naar voetnoot7 ita teneri si munitionibus quibusdam clausi sunt: nam temporariam insessionem ut per stativa hic non spectari. Demosthenes pro CtesiphonteGa naar voetnoot8 festinatum ait a Philippo ut quae posset loca occuparet, gnarus ut res erat, pacis confecto negotio, retenturum se quae teneret. IncorporaliaGa naar voetnoot9 non tenentur nisi per res quibus adhaerent, ut servitutes praediorum, aut per personas quarum sunt, dum ne in solo quod hostium fuit exercenda sint.
xiii. In altero illo paciscendi genere quo restituitur possessio bello turbata notandum est ultimam quae ante bellum fuit possessionem respici, ita tamen ut privatis deiectis interdicto aut vindicatione apud iudicem experiri liceat.
xiv. At si quis sui iuris populus sponte se bellantium alteri subiecerit, ad eum restitutio non porrigetur, ut quae ad ea tantum pertineat quae vi, metu facta sunt, aut alioqui et dolo non nisi in hostem licito. Sic pace inter Graecos Thebani Plataeam retinueruntGa naar voetnoot10 dicentes, οὐ βίᾳ ἀλλ᾽ ὁμολογίᾳ αὐτῶν
προσχωρησάντων ϰαὶ οὐ προδόντων ἔχειν τὸ χώριον, habere se eum locum non vi, non proditione, sed eorum quorum erat libera voluntate. Parique iure Nisaea penes Athenienses mansit. Eadem distinctione adversus Aetolos utebatur T. Quinctius:Ga naar voetnoot1 Captarum, inquiens, urbium illa lex. Thessaliae civitatès sua voluntate in ditionem nostram venerunt.
xv. Si nihil aliud convenerit, omni pace id actum censeri debet ut quae bello data sunt damna eorum nomine actio non sit, quod de damnis etiam privatim acceptis intelligendum est: nam et haec belli effecta sunt. In dubio enim ita censentur contrahere voluisse bellantes, ut neuter iniustitiae damnaretur.
xvi. Non tamen et quae privatis deberi coeperunt belli tempore condonata censeri debent:Ga naar voetnoot2 nam haec non belli iure quaesita sunt sed bello tantum exigi vetita. Itaque sublato impedimento vim suam retinent. Ius vero quod ante bellum fuit, quanquam nemini facile ademtum censeri debet (hanc enim ob causam maxime ut sua tenerentur res publicae civitatesque constitutae sunt ut recte ait Cicero)Ga naar voetnoot3 intelligendum id tamen de eo iure quod ex rerum inaequalitate nascitur.
xvii. De iure ad poenas non aequeGa naar voetnoot4. nam id ius quatenus inter ipsos reges aut populos versatur remissum ideo censeri debet, ne pax non satis pax sit si veteres ad bellum causas relinquat. Quare et ignorata hic venient sub verbis generalibus, ut de mercatoribus Romanis quos a Carthaginiensibus mersos ignorabant Romani narrante AppianoGa naar voetnoot5. ϰράτισται διαλλαγαὶ ἐν αἷς οὐδέν ἐστιν ἔγϰοτον οὐδὲ μνησίϰαϰον, inquit Dionysius Halicarnassensis:Ga naar voetnoot6 optimae conciliationes quae iram et offensarum memoriam delent. Isocrates Plataica:Ga naar voetnoot7 εἰρήνης οὔσης οὐ προσῆϰε μνησιϰαϰεῖν περὶ τῶν τότε γενομένων: In pace non decet ante peccata exsequi.
xviii. De privatorum iure ad poenam non tanta est ratio ut remissum censeatur: quia sine bello iudiciis expediri potest: Tamen cum hoc ius non ita nostrum sit ut quod ex inaequalitate nascitur, et poenae semper aliquid odii habeant,
levis verborum coniectura sufficiet, ut hoc quoque donatum intelligatur.
xix. Quod vero diximus ius quod ante bellum fuit ademtum facile censeri non debere, id in privatorum iure firme tenendum est, in iure autem regum et populorum facilius est ut condonatio aliqua intelligatur facta, si modo verba aut coniecturae non improbabiles suppetant: maxime vero si ius de quo agitur non liquidum erat, sed in controversia positum. Benignum enim est credere id actum ut belli semina evellerentur. Idem quem modo laudavi Dionysius HalicarnassensisGa naar voetnoot1: οὐϰ ἀπόχρη τοῦτο μόνον ἡμᾶς σϰοπεῖν ὅπως ἂν τὴν παροῦσαν ἔχϑραν διαλυσαίμεϑα πρὸς ἀλλήλους, ἀλλ᾽ ὥστε μηδ᾽ αὖϑις πότε πολεμήσωμεν ἔτι δεῖ παρασϰευάσασϑαι· οὐ γὰρ ἀναβολὰς ποιησόμενοι τῶν ϰαϰῶν συνηλύϑαμεν ἀλλ᾽ ἀπαλλαγὰς. Non tam cogitandum est de sarcienda in praesens amicitia, quam id curandum ne bello iterum implicemur: neque enim ad differenda sed ad auferenda mala convenimus: quae postrema verbo tenus ferme desumta sunt ex IsocrateaGa naar voetnoot2 oratione de paceGa naar voetnoot3.
xx. Quae post perfectas pactiones capta sunt, reddenda satis constat. sublatum enim iam erat belli ius.
xxi. At in pactionibusGa naar voetnoot4, quae sunt de reddendis his quae bello capta sunt, primum latius interpretandae quae mutuae sunt quam quae claudicant: deinde quae de hominibus agunt plus favoris habent quam quae de rebus: et inter eas quae de rebus hae quae de agris plus quam quae de rebus mobilibus: et quae de his quae penesGa naar voetnoot5 publicum sunt plus quam quae penes privatos: et inter eas quae penes privatos, plus illae quae reddi iubent lucrativo titulo possessa, quam oneroso, ut quae emtionibus, quae dotibus tenenturGa naar voetnoot6.
xxii. Cui pace res conceditur ei et fructus conceduntur a tempore concessionis, non retro, quod recte defendit Caesar AugustusGa naar voetnoot7 contra Sextum Pompeium qui Peloponneso sibi concessa simul etiam tributa quae pro exactis annis debebantur sibi vindicabat.
xxiii. Nomina regionum accipienda ex usu praesentis tem-
porisGa naar voetnoot1, non tam vulgi quam peritorum. nam a peritis negotia talia tractari solent.
xxiv. Habent et illae regulae frequentem usum, quoties relatio fit ad pactum antecedens aut vetus, toties repetitas censeri qualitates aut conditiones priore pacto expressas, et pro faciente habendum qui facere voluit si per alterum, quicum controversia est, stetitGa naar voetnoot2 quo minus fieretGa naar voetnoot3.
xxv. Quod vero quidam aiunt morae purgationem intra breve tempus admitti, verum non est nisi improvisa necessitas impedimento fueritGa naar voetnoot4. Nam quod canones nonnulli purgationi tali favent, mirum non est, cum eorum officium sit, Christianos ad ea permovere quae caritati mutuae conveniunt. At in hac quaestione de pactis interpretandis non iam quaerimus quid melius sit, imo nec quid a quoque religio et pietas exposcat, sed ad quid cogi possit, quod totum versatur in eo iure quod externum diximus.
xxvi. In dubio autem sensu magis est ut contra eum fiat interpretatio qui conditiones elocutus estGa naar voetnoot5, quod esse solet potentioris: (est eius qui dat non qui petit conditiones pacis dare, ait Annibal)Ga naar voetnoot6 sicut et contra venditorem fit interpretatioGa naar voetnoot7. Habet enim quod sibi imputet qui non apertius locutus est: alter autem quod plures sensus recipiebat id suo iure accipere potuit in partem sibi utiliorem unde alienum non est quod AristotelesGa naar voetnoot8 dixit: διὰ τὸ χρήσιμον τῆς ϕιλίας οὔσης ἡ τοῦ παϑόντος ὠϕέλεια μέτρον ἐστὶν, Ubi utilitatis causa amicitia est, ibi eius qui accipit utilitas eius quod debetur mensura est.
