De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 803]
| |||||||
Caput XVII
|
I. | A pacatis nihil sumendum nisi ex summa necessitate cum restitutione pretii: |
II. | Exempla abstinentiae et praecepta. |
III. | Quod sit officium pacatorum circa bellantes. |
Supervacuum videri posset, agere nos de his qui extra bellum sunt positi, quando in hos satis constet nullum esse ius bellicum. Sed quia occasione belli multa in eos, finitimos praesertim, patrari solent praetexta necessitate, repetendum hic breviter quod diximus alibiGa naar voetnoot1, necessitatem ut ius aliquod det in rem alienam summam esse debere: requiri praeterea ut in ipso domino par necessitas non subsit: etiam ubi de necessitate constat, non ultra sumendum quam exigit: id est si custodia sufficiat, non sumendum usum: si usus, non sumendum abusum: si abusu sit opus, restituendum tamen rei pretium.
ii. [1] MosesGa naar voetnoot2 cum summa ipsum et populum necessitas urgeret transeundi per agros Idumaeorum, primum ait transiturum se via regia, neque deflexurum in arva aut vineta: si vel aqua ipsorum opus haberet, persoluturum se eius pretium. Idem praestiterunt laudati et Graecorum, et Romanorum duces. <Apud XenophontemGa naar voetnoot3 Graeci qui cum Clearcho Persis pollicentur, nullo se damno iter facturos: et si venales commeatus praeberentur, neque esculenta se neque poculenta cuiquam erepturos>Ga naar voetnoot4. [2] Dercyllides narrante <eodem>Ga naar voetnoot5 XenophonteGa naar voetnoot6 παρήγαγε τὸ στράτευμα διὰ τῆς ϕιλίας χώρας μηδὲν βλάψας τοὺς σνμμάχονς, copias duxit per sines pacatos ita ut nullo detrimento socii afficerentur. <LiviusGa naar voetnoot7
de Perseo rege: Per Phthiotidem Achaiam, Thessaliamque sine damno iniuriaque agrorum per quos iter fecit, in regnum rediit. De Agidis Spartani exercitu PlutarchusGa naar voetnoot1: ϑέαμα ταῖς πόλεσιν ἦσαν, ἀβλαβῶς ϰαὶ πρᾴως ϰαὶ μονονοὺ ϰαὶ ἀψοϕητὶ διαπορευόμενοι τὴν Πελοπόννησον: spectaculum erant civitatibus clementer ac sine noxa et pene sine strepitu peragrantes PeloponnesumGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3. De Sulla VelleiusGa naar voetnoot4: Putares venisse in Italiam, non belli vindicem, sed pacis auctorem: tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, urbium, hominum, perduxit in Campaniam. De Pompeio Magno TulliusGa naar voetnoot5Ga naar voetnoot6: Cuius legiones sic in Asiam pervenerunt, ut non modo manus tanti exercitus, sed nec vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur. De Domitiano itaGa naar voetnoot7 FrontinusGa naar voetnoot8: Cum in finibus Ubiorum castella poneret, pro fructibus eorum locorum quae vallo comprehendebat pretium solvi iussit, atque ea iustitiae fama omnium fidem sibi adstrinxitGa naar voetnoot9. De Parthica Alexandri Severi expeditione LampridiusGa naar voetnoot10: Tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites, sed senatores dicerentur: quacunque iter milites faciebant, tribuni accincti, centuriones verecundi, milites amabiles erant: ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales ut Deum suscipiebant. De GothisGa naar voetnoot11, Hunnis, Alanis, qui Theodosio merebant PanegyristaGa naar voetnoot12: Nullus tumultus, nulla confusio, nulla direptio ut a barbaris erat; quin si quando difficilior frumentaria res fuisset, inopiam patienter ferebat, et quam numero arctarat annonam comparcendo laxabat. Stiliconi ClaudianusGa naar voetnoot13 idem tribuit:
