De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 809]
| |||||||||||||
Caput XVIII
|
I. | An privatim hosti nocere liceat expositum cum distinctione iuris naturalis, Gentium et civilis. |
II. | His qui suo sumtu militant aut naves instruunt quid per internam iustitiam liceat respectu hostium. |
III. | Quid respectu suae civitatis: |
IV. | Quid Christianae dilectionis regula ab ipsis exigat. |
V. | Quomodo bellum privatum cum publico misceatur. |
VI. | Ad quod teneatur qui sine mandato hostibus nocuit, cum distinctione explicatur. |
Quae diximus hactenus pleraque ad eos pertinent, qui aut summum in bello arbitrium habent, aut publica imperia exsequuntur. Videndum etiam quid privatim in bello liceat, qua naturae, qua divino, qua gentium iure. Narrat officiorum primo CiceroGa naar voetnoot1 in Pompilii imperatoris exercitu militasse Catonis Censorii filium, sed mox dimissam legionem in qua is militabat. cum nihilominus adolescens amore pugnandi in exercitu remansisset, Catonem scripsisse ad Pompilium ut si eum vellet remanere in exercitu, secundo eum sacramento militiae obligaret, addita causa, quia priore amisso, iure cum hostibus pugnare non poterat. Addit et ipsa Catonis ad filium verba ex epistola, quibus eum monet ut caveat ne praelium ineat: neque enim ius esse qui miles non sit pugnare cum hoste. Sic et <ChrysantamGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3 Cyri militem laudatum legimusGa naar voetnoot4 qui hosti imminens repressit ensem, simul receptui canere audierat. et SenecaGa naar voetnoot5: inutilis miles dicitur, qui signum receptui datum negligit. [2] Sed falluntur qui venire hoc putant ex iure gentium externo: nam id si spectes, sicut rem hostilem cuilibet occupare licet, ut supraGa naar voetnoot6 ostendimus, ita et hostem occidere: nam illo iure hostes pro nullis habentur. Venit ergo quod Cato monebat ex disciplina
militari Romana, cuius ea lex erat ModestinoGa naar voetnoot1 notante, ut qui mandata non servasset capite puniretur etiamsi res bene cessisset: mandata autem non servasse intelligebatur etiam qui extra ordinem sine ducis imperio in hostem pugnasset, ut ManlianaGa naar voetnoot2 imperia nos docent: nimirum quia si id temere liceat, aut stationes desererentur aut etiam progrediente licentia exercitus parsve eius inconsultis praeliis implicareturGa naar voetnoot3, quod omnino cavendum erat. <Itaque SallustiusGa naar voetnoot4 ubi Romanam disciplinam describit: in bello, inquit, saepius vindicatum in eos qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati praelio excesserant. LacoGa naar voetnoot5 quidam cum hosti imminens audito receptus signo ictum repressisset, causam reddidit: ὅτι βέλτιόν ἐστι τοῦ ϕονεύειν τὸ πείϑεσϑαι τῷ ἄρχοντι: quia praefectis parere satius est quam hostem occidere. Et PlutarchusGa naar voetnoot6 cur qui militia solutus est occidere hostem non possit, causam reddit, quod legibus militaribus non teneatur, quibus teneri debeant pugnaturi. Et apud ArrianumGa naar voetnoot7 Epictetus memoratum modo Chrysantae factum referens: οὕτω προὐργιαίτερον ἔδοξεν αὐτῷ τὸ τοῦ στρατηγοῦ πρόσταγμα ἢ τὸ ἴδιον ποιεῖν: tanto illi potius videbatur ducis quam suam voluntatem exsequi>Ga naar voetnoot8. [3] At ius naturae et internum si respicimus, videtur in bello iusto cuilibet concessum ea facere quae parti innocenti intra iustum bellandi modum profutura confidit: non etiam res captas suas facere, quia nihil ipsi debetur: nisi forte poenam iustam exigat communi hominum iure: Quod postremum quomodo per Euangelii legem restrictum sit ex his quae supraGa naar voetnoot9 a nobis tractata sunt intelligi potest. [4] Mandatum autem esse potest aut generale aut speciale. Generale ut in tumultu apud Romanos Consul dicebat, qui rempublicam salvam volunt me sequanturGa naar voetnoot10. Imo et singulis interdum subditorum ius datur occidendi etiam extra sui tutelam ubi id publice expeditGa naar voetnoot11.
ii. [1] Speciale mandatum habere possunt non hi tantum qui stipendia percipiunt, sed et qui suo sumtu militant et qui, quod plus est, suo sumtu partem belli administrant, ut qui naves instruunt ac sustentant suis impendiis quibus vice mercedis concedi solet ut capta sua faciant, sicut alibiGa naar voetnoot1 diximus. Id vero quatenus procedat illaesa iustitia interna, et caritate non immerito quaeritur. [2] Iustitia aut hostem respicit aut ipsam civitatem cum qua contrahitur. Hosti diximus eripi posse possessionem rerum omnium quae bellum alere possunt, securitatis causa, sed hoc sub onere reddendi: ipsum vero dominium ad compensationem usque eius quod aut ab initio belli aut ex post facto civitati iustum bellum gerenti debetur: sive res sint civitatis hostilis, sive singulorum, etiam per se innocentium, bona vero nocentium etiam ex poenae causa adimi et acquiri capientibus posse. Fient ergo res hostiles eorum qui belli partem suo sumtu administrant, quod hostes attinet hactenus, ut is quem expressi modus non excedatur, quod aequo arbitratu aestimandum est.
