De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 813]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput XIX
|
I. | Fidem deberi hostibus quibusvis. |
II. | Refellitur sententia quae praedonibus et tyrannis fidem servandam negat. |
III. | Solvitur argumentum sumtum ex eo quod tales poenam merentur et ostenditur hoc non considerari ubi tanquam cum tali actum est. |
IV. | Non obstare quod promissio metu extorta sit, si ei qui promisit metus illatus non sit: |
V. | Aut si iuramentum accesserit, quanquam id adversus praedonem impune quod homines attinet violatur. |
VI. | Eadem aptata ad subditos bellantes. |
VII. | Specialis difficultas circa promissa subditis facta ob supereminens dominium tractatur: |
VIII. | Et ostenditur talia promissa firmari civitatis iureiurando: |
IX. | Aut si tertius se interponat cui fiat promissio. |
X. | Mutatio status publici quomodo fiat. |
XI. | Metus exceptionem ad bellum solenne iuris gentium non pertinere: |
XII. | Quod intelligendum de metu tali quem ius Gentium agnoscat. |
XIII. | Servandam fidem et perfidis: |
XIV. | Non si conditio deficiat: quod locum habere si alter parti pactorum non stet. |
XV. | Nec si iusta compensatio opponatur: |
XVI. | Quamvis ex alio contractu: |
XVII. | Aut damno dato: |
XVIII. | Imo et ex poena: |
XIX. | Quomodo haec in bello locum habeant. |
Quid quantumque in bello liceat, diximus partim nude spectari, partim ex promisso antecedente. Parte priore absoluta restat posterior, quae est de fide hostium inter se. Egregium est Consulis Romani Silii ItaliciGa naar voetnoot1 dictum:
<Xenophon oratione de AgesilaoGa naar voetnoot3, οὕτω μέγα ϰαὶ ϰαλὸν ϰτῆμα τοῖς τε ἄλλοις ἅπασι ϰαὶ ἀνδρὶ δὴ στρατηγῷ, τὸ ὅσιόν τε ϰαὶ πιστὸν εἶναι τε ϰαὶ ὄντα
ἐγνῶσϑαι. Tanta tamque praeclara resGa naar voetnoot1 est in omnibus quidem, sed praecipue in ducibus religionis et sidei observantes esse atque haberi. Aristides Leuctrica quartaGa naar voetnoot2: ἐν εἰρήνῃ ϰαὶ σπονδαῖς μάλιστα οἱ τὰ δίϰαια ποιεῖν βουλόμενοι ϰρίνονται: in pace aliisque publicis conventionibus servandis maxime spectantur qui iustitiae student. ut enim recte dixit Cicero de finibus quintoGa naar voetnoot3, nemo est qui non hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides. [2] Publica fides, ut apud patrem est QuintilianumGa naar voetnoot4, inter armatos hostes inducias facit, deditarum civitatum iura conservat. Apud eundem alibiGa naar voetnoot5: Fides supremum rerum humanarum vinculum est: sacra laus fidei inter hostes>Ga naar voetnoot6. Sic et AmbrosiusGa naar voetnoot7: Liquet igitur etiam in bello fidem et iustitiam servari oportere. Et AugustinusGa naar voetnoot8Ga naar voetnoot9: Fides quando promittitur etiam hosti servanda est contra quem bellum geritur: Nimirum hostes qui sunt homines esse non desinunt. At homines omnes qui ad rationis usum pervenerunt capaces sunt iuris ex promisso. Camillus apud LiviumGa naar voetnoot10 ait sibi cum Faliscis eam esse societatem quam ingeneravit natura. [3] Ex hac autem societate rationis et sermonis, nascitur ea de qua agimus obligatio ex promisso. Neque vero putandum est quia hosti falsum eloqui aut