Et Belisario SuidaGa naar voetnoot1. [3] Hoc praestabat exacta cura provisus rerum necessariarumGa naar voetnoot2 et bene soluta stipendia, et vigor disciplinae, cuius legem audis apud AmmianumGa naar voetnoot3Ga naar voetnoot4: pacatorum terras non debere calcari. Et apud Vopiscum AurelianoGa naar voetnoot5: Nemo pullumGa naar voetnoot6 alienum rapiat: ovem nemo contingat, uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, sal, lignum nemo exigatGa naar voetnoot7. Item apud CassiodorumGa naar voetnoot8: Vivant cum provincialibus, iure civili: nec insolescat animus qui se sentit armatum: quia clypeus ille exercitus nostri quietem debet praestare RomanisGa naar voetnoot9. <His accedat illud Xenophontis expeditionis libro viGa naar voetnoot10, μὴ ἀναγϰάζειν πόλιν ϕιλίαν ὅτι μὴ αὐτοὶ ἐϑέλοντες διδοῖεν: civitatem amicam cogendam non esse ut quicquam daret invita>Ga naar voetnoot11. [4] Ex quibus dictis optime interpreteris illud magni Prophetae, imo Propheta maiorisGa naar voetnoot12 monitum: μηδένα διασείσητε, μηδὲ συϰοϕαντήσητε ϰαὶ ἀρϰεῖσϑε τοῖς ὀψωνίοις ὑμῶν: A concussione, a calumniaGa naar voetnoot13 in quosvis abstinete contenti
estote stipendiis vestrisGa naar voetnoot1. Cui simile illud Aureliani apud Vopiscum dicto locoGa naar voetnoot2: annona sua contentus sitGa naar voetnoot3; de praeda hostis non de lachrymis provincialium vivatGa naar voetnoot4. Nec est quod quis putet dici haec pulchre sed praestari non posse. Neque enim aut moneret haec vir divinus, aut sapientes legum auctores praeciperent, si crederent impleri non posse. Denique necesse est concedamus fieri posse, quod factum videmusGa naar voetnoot5. Ideo attulimus exempla, quibus accedat illud insigne quod ex Scauro memorat FrontinusGa naar voetnoot6Ga naar voetnoot7, pomiferam arborem quam in sede castrorum fuerat complexa metatio postero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam. [5] <LiviusGa naar voetnoot8 cum narrasset milites Romanos in castris ad Sucronem procacius egisse, et quosdam eorum noctu praedatum in agrum circa pacatum iisse, adiicit omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina militari gestum. Est et alter insignis eius scriptoris locusGa naar voetnoot9, ubi iter Philippi per Denthelatarum agros narratur: Socii erant sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt, rapiendo enim passim, villas primum, deinde quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequicquam Deos sociales nomenque suum inplorantes audiret. Apud TacitumGa naar voetnoot10 Peligni turpis fama, dum socios magis quam hostes praedatur. IdemGa naar voetnoot11 Vitellianos notat per omnia Italiae municipia desides et tantum hospitibus metuendos. In Verrina quoque Ciceronis de Praetura urbanaGa naar voetnoot12 haec est accusatio: oppida
pacata sociorum, atque amicorum diripienda ac vexanda curasti>Ga naar voetnoot1. [6] Atque hic omittere non possum TheologorumGa naar voetnoot2 sententiam quam verissimam puto, regem qui quae debet stipendia militibus non solvit, non tantum militibus teneri de damnis inde secutis, sed et subditis suis et vicinis quos inedia coacti milites male habuerunt.
