De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 798]
| |||||||||||||
Caput XVI
|
I. | Internam iustitiam exigere ut reddantur quae hostis noster alii iniusto bello eripuit. |
II. | Exempla. |
III. | An quid deduci possit. |
IV. | Etiam populos subditos aut populorum partes reddendas his quorum fuerant si ab hoste iniuste occupati sint. |
V. | Quo tempore obligatio reddendi extinguatur. |
VI. | Quid faciendum in dubia causa. |
Quousque ex bello iusto res capientium fiant diximus supraGa naar voetnoot1, quibus de rebus deducenda sunt quae recipiuntur postliminii iure. sunt enim haec pro non captis. At quae bello iniusto quaeruntur restituenda diximusGa naar voetnoot2, nec ab iis tantum qui ceperunt, sed et ab aliis ad quos res quoquo modo pervenit. nemo enim plus iuris ad alium transferre potest quam ipse habuit, aiunt iuris Romani auctoresGa naar voetnoot3, quod SenecaGa naar voetnoot4 breviter explicat, nemo potest quod non habet dare. Dominium internum non habuit qui primo cepit: quare nec illud habebit qui causam ab ipso obtinet: dominium ergo secundus aut tertius possessor accepit quod docendi causa externum vocamus: id est commodum hoc ut ubique iudiciaria auctoritate ac manu pro domino tuendus sit: quo tamen si utatur adversus eum cui res malo facto erepta est faciet non probe. [2] Nam quod de servo qui a latronibus captus mox ad hostes pervenerat responderunt Iurisconsulti nobilesGa naar voetnoot5, verum esse eum subreptum esse, nec quod hostium fuisset aut postliminio rediisset ei rei impedimento esse, idem ex naturali iure respondendum est de eo qui bello iniusto captus mox bello iusto aut alia ratione in alterius venit potestatem. nam in iure interno bellum iniustum latrocinio nihil distatGa naar voetnoot6. <Atque in hanc sententiam ex
facto consultus respondit Gregorius NeocaesariensisGa naar voetnoot1Ga naar voetnoot2 cum Pontici quidam res civium a barbaris captas recepissent>Ga naar voetnoot3.
ii. [1] Reddendae ergo res tales his quibus fuerant ereptae, quod et factum saepe videmus. LiviusGa naar voetnoot4 cum retulisset <a L. Lucretio Tricipitino victos Volscos et Aequos, expositam ait in campo Martio praedam, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. IdemGa naar voetnoot5 cum narrasset>Ga naar voetnoot6 Volscos a Posthumio dictatore fusos: Praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita: partem sub hasta dictator vendidit. <AlibiGa naar voetnoot7: Biduum ad recognoscendas res datum dominis>Ga naar voetnoot8. IdemGa naar voetnoot9 ubi Samnitium de Campanis victoriam narraverat, quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem millia et quadringenti: praeda ingens sociorum: accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die. MoxGa naar voetnoot10 simile recitat factum Romanorum: Samnites Interamnam coloniam Romanorum occupare conati urbem non tenuerunt: agros depopulati cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem ab Luceria redeuntem, nec praedam solum amittunt, sed ipsi longo ac impedito agmine incompositi caeduntur. Consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque convocatis exercitu ibi relicto comitorum causa Romam est profectus. AlibiGa naar voetnoot11 de praeda agens quam ad Ilipam Lusitaniae urbem Cornelius Scipio ceperat sic ait idem scriptor: Ea omnis ante urbem exposita est, potestasque dominis res suas cognoscendi facta: caetera vendenda questori data: quod inde effectum est, militi divisum. Post pugnam T. Gracchi ad Beneventum: praeda omnis, praeterquam hominum captivorum, militi concessa est et pecus exceptum est quod intra triginta dies domini cognovissent, eodem LivioGa naar voetnoot12 auctore. [2] De L. Aemylio Gallorum victore PolybiusGa naar voetnoot13 τὴν λείαν ἀπέδωχε τοῖς προσήχουσι,
praedam iis reddidit a quibus abacta fuerat. Idem fecisse Scipionem PlutarchusGa naar voetnoot1 et AppianusGa naar voetnoot2 narrantGa naar voetnoot3 cum Carthagine capta multa ibi invenisset donaria quae e Siciliae urbibus et aliunde Poeni eo advexerant. <Cicero Verrina de Iurisdictione SiciliensiGa naar voetnoot4: oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat imprimis Siciliae clarum et ornatum. Scipio qui hoc dignum populo Romano arbitraretur, bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta quae potuit restituenda curavit. Idem late satis id ipsum Scipionis factum prosequitur Verrina de SignisGa naar voetnoot5. RhodiiGa naar voetnoot6 naves quatuor Atheniensium captas a Macedonibus recuperatasque Atheniensibus reddiderunt>Ga naar voetnoot7. Sic Phaneas Aetolus restitui Aetolis aequum censebat quae ante bellum habuissent. Nec negabat T. QuinctiusGa naar voetnoot8, si de urbibus bello captis agereturGa naar voetnoot9, et societatis leges non rupissent Aetoli. <Etiam bona, olim consecrata Ephesi, quae reges sua fecerant, Romani in veterem statum restitueruntGa naar voetnoot10>Ga naar voetnoot11.