licere aut crimine vacare ex multorum sententia supraGa naar voetnoot11 diximus, pari ratione hoc et ad fidem datam referri posse. Nam verum eloquendi obligatio est ex causa quae bello fuit anterior et bello tolli forte aliquatenus potest: at promissio per se ius novum confert. vidit hoc discrimen AristotelesGa naar voetnoot12 quum de veriloquio agens ait: οὐ περὶ τοῦ ἐν ταῖς ὁμολογίαις ἀληϑεύοντοςGa naar voetnoot13 λέγομεν, οὐδ᾽ ὅσα εἰς ἀδιϰίαν ϰαὶ διϰαιοσύνην συντείνει, ἄλλης γὰρ ἂν εἴη ταῦτ᾽ ἀρετῆς. Non de eo loquimur qui in conventionibus verax est et in iis quae ad iustitiam et iniustitiam pertinent: sunt enim haec alterius virtutis. [4] <Pausanias ArcadicisGa naar voetnoot14 de Philippo Macedone: στρατηγὸν ἀγαϑὸν οὐϰ ἄν τις ὀρϑὰ ϰαλέσειεν αὐτὸν· ὅς γε ϰαὶ ὅρϰους
ϑεῶν ϰατεπάτησεν ἀεὶ ϰαὶ σπονδὰς ἐπὶ παντὶ ἐψεύσατο πίστιν τε ἡτίμασε μάλιστα ἀνϑρώπων. Bonum eum Imperatorem nemo recte vocaverit, ut qui pro more habuerit, iusiurandum contemnere, fidem quavis occasione violare, ita ut nulli homini fides vilior fuerit. Valerius MaximusGa naar voetnoot1 de Annibale: Bellum adversus populum Romanum et Italiam professus, adversus ipsam sidem acrius gessit, mendaciis et fallacia quasi praeclaris artibus gaudens, quo evenit, ut alioqui insignem sui memoriam relicturus, in dubio, maior ne vir an peior haberi deberet, poneret. Apud HomerumGa naar voetnoot2 semet accusant adacti conscientia Troiani:
II. [1] Et supraGa naar voetnoot4 iam diximus non recipienda illa CiceronisGa naar voetnoot5: Nulla nobis societas cum tyrannis, sed potius summa distractio est. ItemGa naar voetnoot6: Pirata non est ex perduellium numero definitus: cum hoc nec fides esse debet nec iusiurandum commune. De tyranno etiam SenecaGa naar voetnoot7: Quicquid erat quo mihi cohaereret intercisa iuris humani societas abscidit. Ex quo fonte error Michaëlis Ephesii profluxit, qui ad quintum NicomachiorumGa naar voetnoot8 dixit in tyranni uxorem adulterium non committiGa naar voetnoot9 <: quod ipsum pari errore quidam Iudaeorum magistriGa naar voetnoot10 de alienigenis dixerunt, quorum coniugia pro nullis habent>Ga naar voetnoot11. [2] Atqui belli piratici magnam partem Cn. Pompeius pactionibus confecitGa naar voetnoot12, vitam illis pollicitus, et sedes in quibus sine rapto viverent. Et tyranni interdum libertatem reddiderunt, impunitatem pacti. Caesar belli civilis tertioGa naar voetnoot13 a Romanis ducibus cum praedonibus et fugitivis qui in Pirenaeis erant montibus actum de com-
positione scribit. quis dixerit si quid convenisset nullam inde exstituram fuisse obligationem? Non habent quidem ista specialem istam communionem quam inter hostes in bello solenni et pleno introduxit ius gentium: at quia homines sunt communionem habent iuris naturalis, ut recte disserit Porphyrius libro de non esu animalium tertioGa naar voetnoot1, ex quo nascitur ut pacta servanda sint. Sic <DiodorusGa naar voetnoot2 fugitivorum duci Apollonio a Lucullo fidem servatam memorat. Et>Ga naar voetnoot3 DioGa naar voetnoot4 scribit ab Augusto Crocotae latroni persolutum pretium capiti eius impositum cum se ipse sisteret, ne fides violaretur.