iii. [1] Vicissim eorum qui a bello abstinent officium est nihil facere quo validior fiat is qui improbam fovet causam, aut quo iustum bellum gerentis motus impediantur secundum ea quae dicta a nobis supraGa naar voetnoot3 sunt: In re vero dubia aequos se praebere utrisque in permittendo transitu, in commeatu praebendoGa naar voetnoot4 legionibus, in obsessis non sublevandis. <Corcyrenses apud ThucydidemGa naar voetnoot5 Atheniensium officii esse aiunt, si extra partes esse velint, aut Corinthios prohibere ne ex agro Attico militem conducant, aut idem sibi permittere. Philippo Macedonum regi obiectum a Romanis dupliciter ab eo fedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. Eadem urget>Ga naar voetnoot6 T. QuintiusGa naar voetnoot7 in colloquio cum Nabide: Vos tamen, inquis, vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi. Quoties vis te arguam id fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar: quibus igitur rebus amicitia violatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si hostibus te coniungas. [2] Apud AgathiamGa naar voetnoot8 legimus hostem esse qui faciat quod hosti placet, et in ProcopioGa naar voetnoot9, in exercitu hostium eum censeriGa naar voetnoot10 qui quae proprie ad bellum usui sunt hostili exercitui subministrat. DemosthenesGa naar voetnoot11 olim dixerat: ὁ γὰρ οἷς ἂν ἐγὼ ληϕϑείην ταῦτα πράττων ϰαὶ ϰατασϰευαζόμενος οὕτος ἐμοὶ πολεμεῖ ϰᾂν μήπω βάλλῃ μήδε τοξεύῃ. Qui ea facit et machinatur quibus ego capipossim, etiamsi nec feriat, nec iaculum emittat, hostis mihi est. <M. AciliusGa naar voetnoot12 Epirotis qui milite Antiochum non iuverant,
sed pecuniam ei misisse insimulabantur, negavit scire se hostium an pacatorum numero eos habere deberet. L. AemiliusGa naar voetnoot1 Praetor Teios arguit, quod commeatu classem hostium iuvissent, vinum promisissent: addens ni eadem Romanae classi darent, se pro hostibus eos habiturum. Memoratur et Caesaris AugustiGa naar voetnoot2 dictum: ἔϰσπονδον πόλιν εἶναι, πολέμιον ἔχουσαν παρ᾽ αὐτῇ: pacis ius amittere civitatem, quae hostem recipiat>Ga naar voetnoot3. [3] Proderit etiam cum utraque parte bellum gerente foedus miscere ita ut cum utriusque bona voluntate a bello abstinere, et communia humanitatis officia utrisque exhibere liceat. <Apud LiviumGa naar voetnoot4 est: pacem, quod medios decet amicos, optent: bello se non interponant. ArchidamusGa naar voetnoot5 Spartae rex Eleis cum viderentur in Arcadum partes inclinare epistolam scripsit hoc tantum continentem: ϰαλὸν ἡσυχία: bonum est quiescereGa naar voetnoot6>.
- voetnoot1
- Lib. ii, c. ii. §. 10 [Lib. ii, c. 12 edd. 1625, 1631].
- voetnoot2
- Num. xx, 17 [sqq.] [omis. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Xenoph., Exp. Cyril ii, 3, 23 sqq.].
- voetnoot4
- [Apud - erepturos, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [eodem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Xenoph., Hist. Gr. iii, 1, 10].
- voetnoot7
- [Livius xli, 22, 6].
- voetnoot1
- [Plutarch., Agis 801 D].
- voetnoot2
- Sine strepitu peragrantes Peloponnesum] Par testimonium Tito Quintio Flaminio perhibet Plutarchus [371 D] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Livius - Peloponnesum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. ii [25].
- voetnoot5
- De pompeio Magno Tullius]. Et Plutarchus [Pompeius 624 A]: ἀϰούων τοὺς στρατιώτας ἐν ταῖς ὁδοιπορίαις ἀταϰτεῖν, σϕραγῖδα ταῖς μαχαίραις αὐτῶν ἐπέβαλεν· ἣν ὁ μὴ ϕυλάξας, ἐϰολάζετο. Cum audisset milites suos per itinera licentiosius agere, sigillum gladiis eorum apposuit. quod qui non custodisset, is puniebatur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Pro lege Manilia [13, 39].
- voetnoot7
- [De Germanico ita, edd. 1625; De Domitiano ita, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Libro ii Strat. c. ii [§ 7].
- voetnoot9
- [astrinxit, edd. 1625, 1631; adstrinxit, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Lamprid., Alexander Severus 50].