xxvii. Quotidiani usus et illa disputatio est quando pax rupta censeatur': quod Graeci vocant παρασπόνδημα>Ga naar voetnoot9. non enim idem est novam bello causam praebere et pacem rumpere: sed multum inter haec interest, tum ad committendam
poenam a peccante, tum ad liberandam in caeteris fidem eius in quem peccatum est. Rumpitur pax tribus modis, aut faciendo contra id quod omni paci inest, aut contra id quod in pace dictum est aperte, aut contra id quod ex pacis cuiusque natura debet intelligi.
xxviii. Contra id quod omni paci inest fiet, si vis bellica inferatur, nimirum ubi nulla nova subest causa: quae si probabiliter adferri potest, satius est iniustitiam sine perfidia quam cum perfidia admissam credi. Illud ThucydidisGa naar voetnoot1 vix opus habet moneri: λύουσι τὰς σπονδὰς οὐχ οἱ ἀμυνόμενοι, ἀλλ᾽ οἱ πρότεροι ἐπιόντες, Pacem rumpunt non qui vim vi arcent, sed qui priores vim inferuntGa naar voetnoot2. Hoc posito a quibus, et quibus illata vis armata pacem solvat videndum est.
xxix. Qui socii fuerunt siquid tale faciant, pacem rumpi, video esse qui sentiant. Nec nego ita conveniri posse, non proprie ut ex alieno facto alius fiat poenae obnoxius, sed ut pax non videatur plene inita, sed sub conditione, partim potestativa, partim casuali. Verum hoc modo facta pax, ni manifeste appareat, credi non debet: est enim enorme, et communi pacem facientium voto non convenit. ergo qui vim intulerunt aliis non adiuvantibus pacis ruptae tenebuntur. et in eos bellandi ius erit, non in alios: contra quam ThebaniGa naar voetnoot3 aliquando contra Lacedaemoniorum socios dixerunt.
xxx. Si quid subditi per vim armatam faciunt sine iussu publico, videndum erit an privatorum factum publice probatum dici possit: ad quod tria requiri, scientiam, puniendi potentiam, et neglectum ex his quae supraGa naar voetnoot4 tractavimus
facile potest intelligi. Scientiam evincunt facta manifesta aut denuntiata. Potentia praesumitur nisi defectioGa naar voetnoot1 appareat. neglectum ostendit elapsum temporis spatium quale in quaque civitate ad crimina punienda sumi solet: Et talis neglectus decreto idem valet, nec aliter accipiendum quod ait apud IosephumGa naar voetnoot2 Agrippa, regem Parthum arbitraturum pacem rumpi, si subditi sui contra Romanos armati procedant.
xxxi. Quaeri saepe solet an et hoc locum habeat, si cuius subditi non per se arma moveant sed aliis bellum gerentibus militent. Certe Cerites apud LiviumGa naar voetnoot3 se purgant, suos non publico consilio militasse. Eademque RhodiensiumGa naar voetnoot4 fuit defensio. Et verius est ut id quoque permittendum non sit, nisi probabilibus argumentis appareat actum aliud ut nunc interdum fieri solet, exemplo veteri Aetolorum quibus pro iure erat, ἄγειν λάφυρον ἀπὸ λαφύρουGa naar voetnoot5, ex omni praedaGa naar voetnoot6 praedam sumere, cuius moris hanc vim esse ait PolybiusGa naar voetnoot7Ga naar voetnoot8: ϰᾂν ἕτεροί τινες πολεμῶσι πρὸς ἀλλήλους, ὄντες Αἰτωλῶν ϕιλοι ϰαὶ σύμμαχοι, μηδὲν ἧττον ἐξεῖναι τοῖς Αἰτωλοῖς ἄνευ ϰοινοῦ δόγματος ϰαὶ παρ᾽ ἀμφοτέροις πολεμοῦσι τὴν χύραν ἄγειν τῶν ἀμφοτέρων. Etiamsi non ipsi sed alii bellum gerant amici ipsorum aut socii, ut eo non minus Aetolis liceat citra publicum decretumGa naar voetnoot9 utrique parti militare, et utrinque praedas agere. LiviusGa naar voetnoot10 de iisdem: Iuventutem adversus suos socios publica tantum auctoritate demta militare sinunt, et contrariae saepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habent. <Olim EthrusciGa naar voetnoot11 negato Veientibus auxilio siqui suae iuventutis voluntarii ad id bellum irent non impediebant>Ga naar voetnoot12.
xxxii. [1] Rursum pax rupta censeri debet non modo si toti corpori civitatis sed et si subditis vis armata inferatur, nimirum sine nova causa. Nam ut omnes subditi tuti sint, pax initur: est enim pax actus civitatis pro toto, et pro par-
tibus. Imo et si causa nova subsit, per pacem licebit se suaque defendere. Naturale enim hoc ut ait CassiusGa naar voetnoot1 arma armis repellere: ideo abdicatum inter pares non est ut facile credatur. ulcisci autem aut oblata recuperare per vim non licebit, nisi postquam iudicium erit negatum: Haec enim res moram fert: illa non fert. [2] At si quorum subditorum ita perpetuum sit maleficiumGa naar voetnoot2 ac iuri naturae contrarium, ut quod faciunt id credendi sint omnino facere rectoribus suis improbantibus, et in eos iudicium postulari non possit, quales sunt qui piraticam exercent, ab his et res recuperare et ultionem exposcere licebit tanquam a deditis. AtGa naar voetnoot3 alios innocentes eo nomine armis impetere, id vero est contra pacem.
xxxiii. [1] Sociis quoque vis armorum illata pacem rumpitGa naar voetnoot4: sed his demum qui in pace comprehensi sunt, ut ostendimusGa naar voetnoot5 cum Saguntinam controversiam examinavimus. <Urgent hoc Corinthii in oratione quae est apud Xenophontem historiae Graecae sexto:Ga naar voetnoot6 πᾶσιν ὑμῖν πάντες ἡμεῖς ὠμόσαμεν omnes nos vobis omnibus iuravimus>Ga naar voetnoot7. Quod si ipsi socii non pepigerint, sed alii pro ipsis, idem tamen statuendum erit, postquamGa naar voetnoot8 satis constat eos socios pacem ratam habuisse. nam quamdiu adhuc incertum est an ratam habere velint, hostium loco sunt. [2] Aliorum sociorum ut et cognatorum et affinium, qui nec subditi sunt nec in pace nominati, separata causa estGa naar voetnoot9, nec ad pacem ruptam vis in eos trahi potest. neque tamen sequitur ut et supraGa naar voetnoot10 diximus bellum eo nomine suscipi non posse, sed id bellum erit ex nova causa.
xxxiv. Rumpitur et pax ut diximus faciendo contra id quod in pace dictum est: sub faciendo autem comprehenditur et non facere quod et cum oportet.
xxxv. Neque admittam hic discrimen capitum pacis quae maioris quaeque minoris momenti sint. Satis enim magna
ut serventur videri debent quae pace comprehensa sunt. Bonitas tamen, maxime Christiana, leviores culpas, accedente praesertim poenitentia facilius condonabit, ut illudGa naar voetnoot1 locum habeat,
Sed quo magis paci caveatur consultum erit ut capitibus minoris momenti adiiciaturGa naar voetnoot3, ut siquid adversus ea factum erit pacem non rumpatGa naar voetnoot4 <: aut ut arbitri prius adeantur quam arma inferre liceat quod erat in federe Peloponnesiaco, memorante ThucydideGa naar voetnoot5>Ga naar voetnoot6.
xxxvi. Et plane sentio id actum videri, si qua specialis poena adiecta sitGa naar voetnoot7: non quod nesciam posse ita contrahi, ut electio sit eius cui facta est iniuria, poenam malit, an a transactione recedere, sed quod negotii natura hoc quod dixi potius requirat. Illud quidem constat et iam supraGa naar voetnoot8 dictum a nobis est et historiae auctoritate probatum, pacem non rumpere qui pactis simpliciter factis posterior non stat: neque enim tenebatur nisi sub conditione.