iii. [1] Videamus tamen ecquid a Cicerone non allatum proferri speciosius possit. Primum hoc est, quod qui atrociter malefici sunt, neque pars sunt ullius civitatis, hi a quovis homine puniri possunt si ius naturae respicimus, ut alibiGa naar voetnoot5 a nobis explicatum est. At qui puniri possunt ut vitam amittant, his et res et iura sua possunt auferri: sicut recte dixit idem CiceroGa naar voetnoot6: Non est contra naturam spoliare eum si possis quem honestum est necare. Inter iura autem est et hocGa naar voetnoot7 ius ex promisso quaesitum: potest igitur et hoc in poenam ei auferri. Respondeo, processurum hoc, si non tanquam cum malefico actum esset; at si quando cum tali qua talis est actum estGa naar voetnoot8, simul de remittenda, quod hanc rem attinet, poena actum censeri debet. quia semper, ut alibiGa naar voetnoot9 diximus, ea sumenda est interpretatio quae cavet ne actus in vanum recidat. [2] Non male apud LiviumGa naar voetnoot10 Nabis cum tyrannidem ipsi obiiceret Quintius Flaminius: De nomine hoc respondere possum, me qualiscumque sum, eundem esse qui fui cum tu ipse mecum T. Quinti societatem pepigisti. Et mox: Iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis. Addit, si quid ego mutassem mihi meae inconstantiae: cum vos mutetis vobis
vestrae ratio reddenda est. <Locus est non dissimilis in oratione Periclis ad cives suos apud ThucydidemGa naar voetnoot1: τὰς πὄλεις αὐτονόμονς ἀϕήσομεν, εἰ ϰαὶ αὐτονόμους ἔχοντες ἐσπεισάμεϑα. Civitates socias liberas esse patiemur, si tales fuerunt, quo tempore factum est fedus>Ga naar voetnoot2.
iv. Deinde obiici potest quod alibiGa naar voetnoot3 diximus, eum qui metu causam dedit promisso, teneri liberare promissorem quia damnum dedit per iniustitiam, id est per actum pugnantem et cum natura libertatis humanae et cum natura actus qui liber esse debuit. Hoc vero sicut fatemur interdum locum habere ita non ad omnia promissa praedonibus facta pertinet. nam ut cui promissum quid est ad liberandum promissorem teneatur, opus est ipse metu iniusto causam promisso dederit. Si quis ergo, ut amicum vinculis eximeret, promiserit pretium, tenebitur: huic enim metus illatus non est qui ad contrahendum sponte venit.
v. Adde quod et qui iniusto metu coactus promisit, teneri poterit accedente iurisiurandi religione; nam inde ut alibiGa naar voetnoot4 diximus homo non homini tantum sed et Deo obstringitur: adversus quem metus exceptio non est. Verum tamen est, ex tali vinculo solo promittentis heredem non teneri, quia in heredem transeunt quae in humano sunt commercio ex primaeva dominii lege. at in his non est ius illud Deo quaesitum qua tale. Iterum illud quoque ex superioribusGa naar voetnoot5 repetendum est, siquis fidem iuratam aut iniuratam praedoni datam violet, eum eo nomine poenam apud alias gentes non debiturum: quia odio praedonum placuit gentibus quae adversus eos etiam vitiose committuntur, dissimulare.
vi. Quid dicemus de subditorum bellis adversus reges aliasque summas potestates? His, etiamsi causam per se non iniustam habeant, ius tamen per vim agendi deesse ostendimus alibiGa naar voetnoot6. Potest interdum et tanta esse aut causae iniustitia aut resistendi improbitas ut puniri graviter possit. Tamen si quasi cum desertoribus aut rebellibus actum sit,
poena promisso opponi non potest secundum ea quae modo diximus. <Nam et servis fidem servandam veterum pietas existimavit, credito Lacedaemonios iram divinam expertos, quod Taenarenses servos contra pacta occidissentGa naar voetnoot1. Et Diodorus SiculusGa naar voetnoot2 notat fidem servis datam in fano Palicorum nunquam a quoquam domino fuisse violatam>Ga naar voetnoot3. Metus autem illati exceptio et hic poterit elidi interposito iureiurando, sicut M. Pomponius tribunus plebisGa naar voetnoot4 iureiurando obstrictus servavit quod L. Manlio metu coactus promiserat.