iii. [1] Quod si commercio res talis ad aliquem pervenerit, poteritne is ei cui res fuit erepta pretium a se numeratum imputare? Consentaneum est his quae alibiGa naar voetnoot12 diximus posse imputari, in quantum ipsi qui rem amiserat valitura fuerat desperatae possessionis recuperatio. Quod si tale impendium repeti potest, quidni et aestimatio laboris ac periculi, perinde ac si quis rem alienam in mari perditam urinando eduxisset? Apposita ad hanc quaestionem mihi videtur historia Abrahami cum quinque regum victor Sodoma rediret שכרה־ לכ תא בשיו ait MosesGa naar voetnoot13, Reduxit omnes illas res nempe
quas a regibus captas superius narraverat: [2] Nec alio referenda conditio regis Sodomorum quam fert Abrahamo, ut captivos redderet, caetera sibi retineret pro labore et periculo. At ipse AbrahamusGa naar voetnoot1 vir non pii tantum animi sed et excelsiGa naar voetnoot2, sibi quidem nihil voluit sumere: caeterum de rebus receptis (nam ad eas ut diximus spectat ista narratio) quasi suo iure decumam Deo dedit, detraxit sumtus necessarios et sociis suis partem aliquam tribui voluit.
iv. Sicut autem res domino reddendae sunt, ita et populiGa naar voetnoot3 et partes populorum his qui ius imperii habuerant, aut etiam sibi, si sui fuerant iuris ante vim iniustam. Ita Sutrium receptum restitutumque sociis Camilli aevo ex LivioGa naar voetnoot4 discimus. <Aeginetas et Melios suis urbibus restituerunt Lacedaemonii>Ga naar voetnoot5. Graeciae civitates quas Macedones invaserant a Flaminio redditae libertatiGa naar voetnoot6. Idem et in colloquio cum Antiochi legatis aequum esse censuit liberari Asiae urbes quae Graii essent nominis quas Seleucus Antiochi proavus bello ceperat, amissas receperat idem Antiochus: Neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, aiebat, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandaeGa naar voetnoot7.
v. Solet et de temporis spatio quaeri, quo reddendae rei obligatio interna possit exstingui. Sed haec quaestio inter eiusdem imperii cives definienda est ex legibus ipsorum (si modo illae internum ius concedunt, non in externo solo consistunt; quod ex verbis et proposito legum prudenti inspectione colligendum est) inter eos vero qui alii aliis
externi sunt ex sola coniectura derelictionis de qua diximus alibiGa naar voetnoot1 quantum instituto nostro sufficit.
vi. Quod si valde ambiguum sit ius belli, optimum erit Arati SicyoniiGa naar voetnoot2 consilium sequiGa naar voetnoot3, qui partim novis possessoribus persuasit ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent; partim veteribus dominis ut commodius putarent numerari sibi quod tanti esset quam suum recuperare.
- voetnoot1
- [Lib. iii c. vi].
- voetnoot2
- [Lib. iii c. x § iv].
- voetnoot3
- L. Si noxale, §. ex his, D. de nox. act. [l. 27 § i D. ix, 4]. l. traditio, D. de acq. dom. [l. 20 D. xli, 1].
- voetnoot4
- Lib. v de benef. c. 12.
- voetnoot5
- L. latrones, D. de capt. [l. 27 D. xlix, 15].
- voetnoot6
- Aegid. Regius de act. supern. dist. 31, dub. 7, n. 122.