xxxvii. Quod si necessitas aliqua in causa sit quo minus pars una impleat id quod promissum est, puta si res perierit, aut ablata sit, aut factum redditum sit aliquo eventu impossibile, pax quidem rupta non censebitur: nam ut diximus, non solet illa pendere a conditione casuali. Sed alter optabit an expectare malit, si qua spes sit impleri promissum serius posse, an aestimationem accipere, an mutuis praestationibus isti capiti respondentibus aut aequum valentibus liberari.
xxxviii. Certe etiam post laesam fidem integrum est innocenti pacem servareGa naar voetnoot9, sicut Scipio fecit post multa Carthaginiensium perfida facta, quia contra obligationem faciendo nemo se obligationi eximit: et, si additum est ut tali facto pax rupta habeatur, adiectum id censeri debet in commodum innocentis duntaxat, si eo uti velit.
xxxix. Postremo diximus pacem solvi faciendo id quod specialis pacis natura repudiat.
xl. Sic quae contra amicitiam sunt, rumpunt pacem quae sub amicitiae lege contracta est: quod enim inter caeteros solius amicitiae officium exigeret, hic etiam pacti iure praestandum est. Et huc, non vero ad quamvis omnino pacem (est enim et fedus non amicitiae causa ut nos PomponiusGa naar voetnoot1 docet) refero multa quae de iniuriis non armatis, et contumeliisGa naar voetnoot2 a legum peritis dissertari solent et praecipue illud Tullii:Ga naar voetnoot3 Post reditum in gratiam siquid est commissum, id non neglectum sed violatum putatur, nec imprudentiae sed perfidiae assignatur. Sed hic quoque detrahenda quantum fieri potest facto invidia. [2] Itaque personae quamvis coniunctae aut subditae facta iniuria, ipsi qui cum pax inita est facta non censebitur, nisi aperte ad ipsius sugillationem facta sit, quam naturalem aequitatem in servis atrociter laesis sequuntur leges Romanae:Ga naar voetnoot4 et adulterium aut stuprum libidini potius quam inimicitiae imputabitur: et invasio rei alienae novae potius cupiditatis reum faciet quam fidei laesaeGa naar voetnoot5. [3] Atroces sane minae nulla nova causa praecedente cum amicitia pugnant: et huc referam arces in finibus structas, non tuendi sed nocendi causa, et insolitam copiarum conscriptionem, si iustis satis indiciis appareat in non alium haec quam in eum qui cum pax facta est comparari.
xli. [1] Subditos singulos qui ex altera ditione in alteram migrare volunt suscipere, non est contra amicitiamGa naar voetnoot6. Neque enim naturalis tantum sed et favorabilis est ista libertas ut
alibiGa naar voetnoot1 diximus. Eodem loco pono perfugium exsulibus datum. Nam in exsules ut ex Euripide diximus alibiGa naar voetnoot2 nullum ius civitati. Perseus apud LiviumGa naar voetnoot3 recte: Quid attinet cuiquam exsilium patere si nusquam exsuli futurus est locus? <Aristides Leuctrica secundaGa naar voetnoot4 δέξασϑαι τοὺς ἐϰπεσόντας vocat ϰοινὸν ἅπασιν ἀνϑρώποις: commune ius hominum exsules recipere>Ga naar voetnoot5. [2] Plane oppida aut magnos coetus, qui civitatis partem integrantem faciant, recipere non licet, ut alibi diximus:Ga naar voetnoot6 neque magis eos qui ex sacramento aut aliter ministerium aut servitutem debent. De his autem qui belli sorte servi sunt idem introductum gentium iure apud quosdam populos supraGa naar voetnoot7 memoravimus. Sed et de his qui exsules non acti poenam iustam effugiunt dedendis egimus alibiGa naar voetnoot8.
xlii. Sortis aleae subiici belli exitus licite non semper potest, sed tum demum quoties de re agitur in quam plenum habemus dominium. Nam ad subditorum vitam, pudicitiam, et similia tuenda civitas, et ad bonum civitatis tuendum rex arctius obligatur quam ut omittere possit eas rationes quae ad sui et aliorum tutelam maxime sunt naturales. Attamen si vera aestimatione qui iniusto bello impetitur, tanto sit inferior ut resistendi nulla spes sit, videtur sortem offerre posse, ut certum periculum incerto evadat. hoc enim est de malis minimum.
xliii. [1] Sequitur valde agitata quaestio de praeliis quae definito numero condicuntur belli finiendi causa, puta inter singulos utrimque ut Aeneam et Turnum, Menelaum et Paridem; inter binos utrinque ut inter Aetolos et Eleos;Ga naar voetnoot9 inter ternos utrimque ut inter Horatios Romanos et Curiatios Albanos;Ga naar voetnoot10 inter tricenos utrimque ut inter Lacedaemonios et Argivos. [2] Si ius gentium externum tantum spectamus non est dubitandum quin per id ipsum talia certamina sint licita: hostium enim caedem id ius indiscrete permittit. Quod si vera esset veterum Graecorum Roma-
norum et aliarum gentium opinio, quemque vitae suae esse summo iure dominum, iam et interna iustitia talibus praeliis non deesset. Sed hanc sententiam rectae rationi ac Dei praeceptis pugnare aliquoties iam diximusGa naar voetnoot1. In proximi caritatem peccare eum qui ob res quibus carere possumus retinendas hominem occidit alibiGa naar voetnoot2 ostendimus et ratione et sacrorum oraculorum auctoritate. [3] Addemus nunc, et in se et in Deum peccare qui vitam sibi a Deo pro magno beneficio concessam tam vili aestimat. Si res bello digna agitur ut multorum innocentium salus, pro ea totis viribus nitendum est. Condicto certamine uti tanquam testimonio bonae causae aut iudicii divini instrumento, vanum est et a vera pietate alienumGa naar voetnoot3. [4] Una res est quae tale certamen iustum ac pium potest reddere ex una duntaxat parte, si alioqui omnino expectandum sit ut qui iniustam causam fovet victor sit futurus cum magna innocentium strageGa naar voetnoot4. nihil enim ei imputandum est qui mavult ea ratione certare quae spem ipsi maxime probabilem ostentat. Sed et hoc verum est quaedam quae non recte fiunt, ab aliis tamen recte, non probari, sed permitti, ut graviora mala quae aliter vitari non possunt vitentur. quomodo multis in locis tolerantur et improba foenora, et impudicitiam professae mulieres. [5] Quod ergo supraGa naar voetnoot5 diximus cum de praeveniendo bello ageretur, si duo quos inter de regno controversia est, parati sint inter se armis cernere, pati id posse populum ut maior calamitas caeteroqui imminens eviteturGa naar voetnoot6, idem et cum de bello finiendo agitur dicendum erit. Quomodo <Assyrium regem Cyrus provocavitGa naar voetnoot7, et>Ga naar voetnoot8 apud Dionysium HalicarnassensemGa naar voetnoot9 Metius ait, non iniquum fuisse ut ipsi principes populorum armis rem inter se disceptarentGa naar voetnoot10, si de ipsorum
non de populorum potentia aut dignitate controversia fuisset. Sic HeracliumGa naar voetnoot1 Imperatorem cum Cosroë filio Persarum regisGa naar voetnoot2, pugnasse singulari certamine legimus.
xliv. Caeterum qui sic in praelii exitum coniiciunt controversiam, sibi quidem ius si quod habent adimere possunt, non et alteri qui non habet dare, in illis quidem regnis quae in patrimonio non sunt. Itaque ut valeat pactio et populi et si qui iam nati ius ad successionem habent consensum necesse est accedere: in feudis non liberis etiam domini sive senioris.