vii. Sed hic supra priores specialem difficultatem facit ius legis constituendae et ius supereminens dominii in res subditorum quod civitati competit et eius nomine a summam potestatem habente exercetur. Id enim ius si ad omnes spectat res subditorum, quidni etiam ad ius ex promisso bellico natum? quod si conceditur, videntur inanes fore omnes tales pactiones ac proinde belli nisi per victoriam finiendi spes nulla. Sed notandum contra est, ius illud supereminens non promiscue competere, sed quatenus communiter expedit in regimine non dominico sed civili, etiam regio. Plerumque autem communiter expedit pacta talia servari, quo ea pertinent quae de praesenti statu tuendo alibi dicta a nobis sunt. <Adde quod ubi huius dominii usum res exigit, compensatio tamen facienda est, ut infraGa naar voetnoot5 latius explicabitur>Ga naar voetnoot6.
viii. [1] Praeterea possunt pacta sanciri iureiurando, nec tantum a rege aut senatu, sed et ab ipsa civitate, quomodo in leges suas Lacedaemonios iurare fecit LycurgusGa naar voetnoot7, <Athenienses SolonGa naar voetnoot8>Ga naar voetnoot9, et ne personarum mutatione ius iurisiurandi intercideret, repeti quotannis iusiurandum. Id enim si fiat omnino ne publicae quidem utilitatis causa recedendum a promisso erit: nam et de suo cedere civitas potuit, et verba possunt ita esse aperta, ut nullam exceptionem
admittant. <Valerius MaximusGa naar voetnoot1 Athenas ita alloquitur: Lege legem quae te iureiurando obstrictam tenet. Romani hoc genus leges sacratas appellabantGa naar voetnoot2, per quas ipse populus Romanus, ut Cicero pro BalboGa naar voetnoot3 explicat, religione obligabatur>Ga naar voetnoot4. [2] Est ad hanc rem pertinens disputatio per se obscurior apud Livium libro tertioGa naar voetnoot5, ubi ex sententia multorum iuris interpretum ait tribunos esse sacrosanctos, non etiam aediles, iudices, decemviros, quorum tamen si cui noceretur id non iure fieret. Causa discriminis est quod aediles atque alii lege sola defendebantur: quod autem postremum populus iussisset id ratum erat: manente tamen lege nemini contra agere ius erat. at tribunos religio publica populi Romani tuebatur. nam iusiurandum intercesserat quod ab his ipsis qui iuraverant salva religione tolli non poterat. Dionysius Halicarnassensis libro sextoGa naar voetnoot6: βροῦτος ἐϰϰλησίαν συναγαγὼν συνεβούλευε τοῖς δημόταις ἱερὰν ϰαὶ ἄσυλον ἀποδεῖξαι τὴν ἀρχὴν νόμῳ τε ϰαὶ ὅρϰῳ βεβαιοῦντας αὐτῷ τὸ ἀσϕαλὲς· ἐδόϰει ταῦτα πᾶσι. Brutus concione advocata auctor Quiritibus fuit ut magistratum hunc non lege tantum sed et iureiurando inviolabilem redderent, quod omnibus placuit. <Hinc lex illa sacrata appellatur>Ga naar voetnoot7. Ideoque improbatum fuit bonis factum Tiberii GracchiGa naar voetnoot8 cum Octavio tribunatum abrogavit, dicens tribunitiam potestatem a populo habere sanctimoniam non adversus populum. Ergo ut diximus iureiurando et civitas et rex obstringi poterunt, etiam in causa subditorum.
ix. Sed et tertio, qui metum non intulit, promissio valide fiet: nec scrutabimur quid aut quatenus eius intersit, quae iuris Romani sunt subtilitates. Natura enimGa naar voetnoot9 omnium hominum interest ut hominibus aliis consulatur. Sic PhilippoGa naar voetnoot10 pace cum Romanis inita ius saeviendi in Macedonas qui in bello ab eo defecerant ademtum legimusGa naar voetnoot11.
x. Sed et, quemadmodum probavimus alibiGa naar voetnoot12 status mixtos
interdum existere, sicut de statu puro in purum, ita et in mixtum transiri pactis potest: ita ut subditi qui fuerant incipiant summum habere imperium aut certe partem eius, etiam cum libertate partis eius vi tuendae.