iii. Adversus suam autem civitatem iustum iustitia interna id ipsum erit, si contractui aequalitas insit, hoc est si sumtus et pericula tanti sint, quanti praedae alea. nam si haec spes multo pluris valeat, reddendum erit civitati quod supererit, perinde ac siquis nimium vili pretio iactum incertum quidem, sed tamen facilem et magnae spei emisset.
iv. Caeterum etiam cum iustitia stricte dicta non laeditur, est ut peccetur adversus id officium quod in aliis diligendis consistit, praesertim quale Christiana lex praescribit, ut si appareat talem praedationem praecipue nocituram non hostium universitati, aut regi, aut his qui per se sontes sunt, sed innocentibus, et quidem adeo ut eos detrusura sit in summas calamitates, in quas etiam eos qui privatim nobis debent coniicere immisericordiae foret. Quod si ad haec accedatGa naar voetnoot2 ut ea depraedatio neque ad finem bello imponendum, neque ad hostium publicas vires accidendas notabile aliquod momentum habeat, tum vero probo homine prae-
sertim Christiano, indignus censeri debet quaestus ex sola temporum infoelicitateGa naar voetnoot1.
v. Evenit autem interdum, ut occasione belli publici nascatur bellum privatum, puta siquis in hostes inciderit, et vitae aut rerum adeat periculum, quo eventu ea erunt observanda quae de concesso tuendi se modo alibiGa naar voetnoot2 diximus. Solet et coniungi auctoritas publica cum privata utilitate: ut si quis magno ab hostibus damno affectus impetret ius ex rebus hostium damna sarciendi: quod ius definiendum est ex iis quae de pignorationibusGa naar voetnoot3 supraGa naar voetnoot4 a nobis sunt tradita.
vi. At siquis miles aut alius etiam in bello iusto aedificia hostium incenderit, agros vastaverit atque id genus dederit damna, non iussus, adde cum neque necessitas subesset, neque iusta causa, teneri eum ad sarcienda damna, recte a TheologisGa naar voetnoot5 est proditum. Merito autem addidi, quod ab illis omissum est si iusta causa non subsit. nam ea si adsit, tenebitur forte suae civitati cuius leges transgressus est non item hosti cui nullam fecit iniuriam. Non dissimile est quod Carthaginiensis quidam Romanis Annibalem dedi postulantibus respondebatGa naar voetnoot6: Non privato publicove consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeo: sed utrum iure an iniuria. nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, nostro an suo fecerit arbitrio: vobiscum una disceptatio est licueritne per foedus fieri.
- voetnoot1
- [Cic., de Off. i, 11, 36].
- voetnoot2
- Sic et Chrysantam] Vide Xenophontem Cyri institutione [iv, 1, 3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Chrysantam, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Plut. Quaest. Rom. 39 [273 F], et Marcello [317 D] [edd. 1631, 1632, 1642, 1646] [Plut. Lac. ed. 1625].
- voetnoot5
- De ira c. 9 [libri 1].
- voetnoot6
- Lib. iii, cap. 6.
- voetnoot1
- L. desertorem D. de re milit. [l. 3 § 15 D. xlix, 16].
- voetnoot2
- Liv. l. vii [imo viii, 7, 22].
- voetnoot3
- Inconsultis praeliis implicaretur] ita Avidius Cassius causam sententiae suae reddebat: Evenire potuisse ut essent insidiae. Narrat Volcatius [Avid. Cassius 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Sallust., Bell. Catil. ix, 4].
- voetnoot5
- [Plutarch., Apophth. 236 E].
- voetnoot6
- [Plutarch., Quaest. Rom. 273 E].
- voetnoot7
- ii, 6 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Itaque - exsequi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. ii, c. 17 [imo c. xx § x].
- voetnoot10
- Serv. ad viii Aeneid. [1].
- voetnoot11
- C. quando liceat unicuique l. 1. et 2 [l. 1 et 2 C. iii, 27].
- voetnoot1
- Quaestus ex sola temporum infelicitate] Nam et Crassum hoc nomine culpat Plutarchus [Crassus 543 B]: τὰ πλεῖστα τούτων ἐϰ πυρὸς συνήγαγε ϰαὶ πολέμου, ταῖς ϰοιναῖς ἀτυχίαις προσόδῳ τῇ μεγίστῃ χρησάμενος. Pleraque horum ex igne belloque rapuit, nihil magis lucro habens quam communes calamitates [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. ii, c. 1 [§ iii].
- voetnoot3
- [pignerationibus, edd. 1625, 1631; pignorationibus, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. iii, c. 2 [§ 11].
- voetnoot5
- Syl. in verbo bellum, p. 1.
- voetnoot6
- [Cf. p. 98 n. 2].