xlv. [1] Saepe in talibus praeliis quaeri solet uter pro victore sit habendusGa naar voetnoot3. Victi non possunt videri nisi qui aut omnes occubuerunt aut in fugam dati sunt. Sic in fines se aut oppida recipere apud LiviumGa naar voetnoot4 victi signaGa naar voetnoot5. [2] Apud tres nobiles historicos Herodotum, Thucydidem, Polybium tres proponuntur de victoria controversiae, quorum primum ad condictum certamen pertinet. Sed siquis recte advertat inveniet omnibus illis praeliis sine vera victoria discessum. Nam ArgiviGa naar voetnoot6 non fugati ab Othryade sed nocte superveniente abierant victores se rati et id suis renuntiaturi. Neque Corinthios fugaverant CorcyraeiGa naar voetnoot7, sed Corinthii cum foeliciter pugnassent Atheniensium classem validam conspicati nullo cum Atheniensibus virium periculo facto cessim ierant. Philippus vero Macedo Attali quidem navem a suis desertam ceperat, at classem nihil minus quam fugaverat: Itaque ut PolybiusGa naar voetnoot8 notat magis pro victore se gerebat quam victorem se sentiebat. [3] Illa vero, spolia legere, cadavera ad sepulturam concedereGa naar voetnoot9, praelio iterum laces-
sere, quae et dictis locis et apud LiviumGa naar voetnoot1 aliquoties reperias ut signa poni victoriae, per se nihil probant, nisi quatenus cum aliis indiciis valent ad docendam hostium fugam. Et certe qui loco cessit in dubio magis est ut fugisse credatur. At ubi victoriae firma argumenta non sunt, res manet eo loco quo ante praelium fuit: et aut ad bellum aut ad novas pactiones veniendum est.
xlvi. [1] Arbitrorum ProculusGa naar voetnoot2 nos docet duo esse genera, unum eiusmodi ut sive aequum sive iniquum parere debeamus, quod observatur, ait, cum ex compromisso ad arbitrum itum est; alterum eiusmodi ut ad boni viri arbitrium redigi debeat, cuius generis exemplum habemus in CelsiGa naar voetnoot3 responso: Si libertus, inquit, ita iuraverit dare se quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni quam si aequum arbitratus sit. Sed haec iurisiurandi interpretatio, ut Romanis legibus induci potuit, ita verborum simplicitati per se spectatae non convenit. Illud tamen verum manet utrovis modo arbitrum sumi posse, aut ut conciliatorem tantum, quales Athenienses inter Rhodios et Demetrium fuisse legimus, aut ut cuius dicto parendum omnino sit. Et hoc est genus de quo nos his agimus, et de quo nonnulla supraGa naar voetnoot4 diximus cum de cavendi belli rationibus loqueremur. [2] Quanquam vero etiam de talibus arbitris in quos compromissum est lex civilis statuere possit, et alicubi statuerit, ut ab iis provocare et de iniuria queriGa naar voetnoot5 liceat, id tamen inter reges ac populos locum habere non potestGa naar voetnoot6. Nulla enim hic est potestas superior quae promissi vinculum aut impediat aut solvat. Standum ergo omnino sive aequum, sive iniquum pronuntiaverint, ita ut PliniiGa naar voetnoot7 illud huc recte aptes: summum quisque causae suae iudicem facit, quemcunque eligit. Aliud enim est de
arbitri officio, aliud de compromittentium obligatione quaerere.
xlvii. [1] In arbitri officio spectandum, an electus sit in vicem iudicis, an cum laxiore quadam potestate quam arbitri quasi propriam vult SenecaGa naar voetnoot1 cum dicit: melior videtur conditio causae bonae si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur: quia illum formula includit et certos quos non excedat terminos ponit. Huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adiicere et sententiam suam non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas et misericordia impulit regere. AristotelesGa naar voetnoot2 quoque ἐπιειϰοῦς, id est aequi et commodi hominis esse ait, εἰς δίαιταν μᾶλλον ἢ εἰς δίλεσϑαι ἰέναι, malle ire ad arbitrum, quam in ius, rationem adiiciens, ὁ γὰρ διαιτητὴς τὸ ἐπιειϰὲς ὁρᾷ᾽ ὁ δὲ διϰαστὴς τὸν νόμον· ϰαὶ τούτου ἕνεϰα διαιτητὴς εὑρέϑη ὅπως τὸ ἐπιειϰὲς ἰσχύῃ: Nam arbiter id quod aequum est respicit: iudex legem: imo arbiter eius rei causa repertus est ut valeret aequitas. [2] Quo in loco aequitas non proprie significat ut alibi partem illam iustitiae quae legis sonum generalem ex mente auctoris adductius interpretatur (nam haec et iudici commissa est) sed omne id quod rectius fit quam non fit, etiam extra iustitiae proprie dictae regulas. Sed tales arbitri, sicut inter privatos et eiusdem imperii cives frequentes sunt, et specialiter Christianis commendantur ab Apostolo Paulo, i Cor. viGa naar voetnoot3, ita in dubio non debet tanta potestas concessa intelligi: in dubiis enim quod minimum est sequimur: praecipue vero id locum habet inter summam potestatem obtinentes, qui cum iudicem communem non habeant, arbitrum censendi sunt adstrinxisse iis regulis quibus iudicis officium adstringi solet.
xlviii. Illud tamen observandum est arbitros lectos a populis aut summis potestatibus de principali negotio pronuntiare debere, non de possessioneGa naar voetnoot4. nam possessoria iudicia iuris civilis sunt: Iure gentium possidendi ius dominium sequitur. Ideo dum causa cognoscitur nihil est innovandum
tum ne praeiudicium fiat, tum quia difficilis est recuperatio. <LiviusGa naar voetnoot1 in historia disceptatorum inter populum Carthaginiensem et Masinissam: Legati, inquit, ius possessionis non mutarunt>Ga naar voetnoot2.
xlix. [1] Alterius generis est arbitri sumtio cum quis ipsi hosti de se arbitrium permittit, quae est deditio pura, subditum faciens eum qui se dedit, ei vero cui fit deditio summam deferens potestatem. <ἐπιτρέπειν τὰ ϰαϑ᾽ αὑτὸν dicunt Graeci>Ga naar voetnoot3. Sic Aetolos in senatu rogatos legimusGa naar voetnoot4 permitterentne de se arbitrium populo Romano. Consilium L. Cornelii Lentuli apud AppianumGa naar voetnoot5 circa finem belli Punici secundi de re CarthaginiensiumGa naar voetnoot6 hoc erat: Permittant, inquit, Carthaginienses se arbitrio nostro ut victi solent, et multi ante hac fecerunt; videbimus deinde nos, et siquid fuerimus largiti habebunt nobis gratiam: neque enim fedus dicere poterunt. permultum autem interest. Quamdiu federa cum illis inimus ut ea rumpant semper aliquid causabuntur, tanquam laesi adversus aliquam federis partem. Nam quia multa sunt dubiae interpretationis, patet semper perplexandi materia. At ubi ut deditis abstulerimus arma, corpora ipsa acceperimus in potestatem, tum demum intelligent nihil se habere proprium, demittent animos, et quodcumque a nobis acceperint id tanquam de alieno datum libentibus animis accipient. [2] Sed hic quoque distinguendum est quid victus pati debeat et quid victor iure, quid etiam salvo omni officio facere possit, quid denique eum maxime deceat. Victus post deditionem nihil non patiendum habet. quippe iam subditus, et si ius belli externum respicimus, eo in loco ut ei nihil non eripi possit, etiam vita, etiam libertas personalis, multo magis bona non publica tantum, sed et singulorum. <Aetoli, inquit alio loco LiviusGa naar voetnoot7, permisso libero arbitrio, ne in corpora saeviretur metuebant>Ga naar voetnoot8. Citavimus alibiGa naar voetnoot9: ubi omnia ei qui armis plus potest
dedita sunt, quae ex iis habere victor, quibus mulctari eos velit, ipsius iudicium atque arbitrium est. Eodem illud LiviiGa naar voetnoot1 pertinet: Romanis mos vetustus erat cum quo nec federe nec aequis legibus iungerentur amicitia, non prius imperio in eum tanquam pacatum uti, quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma ademta, praesidia urbibus imposita forent. Etiam occidi licite interdum deditos ostendimusGa naar voetnoot2.