xi. [1] Bellum vero solenne, id est publicum utrinque et indictum, sicut alia habet peculiaria in iure externo posita, ita et hoc ut quae in eo bello aut eius finiendi causa promittuntur adeo sint valida ut ex causa metus iniuste illati, invito eo cui promissa sunt in irritum deduci non possint: quia sicut alia multa quantumvis vitio non carentia ex iure gentium pro iustis habentur, ita et metus qui tali bello utrinque inferturGa naar voetnoot1. Quod ni id placuisset, bellis talibus quae valde sunt frequentia, nec modus nec finis potuisset imponi: quod tamen fieri interest humani generis. Et hoc potest intelligi ius illud esse bellicum quod cum hoste servandum ait CiceroGa naar voetnoot2, cui et alibiGa naar voetnoot3 dictum, hostem in bello iura retinere, scilicet non tantum naturalia, sed et quaedam ex gentium consensu orta. [2] neque tamen hinc sequitur, eum qui tale quid bello iniusto extorsit, salva pietate, salvis viri boni officiis posse retinereGa naar voetnoot4 quod accepit, aut etiam cogere alterum ut stet pactis, sive iuratis, sive iniuratis. Intus enim, et ipsa rei natura id iniustum manet: neque interna haec iniustitia actus tolli potest nisi ex novo et vere libero consensu.
xii. Caeterum quod metum dixi haberi pro iusto qui bello solenni infertur, de eo metu intelligi debet quem ius gentium non improbatGa naar voetnoot5. Nam si stupri inferendi metu extortum sit quippiam, aut alio terrore contra datam fidem, verius erit rem constitutamGa naar voetnoot6 intra ius naturale: quia ius gentium ad talem metum suam vim non porrigit.
xiii. [1] Servandam autem fidem etiam perfidis, et nos in generali tractatione supraGa naar voetnoot7 diximus, et idem docet AmbrosiusGa naar voetnoot8: quod haud dubie porrigendum ad hostes quoque
perfidos: quales Poeni, quibus Romani fidem sancte servaverunt. Senatus non eos quibus hoc praestabatur aspexit, ait in hoc argumento Valerius MaximusGa naar voetnoot1. <Et SallustiusGa naar voetnoot2: Bellis Punicis omnibus cum saepe Carthaginienses et in pace et per inducias multa nefanda facinora fecissent, nunquam ipsi per occasionem talia fecere>Ga naar voetnoot3. [2] AppianusGa naar voetnoot4 de Lusitanis foedifragis quos Sergius Galba nova pactione deceptos trucidaverat: ἀπιστίᾳ μὲν ἄρα ἀπιστίαν μετιὼν, οὐϰ ἀξίως δὲ ῥωμαίων μιμούμενος βαρβάρους. Perfidia perfidiam ultus contra Romanam dignitatem barbaros imitabatur. Eoque nomine idem Galba postea a Libone tribuno plebis accusatus est: quam rem narrans Valerius MaximusGa naar voetnoot5: Misericordia, inquit, illam quaestionem, non aequitas rexit: (male editur texit) quoniam quae innocentiae tribui non poterat absolutio respectui puerorum data est. <Cato in Originibus scripserat, nisi pueris et lachrymis usus esset, poenas eum daturum fuisseGa naar voetnoot6>Ga naar voetnoot7.
xiv. Sed simul sciendum est duobus modis fieri posse ut quis a perfidia vacet, nec tamen id faciat quod promissum est, defectu scilicet conditionis, et per compensationem. Defectu conditionis non vere liberatur promissor, sed eventus ostendit nullam esse obligationem ut quae non nisi sub conditione contracta erat. Et huc referendus casus, si prior alter non implerit quod ex sua parte implere tenebatur. Nam unius eiusdemque contractus capita singula alia aliis inesse videntur per modum conditionis, quasi expressum esset, haec ita faciam si et alter faciat quae promisit. Ideo TullusGa naar voetnoot8 Albanis respondens, Deos testes facit, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant clades belli. Non tenebitur pro socio, ait UlpianusGa naar voetnoot9, qui ideo renuntiavit, quia conditio quaedam qua societas erat inita ei non praestatur. Hanc ob causam quoties alia mens est, solet diserte poni, ut si contra hanc aut
illam partem quid fiat caetera non eo minus rata maneant.