- voetnoot11
- De Gotthis] multa de huius gentis modestia habemus apud Cassiodorum ut v, 10. et 11, 13. Eodem autem libro epistola 25 [imo 26]. Nec possessorum segetes aut prata vastetis. sed sub omni continentia properate: ut grata nobis esse vestra occursio possit. Quia ideo exercituales gratis subimus impensas, ut ab armatis custodiatur intacta civilitas. lib. ix, 25: Arma eius nulla possessorum damna senserunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Latinus Pacatus, Paneg. 32].
- voetnoot13
- [Claudian., de Cons. Stil. i, 162 sqq.].
- voetnoot1
- Et Belisario Suida] [In voce]. Saepe hanc in Belisario virtutem praedicat comes eius testisque actionum Procopius. vide egregiam eius orationem huc pertinentem quam ad milites habuit prope Siciliam, cum in Africam tenderet, narrationemque itineris per Africam Vandalicorum primo [12 et 17]. Ex Gotthicorum autem iii [1] integrum huc locum apponam: εἰς δὲ τοὺς ἀγροίϰους ἔτι τοσαύτῃ ϕειδοῖ ϰαὶ προνοίᾳ ἐχρῆτο, ὥστε βιασϑῆναι μὲν αὐτῶν οὐδένα πώποτε, στρατηγοῦντος Βελισαρίου, τετύχηϰε· πλουτεῖν δὲ παρὰ δόξαν ξυνέβαινε πᾶσιν, οἶς ἂν αὐτὸς ὲπιδημοίῃ στρατιᾶς πλήϑει· ἀπεδίδοντο γὰρ αὐτοῖς ϰατὰ γνώμην τὰ ὤνια πάντα. ϰαὶ ἡνίϰα μὲν ἀϰμάζοι τὰ λήια ἐς τὸ ἀϰριβὲς διεϕύλαττε, μήτινα παροῦσα ἡ ἵππος λυμῄνηται· τῶν δὲ ὡραίων ἐν τοῖς δένδροις ὄντων ἄψασϑαι αὐτῶν οὐδενί τὸ παράπαν ἐξουσία ἐγένετο. Adversus agricolas tanta cura providentiaque agebat, ut eorum nemo vim pateretur, exercitum ducente Belisario: contra vero opulenti fierent omnes quocunque ille cum multo milite advenisset: vendebant enim illi militibus res suas suopte arbitratu. et cum maturae essent segetes, sollicite cavebat ne ab equite corrumperentur. tum vero poma in arboribus pendentia tangere nemo omnino permittebatur. Similem Alemannorum laudem in expeditione ad sanctum Sepluchrum vide apud Nicetam Manuele Commeno [1, 4]. Gregoras autem libro ix [cap. 5] idem in Venetis praedicat: ἦσαν γε μὲν οὐδένες, οὓς οὐ μάλα ἐξέπληξεν ἡ τῶν Βενετιξῶν εὐταξία, χαὶ ἡ μετὰ διϰαιοσύνις μεγαλοπρέπεια. οὐδὲ γὰρ ἡξιωσε τῶν πάντων ἐχείνων οὐδεὶς ἐξελϑὼν ἀφελέσϑαι τι τῶν ἁπάντων ἄνευ τιμῆς ἁργυρίου. Nemo erat quem non admiratione percelleret Venetorum disciplina, et coniuncta cum iustitia animi magnitudo. Nemo enim de exercitu egressus quicquam rerum sumere volebat nisi pecunia depensa [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Provisus rerum necessariarum] Plinius historiae Naturalis xxvi, 4: curve Romani duces primam semper in bellis commerciorum curam habuere? Cassiodorus iv, 13: Habeat quod emat ne cogatur cogitare quod auferat. Similia habet v, 10, et 13 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Apud Ammianum] quem vide et libro xxi [5, 8] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xviii [2, 7].