l. [1] At victor nequid iniuste faciat spectare primum debet ne quem occidat, nisi id suo facinore meritum. sic et ne cui quicquam auferat nisi in iustam poenam. Intra hunc autem modum, quantum securitas patitur, ad clementiam et liberalitatem propendere semper honestum estGa naar voetnoot3, interdum pro circumstantiis etiam ex morum regula necessarium. [2] Diximus alibiGa naar voetnoot4 bellorum egregios fines quoties ignoscendo transigitur. <Nicolaus Syracusanus apud DiodorumGa naar voetnoot5: παρέδῶϰαυ ἑαυτοὺς μετὰ τῶν ὅπλων πιστεύσαντες τῇ τῶν ϰρατούντων εὐγνωμοσύνῃ· διόπερ οὐϰ ἄξιον αὐτοὺς τῆς ἡμετέρας ψευσϑῆναι φιλανϑρωπίας. tradiderunt se cum armis confisi clementiae victoris: quare indignum foret eos decipi spe nostrae humanitatis. PosteaGa naar voetnoot6: τίς Ἑλλήνων τοὺς παραδόντας αὑτοὐς ϰαὶ τῇ τῶν ϰρατούυτων εὐγνωμοσύνῃ πιστεύσαντας ἀπαραιτήτου τιμωρίας ἡξίωσεν, Quis unquam Graecorum eos qui se clementiae victoris permitterent, indeprecabili supplicio puniendos censuit?>Ga naar voetnoot7 Et Caesar Octavius apud AppianumGa naar voetnoot8, L. Antonium qui se deditum venerat alloquens, σπονδὰς μὲν τιϑέμενος ἔτυχες ἂν ἡδιϰημένου ϰαὶ νενιϰηϰότος, ἄσπονδον δὲ σαυτόν τε ϰαὶ τοὺς φίλους ἐπιτρέπων ἡμῖν ϰαὶ τὸν στρατὸν, ἀφαιρῇ μὲν πᾶσαν ὀργὴν, ἀφαιρῇ δὲ ϰαὶ τὴν ἐξουσίαν ἣν σπενδόμενος ἂν ἒδωϰας (male editur ἒδωχα) ὑπ᾽ ἀνάγϰης. σὔμπέπλεϰται γὰρ οἷς ἄξιον ὑμᾶς παϑεῖν τὸ προσῆϰον ὧν ἐμὲ δίϰαιόν ἐστι ποιεῖν. ὃ δὴ προτιμήσω. Si ad federa paciscenda venisses, sensisses me et victorem et iniuria affectum. nunc cum te et amicos et exercitum arbitrio nostro permittis, demis mihi iram, demis et eam potestatem quam
in federe coactus esses concedere. Nam cum eo quod vos dignum est pati, simuliam et alterum spectandum est, quid me facere par sit: atque hoc praeferam. [3] Occurrit saepe in Romanis historiis locutio tradere se in fidem, tradere in fidem et clementiam. Sic apud Livium lib. xxxviiGa naar voetnoot1: Legationes finitimas tradentes in fidem civitates suas benigne audivit. Lib. xlivGa naar voetnoot2: Paulo ut se suaque in fidem et clementiam populi Romani permitteret contendente, ubi de rege Perseo sermo est. sciendum autem est his verbis nihil aliud quam deditionem meram intelligi: neque fidei nomen his in locis aliud significare quam ipsam probitatem victoris cui se victus committitGa naar voetnoot3. [4] Nobilis est apud PolybiumGa naar voetnoot4 et LiviumGa naar voetnoot5 historia de Phanea Aetolorum legato, qui in oratione ad Manium consulem eo prolapsus est ut diceret: διότι ϰέηϰριται τοῖς αἰτώλοις σϕᾶς αὐτοὺς ἐγχειρίζειν εἰς τὴν ῥωμαίων πίστιν. Aetolos (ita vertit Livius) se suaque fidei populi Romani permittere. Cumque percunctanti consuli iterum id affirmasset, postulasse consulem, ut quidam belli incentores sibi sine mora dederentur. Cum Phaneas excepisset, non in servitutem sed in fidem tuam nos tradimus, et quod imperaretur non esse moris Graecorum, respondisse consulem nihil se curare quid Graeci esset moris: se more Romano imperium habere in deditos suo decreto, et catenis vinciri legatos iussisse. In Graeco est: περὶ τοῦ δέοντος ϰαὶ ϰαϑήϰοντος ποιεῖτε λόγον δεδωϰότες ἑαυτοὺσ εἰς τὴν πίστιν; De officio et decoro hic disputatis cum iam vos fidei nostrae permiseritis? Ex his verbis apparet quantum impune et non violato gentium iure facere possit is in cuius fidem populus aliquis se permisit. Neque tamen hac potestate usus est Romanus Consul, sed et legatos dimisit et Aetolorum concilio de integro deliberandi fecit potestatem. Sic populus RomanusGa naar voetnoot6 Faliscis respondisse legitur, edoctum se Faliscos se non potestati sed fidei Romanorum
commisisse<: et de Campanis legimusGa naar voetnoot1 eos non federe sed deditione in fidem venisse>Ga naar voetnoot2. [5] Ad officium vero eius cui facta est deditio non male retuleris Senecae illudGa naar voetnoot3: Clementia liberum arbitrium habet: non sub formula sed ex aequo et bono iudicat, et absolvere illi licet, et quanti vult taxare litem. Neque referre existimo an dedens se dicat se dedere alterius sapientiae, an moderationi, an misericordiae. haec enim omnia blandimenta sunt; res manet ut victor arbiter fiat.
li. Sed sunt tamen et deditiones conditionatae, quae aut singulis consulunt, ut quibus vita salva, <aut corporum libertas>Ga naar voetnoot4, aut et quaedam bona excipiuntur, aut etiam universitati. quarum nonnullae etiam mixtum quoddam imperium possunt inducere, de quo egimus alibiGa naar voetnoot5.
lii. Accessiones pactionum sunt obsides et pignora. Obsides diximus dariGa naar voetnoot6 aut sua voluntate, aut eius qui imperium habet. nam in summo civili imperio comprehenditur et ius in actiones subditorum, ut in bona. Sed civitas aut eius rector tenebitur illud incommodum ei qui patitur aut proximis repensare; et si plures sint, quorum quis obses eat reipublicae mihil intersit, danda opera videtur ut sorte res dirimatur. In vasallum, nisi idem subditus sit, ius hoc feudi dominus non habet: neque enim reverentia et obsequium, quae debet, huc usque pertingunt.
liii. Interfici obsidem posse diximusGa naar voetnoot7 per ius gentium externum. non etiam interno iure nisi par ipsius culpa accedat. Servi quoque non fiunt: imo et iure gentium bona habere et haeredibus relinquere possunt, quanquam Romano iureGa naar voetnoot8 cautum est ut bona eorum in fiscum cogantur.
liv. An fugere obsidi liceat quaeritur? et constat non licere, si ab initio aut postea quo laxius haberetur fidem dederit. Alioqui videtur non is animus fuisse civitatis obligandi civem ne aufugeret, sed hosti dandi facultatem qualis vellet custodiae. Et sic defendi potest Cloeliae factumGa naar voetnoot9. Sed etsi ipsa nihil peccaverat, vicitas tamen recipere et retinere
obsidem non poteratGa naar voetnoot1. Sic Porsenna:Ga naar voetnoot2 Si non dedatur obses pro rupto se fedus habiturum. Deinde: Romani pignus pacis ex federe restituerunt.
lv. Odiosa autem est obsidum obligatio, tum quia libertati inimica, tum quia ex facto alieno venit. Ideoque stricta interpretatio hic locum habet. quare in unam causam dati in aliam retineri non poterunt, quod ita intellige si aliud quid sine obsidum accessione promissum sit. At si in alia causa fides iam violata sit aut contractum debitum, iam poterit obses retineri, non ut obses, sed eo gentium iure quo subditi ex facto imperantium detineri possunt, ϰατ᾽ ἀνδροληψίανGa naar voetnoot3, quod ipsum tamen ne fiat caveri poterit, adiecto pacto de reddendis obsidibus ubi id cuius nomine dati erunt impletum erit.
lvi. Qui obses datus est tantum ut alterum captivum aut obsidem redimat, eo mortuo liberatur. nam in illo dum moritur ius pignoris exstinctum est ut in captivo redemto dixit Ulpianus. quare sicut in UlpianiGa naar voetnoot4 quaestione pretium non debetur, quod in personae locum successit, ita nec hic persona manebit obligata quae personae vicaria facta est. Sic Demetrius a Senatu Romano non inique postulabat dimitti, ὡς Ἀντιόχου μὲν ἀντιδοϑεὶς, Ἀντιόχου δέ ἀποϑανόντος, inquit Appianus:Ga naar voetnoot5 IustinusGa naar voetnoot6 ex Trogo: Demetrius, qui obses Romae erat cognita morte Antiochi fratris senatum adiit obsidemque se (malim legere obsidem inquiens se, ut cohaereat oratio) vivo fratre venisse, quo mortuo cuius obses sit ignorare.