- voetnoot1
- Gregorius Neocaesariensis] sequuntur Petr. de Potestate Principis c. 3, quaest. 4. Bruningius de Homagiis concl. 241 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Can. X [epistolae canonicae] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Atque - recepissent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. iii [10, 1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Livius iv, 29, 4].
- voetnoot6
- [a L. Lucretio - narrasset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Livius v, 16, 7].
- voetnoot8
- [Alibi - dominis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. x [20, 15].
- voetnoot10
- [Livius x, 36, 16 sqq.].
- voetnoot11
- [Livius xxxv, 1, 12].
- voetnoot12
- Lib. xxiv [16, 5].
- voetnoot13
- Hist. l. ii [31].
- voetnoot1
- Plutar. Apoph. [200 B].
- voetnoot2
- App. Pun. [133].
- voetnoot3
- Idem fecissc Scipionem Plutarchus et Appianus narrant] Etiam Diodorus Siculus Excerptis Peiresianis [Exc. de Virtut. et Vitiis 1 p. 293]. Et Valerius Maximus lib. 1, cap. 1, num. 6 [v, 1, 6]: Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit. Expugnata enim Carthagine, circa Siciliae civitates liberas misit, ut ornamenta Templorum suorum Poenis rapta per legatos recuperarent, inque pristinis sedibus reponenda curarent [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Cic. Verr. ii, 35, 86].
- voetnoot5
- [Sic. Verr. iv, 33, 73].
- voetnoot6
- Livius libro xxxi [15, 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Cicero - reddiderunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Livius libro xxxiii [13, 11 sq.].
- voetnoot9
- Si de urbibus bello captis ageretur] Pompeius Attalo et Pylaemeni Paphlagoniam reddidit. Eutropius vi [14]. in federe Pontificis, Imperatoris Caroli v, et Venetorum contra Solimannum convenerat, ut possessa quisque reciperet. Paruta viii [imo ix p. 650 ed. 1605]. itaque Cephalenia ab Hispanis capta reddita Venetis. Est ad eam rem pertinens locus et in Anna Comnena, ubi de Gothofredo agit [xi, 6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Strabo libro xiii [imo xiv, 1, 26] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Etiam - restituerunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Lib. ii, c. x, §. 9 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Genes. xiv, 16.
- voetnoot1
- Com. 20, 21, 22, 23, 24 [scil. Genes: xiv, com. 20-24].
- voetnoot2
- Vir non pii tantum animi sed et excelsi] Bene hoc notavit Iacchiades ad Danielem v, 17. Sulpitius de Abrahamo: Reliqua his quibus erepta erant reddidit. [Hist. Sacr. Lib. 1. cap. 5]. Ambrosius lib. 1 de Patriarchis [c. 3]: Ideo quoniam sibi mercedem ab homine non quaesivit, a Deo accepit. Non multum hinc distant facta Pittaci et Timoleontis: Pittacus Mitylenaeus cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium offerretur, avertit animum ab eo munere, deforme iudicans virtutis gloriam magnitudine praedae minuere. Valerius Maximus libro vi, cap. v [Ext.], n. 1. De Timoleonte Plutarchus [Timoleon 277 B]: οὐ τὸ λαβεῖν έχ τοιούτων αἰσϰρὸν, ἀλλὰ τὸ μὴ λαβεῖν χρεῖττον χαὶ περιουσία τῆς ἀρετῆς ἐν οῖς ἔξεστιν ἐπιδειξνυμένης τὸ μὴ δεόμενον: non accipere in talibus turpe, sed non accipere melius et virtutis cuiusdam exuberantis et in iis quae licita sunt ostendentis se et his carere posse. Confer quae supra lib. ii, c. xiv. §. vi. et hoc libro c. iv. § 1 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ita et populi] Exsules Saguntini post sex annos a Romanis restituti. Antonius Cassii bello in servitutem redactos, liberos esse iussit, bona dominis reddi. Sic Calatrava militibus, quibus erepta a Mauris erat, reddita a rege Castellae aliisque. Mariana lib. xi [25]. Confer quae supra hoc libro cap. x, §. 6 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Liv. l. vi [3, 10].
- voetnoot5
- [Aeginetas - Lacedaemonii, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Id. l. xxiii [32]. Xen. Hist. Gr. iii [imo ii, 2, 9] [Xen. - iii, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Lib. xxxiv [57, 13].