xv. Compensationis originem alibi indicavimusGa naar voetnoot1, cum diximus nos, si quodGa naar voetnoot2 nostrum est aut quod nobis debetur consequi aliter non possumus, ab eo qui nostrum habet aut nobis debet tantundem in re quavis accipere posse: unde sequitur ut multo magis possimus id quod penes nos est sive corporale est sive incorporale retinere. Ergo quod promisimus poterit non praestari si non amplius valet quam res nostra quae sine iure est penes alterum. Seneca libro de beneficiis sextoGa naar voetnoot3: Sic debitori suo creditor saepe damnatur ubi plus ex alia causa abstulit quam ex credito petit. NamGa naar voetnoot4 tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet qui dicat pecuniam credidisti. Quid ergo? agellum quem non emeras possides: aestimatione facta debitor discede qui creditor veneras.
xvi. Idem erit si ex alio contractu is qui cum negotium est, plus aut tantundem debet, idque ego aliter consequi non valeo. In foro quidem, ut idem SenecaGa naar voetnoot5 ait, actiones quaedam separantur, nec confunditur formula: sed illa exempla, ut ibidem dicitur, certis legibus continentur, quas necesse est sequi: lex legi non miscetur: eundum est qua ducimur. Ius gentium ista discrimina non agnoscit, ubi scilicet alia iuris sui obtinendi spes non est.
xvii. Idem dicendum erit si qui promissum urget non contraxerit sed damnum dederit. Seneca ibidemGa naar voetnoot6: Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit quod pepigerat sed quia ne reciperetur effecit. Mox alia addit exempla: Pecus abegisti, servum eius occidisti. DeindeGa naar voetnoot7: licet me comparare inter se quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit et tum pronunciare utrum plus debeatur mihi an debeam.
xviii. Postremo et quod ex poena debetur ei quod promissum est potest contribui, quod eodem locoGa naar voetnoot1 late explicatur. Et beneficio gratia debetur, et iniuriae ultio; nec ego gratiam illi debeo, nec ille mihi poenam: alter ab altero absolvimur. mox: comparatione factaGa naar voetnoot2 inter se beneficii et iniuriae, videbo an etiam ultro mihi debeatur.
xix. [1] Sed sicut si quid inter litigantes convenerit ei quod promissum est opponi lite manente non poterit aut actio de qua lis erat, aut litis damna et impensae, ita nec manente bello compensari poterit aut id unde ortum est bellum aut quidquid bellico gentium iure fieri solet. Negotii enim natura, ne nihil actum sit, ostendit convenisse sepositis belli controversiis. nam alioqui nulla esset pactio quae non posset eludi: nec forte male huc aptem quod apud eundem quem iam laudavi aliquoties Senecam estGa naar voetnoot3: Nullam excusationem receperunt (maiores) ut homines scirent fidem utique praestandam. Satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari. [2] Quae ergo sunt quae compensari cum eo quod promissum est poterunt? nimirum si quid alter quamvis ex alio contractu inter bellum inito debet: si damnum dedit intra induciarum tempora: si legatos violavit, aut aliud quid fecit quod inter hostes ius gentium damnat. [3] Observandum tamen ut inter easdem personas fiat compensatio, ac ne ius tertii cuiusquam laedatur, ita tamen ut subditorum bona pro eo quod civitas debet iure gentium obligata intelligantur, ut alibiGa naar voetnoot4 diximus. [4] <Addamus et hoc generosi esse animi stare federibus etiam post aliquid iniuriae acceptum, quo nomine sapiens Indus IarchasGa naar voetnoot5 laudabat regem, qui laesus a vicino federato, οὐ παρέλυσε τοὺς ὅρϰους, οὕτω βεβαίως ὀμωμοϰέναι ϕήσας, ὡς μηδὲ ὁπότε ἡδιϰεῖτο λυπεῖν αὐτὸν: non discessit a iurata fide, aiens tam sancte se iurasse, ut alteri ne post acceptam quidem iniuriam nociturus esset,Ga naar voetnoot6. [5] Quae vero
de fide hostibus data incidere solent quaestiones, ferme omnes solvi possunt si adhibeantur regulae supraGa naar voetnoot1 traditae, cum de vi tum quorumvis promissorum, tum speciali iurisiurandi, federis, ac sponsionum et de regum iure ac obligatione, deque ambiguis interpretandis dissertavimus. Tamen ut et antedictorum usus sit manifestior et siquid praeterea controversi est discutiatur, specialium quaestionum frequentiores atque illustriores attingere non pigebit.