lvii. Rege autem qui fedus fecit mortuo an teneatur adhuc obses, pendet ab eo quod alibiGa naar voetnoot7 tractavimus an foedus habendum sit personale an reale. nam accessoria non possunt efficere ut in principalium interpretatione a regula recedatur. eius autem naturam et ipsa sequi debent.
lviii. Obiter hoc addendum est, obsides interdum non
accessionem esse obligationis sed revera partem principalem, ut cum quis ex contractu factum promittit non suum, et quia eo non praestito tenetur ad id quod interest, eius vice obsides obligantur, quam fuisse videri sententiam Caudinae sponsionis diximus alibiGa naar voetnoot1. Non dura tantum sed et iniqua est sententia existimantiumGa naar voetnoot2 obsides etiam sine consensu suo alterum ex facto alterius posse obligari.
lix. Pignora quaedam communia habent cum obsidibus, quaedam propria. Commune, quod et ex alio iam debito retinentur, nisi obstet data fides: proprium quod quae de iis est pactio non tam stricte sumitur quam illa de obsidibus: neque enim aequale est odium. Res enim natae sunt ut teneantur, non et homines.
lx. Illud alibiGa naar voetnoot3 quoque diximus nullum tempus id efficere posse ne luitio sit pignoris si id praestetur pro quo pignus suppositum est. Nam qui actus causam veterem et notam habet, non creditur ex nova procedere. Ideo patientia debitoris veteri contractui non derelictioni imputatur, nisi certae coniecturae aliam interpretationem exprimant: ut si quis luere cum vellet impeditus id silentio transmisisset tanto tempore, quod ad consensus coniecturam sufficere possit.
- voetnoot1)
- [lviii. Obsides - obligari. lix. Obsides alterum ex alterius facto non teneri. lx. Pignorum - qualis. lxi. Luendi - amittatur, ed. 1625; Edd. 1631, 1632, 1642, 1646 ut in textu].
- voetnoot1
- Vide lib. ii c. xv, §. 3 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Regis igitur hoc erit] Mariana. xxi, 1 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Vide lib. i. c. iii, §. 24 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- De rege captivo] Vide Guicciardinum lib. xvi. et lib. xviii, non semel [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Non quidem ius totum] Arumaeus in aureae Bullae discursu: Rudolfus Palatinus metu in Angliam profugerat, Henricus Moguntinus a Treverensi vi erat eiectus. Electuram tamen eo non perdidere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
-
Pacemne facere poterit] Lucanus [Phars. v, 28 sq.]:
Veios habitante CamilloIllic Roma fuit.
Vide Chassanaeum de Gloria Mundi, parte v, consid. 89 [49] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Cic. de Off. ii [imo iii, 27, 100].
- voetnoot8
- Lib. ii, c. v, §. 17 [edd. 1632, 1642, 1646] [Lib. ii, c. 5, ed. 1625; Lib. ii c. 3, ed. 1631].
- voetnoot9
- L. xxxii [20, 6].
- voetnoot10
- L. xi [56] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- L. vi [imo Polyb. v, 49].
- voetnoot1
- L. vi, Epist. 13.
- voetnoot2
- Vasq. cont. il. l. i, c. 4. ibi multos [c. eos multos ed. 1646] allegat. et c. 5. Vide supra libro ii, c. vi, §. 3, et seq. [Vide - seq. add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. ii. c. [vi §] 13 [omitt. ed. 1632].
- voetnoot1
- Lib. ii. c. xiv, §. 10, et seq. [add. edd. 1632, 1642, 1646]. Vasq. d.c. 5, n. 9.
- voetnoot2
- Quatenus obligandi potestas sub imperio comprehensa est: quod nec in infinitum protrahi, nec ad angustias nimias arctari debet] Vide Reinking. lib. i, Classe iii, c. 5, Num. 30. Vide et supra lib. ii, c. xiv. §. 7, et 12 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Supra lib. iii, c. viii. §. 2 [add. edd. 1632, 1642]
- voetnoot4
- Res subditorum sub eminenti dominio esse civitatis] Gail. ii, obs. 57 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Vasq. lib. i, c. 5 [§ 15]. Rom. cons. 310. Syl. in verb. bell. 1. §. 43.
- voetnoot6
- L. iii. cont. Ill. c. 3, in fine [1 c. 4 in fine].
- voetnoot7
- Lib. iii. c. vi, §. 2, c. x, §. 5 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. cum duob. §. quidam, D. pro socio [l. 52 § 4 D. xvii, 2].
- voetnoot2
- Lib. iii, c. ii.
- voetnoot3
- L. ii. c. xv [imo xvi], §. 12 [§ 12, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [quod - ἑαυτοῦ, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Ut quarum rerum turbata bello possessio est ex formula iuris antiqui componatur] Vide Parutam Lib. v [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Livius libro xxxiv [57, 8].
- voetnoot1
- [: quod - ἔχουσιν, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646] [ἢχοντες, ed. 1642].
- voetnoot2
- L. in bello. D. de captivis [l. 12 D. xlix. 15].
- voetnoot3
- Supra hoc libro, c. 9 [p. 720 n. 1].
- voetnoot4
- L. quanquam D. de acq. rer. dom. [l. 51 D. xli, 1],
- voetnoot5
- Transfugas iure belli recipimus] Supra hoc libro cap. i, in fine. in pace convenire et hoc solet, ne transfugae recipiuntur. Vide pacem Iustiniani cum Chosroe apud Menandrum Protectorem [Exc. de Legat., Rom. p. 181 sq.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Dec. T. iii. cons. 74.
- voetnoot7
- Supra l. iii, c. vi. §. 4 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Demosth., de Corona 26].
- voetnoot9
- Supra l. iii, c. vii. §. 4 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Plataeam retinuerunt] Locus hic est apud Thucydidem v [17]. Praecesserat similis Lib. iii [52]: μὴ ἀνάδοτος εἴη ἡ Πλαταιὰ, ὡς αὐτῶν ἑϰόντων προσχωρησάντων. Ne reddenda sit Plataea, cum eius urbis homines sponte accesserint [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Livius libro xxxiii [13, 12].
- voetnoot2
- Dec. Cons. 61.
- voetnoot3
- L. 11 Off. [21, 73].
- voetnoot4
- De iure ad poenas non aeque] Gail. de arrestis c. xiv, n. 7 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Appian., Punica 5].
- voetnoot6
- [Dion. Hal. iii, 8].
- voetnoot7
- [Isocrat., Plataica 7].
- voetnoot1
- L. iii [9].
- voetnoot2
- [Isocrate, ed. 1646].
- voetnoot3
- [Isocrat., de Pace 10].
- voetnoot4
- Alc. v resp. 17.
- voetnoot5
- [pones, ed. 1625, correxit ed. 1631].
- voetnoot6
- Cic. de Off. ii [23, 81].
- voetnoot7
- App. civ. v. [77].
- voetnoot1
- Nomina regionum accipienda ex usu praesentis temporis] Vide Guicciardinum Libro v [in lite de Capitanatu inter Francos et Hispanos] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [per illum stetit, ed. 1625; per alterum, quicum controversia est, stetit. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Quint. decl. ccxlviii [imo cccxliii] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Verum non est, nisi improvisa necessitas impedimento fuerit] Vide Albertum Argentinensem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Qui conditiones elocutus est] Plantus Persa [586]: Tua merx, tua indicatio est. In hac re solet prior loqui is qui plus valet; Ut vero petantur conditiones, loqui prior solet qui est infirmior. Plutarchus Sulla [467 C]: τῶν δεομένων ἐστὶ τὰ πρότερα λέγειν. τοῖς δὲ νιϰῶσιν ἐξαρϰεῖ τὸ σιωπᾶν. Eorum est prius loqui qui opus habent pace. Victori satis est tacere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Livius xxx, 30, 24]
- voetnoot7
- L. Veteribus D. de pactis [l. 39 D. ii, 14] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Aristot., Eth. Nic. viii, 15].