- voetnoot5
- Aurelian. [7]. [Haec nota marg. in edd. 1625, 1631, 1632, 1642, 1646]. Vocem: Aureliano, in textu habent tantum edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [pallium, edd. 1625, 1631, 1632; pullum, edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [post exigat, sequitur in edd. 1625, 1631, 1632: annona sua contentus sit, quod edd. 1642, 1646 omittunt].
- voetnoot8
- [Cassiod. Var. vii, 4].
- voetnoot9
- [exercitus tui quietem debet praestare paganis, edd. 1625, 1631, 1632; exercitus nostri quietem debet praestare Romanis, edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Xenoph., Anabasis vi, 2, 6].
- voetnoot11
- [His - invita, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Luc. iii. 14.
- voetnoot13
- A calumnia] possis vertere a rapina. quo sensu ea vox sumitur in Graeca versione Iobi xxxv, 9. Psal. cxviii, 121 [cxix, 122]. Prov. xiv, 33 [imo 31], xxii, 16, cxviii [imo xxviii] 3. Ecclesiastae iv, 1. item Levitici xix, 11. Eandem Graecam vocem per defraudare vertit vulgatus interpres Lucae xix, 8 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
-
Contenti estote stipendiis vestris] Ambrosius ad hunc Lucae locum [ii, 77]: Idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Quae transcripsit Augustinus Sermone xix, de verbis Domini secundum Matthaeum [Sermo lxxxii, 1. in Appendice]. Sunt egregiae ad hanc rem constitutiones apud Gregorium Turonensem libro ii, cap. 37. in capitulis Caroli et successorum lib. v. tit. clxxxix, in concilio Galliae Tomo ii. in Capitulari ii Ludovici Pii capite xiv. et Tomo iii, in Concilio ad S. Macram. Adde legem Baioariorum tit. ii, 5. Friderici i legem sic refert Guntherus [Ligurin, vii, 299 sqq.]:
Si quis pacificae plebis villasve domosveUsserit, abrasis signabitur ora capillis,Et pulsus castris post verbera multa recedet [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Aureliani apud Vopiscum, edd. 1625, 1631; Aureliani dicto Vopisci loco, ed. 1632; Aureliani apud Vopiscum dicto loco, edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [annona sua quisque ut contentus esset, edd. 1625, 1631; annona sua contentus sit, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [viveret, ed. 1625, 1631; vivat, ed. 1632; habeat, edd. 1642, 1646.
- voetnoot5
- Necesse est concedamus fieri posse quod factum videmus] Sic et Guicciaridinus disserit libro xvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Ex Scauro memorat Frontinus]. De Nigri severitate ob raptum gallum gallinaceum vide Spartianum [Pescennius Niger 10] [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot7
- Lib. iv, c. 1 [Strateg. iv, 3, 13].
- voetnoot8
- Libro xxviii [24, 9] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. xl [22, 10-11] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Ann. xii [49] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Hist. iii [2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Cic., Verr. 1, 21, 56].
- voetnoot1
- [Livius - curasti, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Aegid. Regius de actibus supernaturalibus disput. 31. dub. 7, n. 95.
- voetnoot3
- Libro iii, cap. 1.
- voetnoot4
- Aequos se praebere utrisque in permittendo transitu, in commeatu praebendo] Exemplum nobile vide apud Parutam libro viii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. i [35] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Corcyrenses - urget, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Livius xxxiv, 32, 14].
- voetnoot8
- Lib. iii [imo iv, 4 in princ.].
- voetnoot9
- Gott. 1 [3].
- voetnoot10
- In exercitu hostium eum censeri] Et contra, socium et amicum recte ait dici non eum modo qui iuxta stat in procinctu, sed et qui omnia quibus opus habet bellum aperte suppeditat, in Epistola Amalasunthae ad Iustinianum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Phil. iii [17] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Lib. xxxvi [35, 9] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. xxxvii [28, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Plut. Bruto [1011 D] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [M. Acilius - recipiat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xxxv [48, 9] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Plutarch., Apophthegm. 219 A].
- voetnoot6
- [Apud - quiescere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].