- voetnoot1
- Lib. xiv [169 sqq.] [Lib. xxv, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Inter bella fidem] Archelaus philosophus apud Appianum Civilium iv [68], σπονδὰς ἐπὶ τοῖς ὅρϰοις ἐσπένδετε ϰαὶ δεξιὰς ἐτίϑεσϑε, αἳ ϰαὶ παρὰ τοῖς πολεμίοις ἰσχύουσι: federa iurastis, dedistis dexteras, quae etiam inter hostes valent. Laudat huius virtutis nomine Africanum minorem Diodorus Siculus in Excerptis Peiresianis [Exc. de Virt et Vitiis i p. 292] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Xenoph., Ages. iii, 5].
- voetnoot1
- [res, omitt. in textu. ed. 1631; correx. in Erratis ed. 1631].
- voetnoot2
- [Aristid., Leuctrica iv p. 184].
- voetnoot3
- [Cic., de Finib. v, 22, 63].
- voetnoot4
- [Quintil., Decl. 267].
- voetnoot5
- [Idem, Decl. 343].
- voetnoot6
- [Xenophon - hostes, add. edd. 1631, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Lib. ii, c. 29 [de Offic. i, 29, 140].
- voetnoot8
- Augustinus] qui idem argumentum late tractat epistola ccxxv [imo ep. cxxvi] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Epist. I ad Bonif. [ep. clxxxix] [Epist. ccv, edd. 1642 1646].
- voetnoot10
- [Livius v, 27, 6].
- voetnoot11
- [L. iii c. i § xviii].
- voetnoot12
- Nic. iv, 19 [imo 13].
- voetnoot13
- [ἀχηϑοῦντος, ed. 1625; αληϑεύοντος, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- [Pausan. viii, 7].
- voetnoot1
- [Valer. Max. ix, 6 Ext. 2].
- voetnoot2
- Ill. x [Hom. Il. vii, 351 sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Pausanias - fas, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. ii, cap. xiii, §. 15 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Cic., de Off. iii, 6, 32].
- voetnoot6
- [Cic., de Off. iii, 29, 107].
- voetnoot7
- Lib. vii, de benef. [19, 8].
- voetnoot8
- [Michael Ephes., ad Arist. Eth. Nic. v, 10].
- voetnoot9
- Adulterium non committi] Seneca in Excerptis iv, 7: Non putans adulterium uxorem tyranni polluere: sicut nec homicidium tyrannum occidere. Iulius Clarus in §. Homicidium num. 56. feminam bannitam impune adulterio corrumpi censuit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Iudaeorum magistri] Rabbi Levi Ben-Gerson et Rabbi Salomo ad Lev. xx, 10 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Quod - habent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Pompeius pactionibus confecit] Sic improbata Didii perfidia in Celtiberos ex rapto viventes [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Caesar, Bell. Civ. iii, 19].
- voetnoot1
- [Porphyr., de Abstin. iii, 25].
- voetnoot2
- [Diod. Sic. in Excerpt. Photii xxxvi, 1].
- voetnoot3
- [Diodorus - Et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. 56 [cap. 43].
- voetnoot5
- [L. ii C. xx § viii].
- voetnoot6
- Off. iii [6, 32].
- voetnoot7
- [et hoc, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; hoc, ed. 1632].
- voetnoot8
-
Si quando cum tali, qua talis actum est] Terentius in Adelphis 179 sq.]:
Leno sum, fateor: pernities communis adolescentium:Periurus, pestis: tamen tibi a me nulla est orta iniuria.
vide hac de re scriptorem de compositione pacis inter Principes et ordines imperii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Lib. ii c. xvi § xii].
- voetnoot10
- [Livius xxxiv, 31, 12 sqq.].