- voetnoot9
- [: quod - παρασπόνδημα, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Thuc. i, 123].
- voetnoot2
- Pacem rumpunt non qui vim vi arcent, sed qui priores viminferunt] Vide Ammianum Marcellinum initio libri xxix [1, 1], qui sic de Romanis: Opera consulta retro cedentes, ne ferro violarent adversorum quenquam primi, et iudicarentur discissi federis rei, ultima trudente necessitate congressi sunt. Armenii in oratione ad Chosroen apud Procopium Persicorum ii [3]. λύουσι μὲν γὰρ τὴν εἰρήνην οὐχ οἳ ἂν ἐν ὄπλοις γένοιντο πρῶτοι, ἀλλ᾽ οἳ ἂν ἐπιβουλεύοντες ἐν σπονδαῖς τοῖς πέλας ἁλοῖεν. Rumpunt pacem, non qui primi in armis sunt, sed qui federis tempore deprehenduntur insidiati alteris. Apud eundem Vandalicorum ii [11], Mauri. λύουσι λὰρ τὰς σπονδὰς, οὐχ ὅσοι ἀδιϰούμενοι ἐϰ τοῦ ἐμϕανοῦς τοὺς πέλας ϰατηγοροῦντες ἀϕίστανται, ἀλλ᾽ ὅσοι ὑποσπόνδους ἔχειν ἀξιοῦντές τινας, εἶτα βιάζονται. ϰαὶ τὸν ϑεὸν πολέμιόν σφισι ποιοῦνται, οὐχ οἳ ἂν τὰ σφέτερα αὐτῶν ϰομιούμενοι ἐϕ᾽ ἐτέρους χωροῖεν, ἀλλ᾽ ὅσοι τῶν ἀλλοτρίων ἐπιβατεύοντες εἰς ϰίνδυνον πολέμου ϰαϑίστανται. Frangunt pacis federa, non qui iniuriis affecti, palamque id dequesti ad alios se transferunt, sed qui quos federatos habere volunt violant: Deumque sibi faciunt hostem, non siqui rebus suis secum sumptis ad alios transeant, sed siqui aliena invadentes eorum dominos in belli pericula cogunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Paus. ix [1].
- voetnoot4
- Lib. ii, c. xxi §. 2 et seq. [Lib. ii c. 20 edd. 1625, 1631].
- voetnoot1
- [rebellio, edd. 1625, 1631, 1632; defectio, edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Ioseph., Bell. Iud. ii, 16, 4].
- voetnoot3
- L. vii [20, 5].
- voetnoot4
- Gell. vii, c. 3 [imo vi, 3].
- voetnoot5
- ᾽Αγειν λάφυρον ἀπὸ λαφύρου] Plautus Truculento [567]: de praeda praedam capio [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [praeda, excidit in ed. 1632].
- voetnoot7
- Polyb. libro xvii [4, 5].
- voetnoot8
- Polybius] Vide eum et in Excerptis [num. 6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Citra publicum decretum] Idem de Hunnis Sabiris suo tempore narrat Agathias libro iv [13] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Livius xxxii, 33, 5].
- voetnoot11
- Liv. lib. v [17, 9] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Olim - impediebant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. vim vi. D. de vi et vi arm. [l. i. § 17 D. xliii, 16].
- voetnoot2
- Si quorum subditorum ita perpetuum sit maleficium] Ita Augustus iudicavit contra Syllaeum pro Herode. Iosephus xvi, 16 [Ant. Iud. xvi, 10, 8] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [At, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; Et, ed. 1632].
- voetnoot4
- Sociis quoque vis armorum illata pacem rumpit] Thuanus lib lxv, anno ciɔiɔlxxviii. Est et, quod huc pertineat, apud Haraeum hoc [hoc, delendum] Tomo ii, historiae Brabanticae in anno ciɔiɔlvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. ii, c. xvi, §. 13. [L. ii. c. 15 ed. 1625, 1631].
- voetnoot6
- [Xenoph., Hist. Gr. vi, 5, 37].
- voetnoot7
- [Urgent - iuravimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Et hoc quoque intelligendum postquam, ed. 1625; Quod si - idem tamen ita statuendum erit, Et postquam, ed 1631; Quod si - idem tamen statuendum erit, postquam, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Cep. Cons. 690. Dec. cons. 531.
- voetnoot10
- [Lib. ii c. xvi § xiii].
- voetnoot1
- Sen. Ag. [244].
- voetnoot2
- [pene, edd. 1625, 1631, 1632; poene, edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Vide supra lib. ii. c. xv, § 15 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ut capitibus minoris momenti adiiciatur, ut siquid adversus ea factum erit pacem non rumpat] Vide egregium exemplum in pace Iustiniani, Iustinianum inter et Chosroen. Menander Protector eam habet [Exc. de Legat., Rom. p. 181 sq.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. vii [imo v, 79] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [: aut - Thucydide, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Si qua specialis poena adiecta sit] Ut in Gotthorum pactis cum Francis. Vide Procopium Gotth. 1 [12] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. iii, c. xix, §. 14 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Vide supra hoc libro c. xix. in tract. [§ xiii et sq.] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- l. Postliminii. D. de capt. [l. 5 D. xlxi, 15].
- voetnoot2
- [contumeliis, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; contumelia, ed. 1646].
- voetnoot3
- Pro Gabin. [apud Hieron., Apol. adv. Ruf. i. 1].
- voetnoot4
- l. item si cui, D. de iniur. [1. 15 § 35 D. xlvii, 10]. Instit. §. servis eod. tit. [§ 3 Inst. iv, 4]. Alex. ii Cons. n. 3.
- voetnoot5
- [lesae, edd. 1625, 1631; laesae, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Subditos singulos, qui ex altera ditione in alteram migrare volunt, suscipere non est contra amicitiam] Solon [Plut., Solon 91 F]: γενέσϑαι πολίταις οὐ δίδωσι πλὴν τοῖς ϕεύγουσιν ἀειϕυγίαν τὴν ἑαυτῶν, ἢ πανεστίοις ἀϑήναζε μετοιϰιζομένοις ἐπὶ τέχνῃ. Civium albo asscribi non sivit, nisi eos qui e sua patria in exsilium perpetuum reiecti essent, aut cum omni familia artificii alicuius exercendi causa Athenas migrassent. Perseus apud Appianum in Excerptis Legationum num. 25 [Exc. de Legat., gent. p. 566]: ϰοινῷ γε πάντων ἀνϑρώπων νόμῳ, ϰαϑὰ ϰαὶ ὑμεῖς τῶν ἑτέρων ϕεύγοντας ὑποδέχεσϑε. Feci hoc communi hominum iure quomodo et vos alibi eiectos suscipitis. Commune hoc ius pactis firmari aut adstringi solet. Vide pacem Antiochi apud Polybium Exc. Leg. n. 35. [Exc. de Legat. gent. p. 270] et apud Livium [xxxviii, 38]: pacem inter Romanos et Persas apud Menandrum Protectorem [Exc. de Legat., Rom. p. 181 sq.]: Simlerum de Helvetiorum inter se pactis. [add. edd. 1642, 1646]. Aradii, regibus Syriae inter se certantibus, obtinuere, ut fugientes suscipere possent, sed non emittere. Testatur id Strabo xvi [2, 14] [Aradii - Strabo xvi, add. ed. 1646].
- voetnoot1
- L. ii, c. v, §. 24.
- voetnoot2
- [Ibid. § 25].
- voetnoot3
- L. xlii [41, 7].
- voetnoot4
- [Aristid., Leuctrica i p. 105].
- voetnoot5
- [Aristides - recipere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Oppida aut magnos coetus, qui civitatis partem integrantem faciant, recipere non licet, ut alibi diximus] Libro ii, cap. v, §. 24. Vide et Bizarum libro xii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [L. iii c. vii § viii].
- voetnoot8
- L. ii, c. xxi, § 3. et seq. [L. ii c. 20; ed. 1625, 1631].