- voetnoot1
- [Thuc. i, 144].
- voetnoot2
- [Locus - fedus, add. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. ii, c xi, §. 7 [add. edd. 1632, 1642, 1646] [in edd. 1625, 1631, 1642, 1646 in marg. adscr.: Lib. ii, cap 21].
- voetnoot4
- [Lib. ii c. xiii § xv].
- voetnoot5
- Lib. iii, c. iv. §. 10 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. i, c. iv [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ael. vi, 7 [Var. Hist.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. xi [89] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Nam - violatam, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- M. Pomponius tribunus plebis] Iuravit tribunus, nec fefellit, et causam accusationis remissae concioni reddidit. Nulli alii licuit impune tribunum in ordinem redigere. Seneca de Beneficiis iii, c. 37 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Cap. xv].
- voetnoot6
- [Adde - explicabitur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Plut., Lycurg. 57 E].
- voetnoot8
- [Plut. Solon 92 B].
- voetnoot9
- [Athenienses Solon, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. v, c. 3 [Ext. § 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Leges sacratas appellabant] Vide Manutium de legibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Cic., pro Balbo 16, 35].
- voetnoot4
- [Valerius - obligabatur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Livius iii, 55, 6-7].
- voetnoot6
- [Dion. Hal. vi, 89].
- voetnoot7
- [Hinc - appellatur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Factum Tiberii Gracchi] Vide id late narratum Plut. in eius vita [831 D] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [eum, ed. 1625; enim, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Livius libro xxxix [23, 6].
- voetnoot11
- Pace cum Romanis inita ius saeviendi in Macedonas qui in bello ab eo defecerant ademptum legimus] Est simile exemplum apud Parutam lib. vi. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Lib. i, c. iii, § 17 et seq. [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ita et metus qui tali bello utrinque infertur] Vide dictum scriptorem de compositione pacis [p. 816 n. 8] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- De Off. iii [29, 107].
- voetnoot3
- Verr. iv [55, 122].
- voetnoot4
- [posse retinere, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; posse aut retinere, ed. 1632].
- voetnoot5
- De eo metu intelligi debet, quem ius gentium non improbat] Sic nihil prodest extorquenti promissio quam legato capto is extorsit. Mariana xxx [12 et 19] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [constituram, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; constitutam, ed. 1646].
- voetnoot7
- Lib. ii. c. xiii, §. 16 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Ambros., de Off. 1, 29].
- voetnoot1
- Lib. vi, c. 6 [§ 3].
- voetnoot2
- [Sallust., Bell. Catil. li, 6].
- voetnoot3
- [Et - fecere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Appian., Hisp. 60].
- voetnoot5
- Lib. viii, c. 2 [viii, 1, 2].
- voetnoot6
- Cic. de Oratione lib. i [de Oratore i, 53, 228], et Bruto [20, 80] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Cato - fuisse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Livius i, 22, 7].
- voetnoot9
- L. si convenerit, D. pro socio [1. 14 D. xvii, 2].
- voetnoot1
- Compensationis originem alibi indicavimus] Libro ii, cap. vii, §. 2. [In marg. edd. 1632, 1642, 1646 adscr.: Lib. 1, c. vii, § 2]. Tertullianus Scorpiace [6]: Nulli compensatio [comparatio, utraque ed.] invidiosa est, in qua aut gratiae aut iniuriae communis est ratio [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [quid, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; quod, ed. 1646].
- voetnoot3
- Seneca libro de Beneficiis vi] capite 4 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Non, edd. 1625, 1632; Nam, edd. 1631, 1642, 1646]
- voetnoot5
- Idem Seneca] eodem libro capitibus 6, et 7 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Seneca ibidem] dicto cap. 4 [add, edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Deinde] dicto cap. 6 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Ibid. cap. 5].
- voetnoot2
- Comparatione facta] eodem capite 6 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Apud eundem quem iam laudavi aliquoties Senecam est] de Beneficiis vii, 15 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Libro ii, c. ii [§ ii] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Philostr. lib. iii, c. 6 [Vita Apoll. Tyan. iii, 20] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Addamus - esset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. ii c. xi, et seq. [add. edd. 1632, 1642, 1646].