- voetnoot9
- Paus. v [4, 2].
- voetnoot10
- [Livius 1, 24 sqq.].
- voetnoot1
- Lib. ii, c. xix, §. 5, et xxi, §. 1 [§ 11] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. ii, c. i. §. 12, et seq. [§ 12 - seq. add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Th. ii, 2. c. 95, art. 8 et ibi Caiet.
- voetnoot4
- Caiet. d. 1.
- voetnoot5
- L. ii, c. 23 [§ x] [c. 22. edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot6
- Aegid. Regius disp. 32, dub. 2, n. 18 [28, ed. 1625].
- voetnoot7
- Quomodo Assyrium regem Cyrus provocavit] Et multo ante Hyllus Eurystheum. Vide Euripidem Heraclidis [800 sqq.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Assyrium - et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. iii [12].
- voetnoot10
- Ut ipsi principes populorum armis rem inter se disceptarent] Hoc Adrianopolitae respondebant Mahumeti de ipso et Musa Zelebe. Leunclavius lib. xi. Sic Cunibertus Langobardorum rex Alachin provocat. Paulus Warnafredi lib. v. [c. 40 de Gestis Langob.]. Sic de Chersonis castro Pharnacus cum Sauromato pugnare volebat, ne multitudo ob ipsorum controversiam periculis obiiceretur. Narrat Constantinus Porphyrogenneta capite de Castro Chersonis. Vide exemplum singularis certaminis de regno apud Pontanum historia Danica [l. v in rebus anni 1016]: et quae de provocationibus inter Carolum v imperatorem, et Franciscum primum Galliae regem narrant historici [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Heraclium] Vide Aymoinum libro iv, cap. 21. et Fredegarium c. 64 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Cosroë filio persarum rege, edd. 1625, 1631, 1632; Cosroae filio, Persarum regis, edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
-
Uter pro victore sit habendus] Ennius [Ann. 321],
Qui vicit non est victor nisi victus fatetur.
Vide Scaligerum ad illud Festi, herbam do [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. iii [c. 2, 3].
- voetnoot5
- In fines se aut oppida recipere apud Livium victi signa] Et apud Guicciardinum lib. ii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Herod. 1 [82].
- voetnoot7
- Thuc. 1 [51 et 54].
- voetnoot8
- Lib. xvi [1].
- voetnoot9
- Cadavera ad sepulturam concedere] Plutarchus Agesilao [606 B.]: ὡς δ᾽ ἔπεμψαν οἱ πολέμιοι νεϰρῶν ἀναίρεσιν αἰτοῦντες, ἐσπείσατο, ϰαὶ τὴν νίϰην οὕτως ἐϰβεβαιωσάμενος εἰς Δελϕοὺς ἀπεϰομίσϑη. Postquam autem hostes misere ut mortuos tollere liceret, concessit, eoque modo victoriae testimonium adeptus, Delphos abiit. Idem Nicia [527 A]: ϰαί τοι ϰατὰ νόμον τινὰ ϰαὶ συνήϑειαν οἱ νεϰρῶν ὑπὸ σπονδῶν λαβόντες ἀναίρεσιν, ἀπολέγεσϑαι τὴν νίϰην ϰαὶ τρόπαιον ἱστάναι τοὺς τούτων τυχόντας οὐϰ ἔνϑεσμον ἦν. Quanquam more et instituto recepto qui mortuos deportandos concessu acceperant, censebantur a se abdicasse victoriam, et qui id impetrassent eis ius non erat trophaea figendi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Libro xxix, xl.
- voetnoot2
- L. societatem. D. pro socio [l. 76 D. xvii, 2].
- voetnoot3
- Si libertus, D. de op. lib. [l. 30 D. xxxviii, 1].
- voetnoot4
- Lib. ii. c. xxii [imo c. xxiii § viii] [c. xxi ed. 1632].
- voetnoot5
- [quaeri, ed. 1631; queri, edd. 1625, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Id tamen inter reges et populos locum habere non potest] Mariana libro xxix, 15. Bembus libro iv [fol. 62]. Paces per arbitrum factas habes aliquam multas in Polonica historia Cromeri libris x, xvi, xviii, xxi, xxiv, xxvii, xxviii. Habes et in Danica Pontani libro ii. confer quae nos supra libro ii, c. xxiii, §. 18 [imo § viii] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Praef. nat. hist. [19].
- voetnoot1
- Lib. ii de benef. c. 7 [imo iii, 7, 5].
- voetnoot2
- Rhet. i, c. 19 [imo c. 13].
- voetnoot3
- [v, ed. 1625; vi, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- De principali negotio pronuntiare debere, non de possessione] Id Dux Sabaudiae dicebat in controversia Saluciae. Vide Serranum Henrico iv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Livius xl, 17, 6].
- voetnoot2
- [Livius - mutarunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [ἐπιτρέπειν - Graeci, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Livius lib. xxxvii [49, 4].
- voetnoot5
- Lib. xiv [App., Pun. 64] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Carthaginensum, ed. 1625; Carthaginiensium, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Libro xxxvii [7, 1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Aetoli - metuebant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. iii, c. viii, §. 4 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. viii [imo xxviii, 34, 7] [Lib. vi, ii, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. iii, c. xi, §. 18 [imo § 16] [add. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Intra hunc autem modum, quantum securitas patitur, ad clementiam et liberalitatem propendere semper honestum est] Vide nobile exemplum Ferdinandi Legionensium regis apud Marianam lib. xi, c. 15. Et repete quae nos supra hoc libro cap. xi, §. 14 et 15 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. iii, c. xv, in fine [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. xiii [21] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Ibid. 23].
- voetnoot7
- [Nicolaus - censuit?, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Appian., Bell. civ. v, 45].
- voetnoot1
- [Livius xxxvii, 9, 7].
- voetnoot2
- [Livius xlv, 4, 7].
- voetnoot3
- Neque fidei nomen his in locis aliud significare quam ipsam probitatem victoris cui se victus permittit] Polybius [Exc. de Legat., gent. p. 246] παρὰ ῥωμαίοις ἰσοδυναμεῖ τό τε εἰς τὴν πίστιν αὐτοὺς ἐγχειρίσαι ϰαὶ τὸ τὴν ἐπιτροπὴν δοῦναι περὶ αὐτοῦ, τῷ ϰρατοῦντι. Apud Romanos idem valent, se in fidem alicuius committere, et victori de se statuendi liberam facere potestatem. Graeci dicunt, εἰς δίϰην σϕᾶς αὐτοὺς παραδιδόναι, ut Thucydides Libro iii [67]. aut ϰαϑ· αὐ αὐτῶν ἐπιτρέπειν ἐξουσίαν, ut Diodorus Siculus Lib. xiv [111] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Nobilis est apud Polybium] in Excerptis legationum num. 13 [ibidem] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Livius libro xxxvi [28, 1].
- voetnoot6
- Val. Max. lib. vi, c. 4 [imo c. 5, 1].
- voetnoot1
- Livius libro viii [2, 13] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [: et - venisse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. ii, de Clem. 7.
- voetnoot4
- [aut - libertas, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. i c. iii. §. 17 [§ 17, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Obsides diximus dari] Hoc Libro c. iv. §. 14. vide et caput ii. §. 18 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Lib. iii c. xi § xviii].
- voetnoot8
- L. Divus, D. de iure fisci [l. 31 D. xlix, 14].
- voetnoot9
- Liv. lib. ii [13].
- voetnoot1
-
Civitas tamen recipere et retinere obsidem non poterat] vide Plutarchum in Publicola [107 A] hac de re. Ad illud Virgilii [Aen. viii, 651],
Vinclis innaret Claelia ruptis.
vinculis federis ait Servius [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Livius ii, 13, 8-9].
- voetnoot3
- Vide supra i, v. iii. c. ii [imo L. iii c. ii § iii] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. si patre. D. de capt. [l. 15 D. xlix, 15].
- voetnoot5
- Syr. [47].
- voetnoot6
- Lib. xxxiv [3, 6].
- voetnoot7
- L. ii, c. xvi, § 16 [§ 18, edd. 1642, 1646] [L. ii, c. 15, edd. 1625, 1631].