De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 780]
| |||||||||||||||||||
Caput XIV
|
I. | Quousque capere homines liceat iustitia interna: |
II. | Quid interno iustitiae dominio in servum liceat: |
III. | Non licere occidere innocentem: |
IV. | Non punire inclementer: |
V. | Non operas nimium graves imponere: |
VI. | Peculium quomodo domini, quomodo servi. |
VII. | An servis fugere liceat. |
VIII. | An e servis nati domino teneantur et quatenus. |
IX. | Quid faciendum ubi captorum servitus in usu non est. |
Quibus in locis captivitas hominum et servitus in more est, si internam iustitiam respicimusGa naar voetnoot1 limitanda primum est ad rerum instar ut scilicet eousque licita sit talis acquisitio quousque debiti aut primarii aut subnascentis quantitas patitur, nisi forte in ipsis hominibus peculiare sit delictum quod libertatis damno puniri aequitas ferat. Hactenus igitur nec ultra iustum bellum gerens in hostis subditos captos ius habet, idque in alios valide transfert. [2] <Erit autem aequitatis et bonitatis officium hic quoque ea adhibere discrimina quae cum de interficiendis hostibus ageretur supraGa naar voetnoot2 annotata sunt. Demosthenes in epistola pro LycurgiGa naar voetnoot3 liberis laudat Philippum Macedonem quod non omnes qui inter hostes fuerant servos fecissetGa naar voetnoot4. ϰαὶ γὰρ οὔτε δίϰαια εἶναι πρὸς ἅπαντας τὰ αὐτα οὔτε ϰαλὰ ἡγεῖτο, ἀλλὰ τὴν τῆς ἀξίας προσϑήϰην συλλογιζόμενος τὰ τοιαῦτ᾽ ἐπέϰρινεν. Neque enim, inquit, eadem in omnes aut aequa aut honesta censebat, sed rem exputans cum accessione eius quod quisque meruisset etiam in talibus velut iudicem agebat>Ga naar voetnoot5.
ii. [1] Sed primum notandum hic est ius illud quod quasi ex fideiussione pro civitate oritur neutiquam tam late patere quam ius quod ex delicto nascitur in eos qui poenae servi
fiunt. unde SpartanusGa naar voetnoot1 quidam captivum se dicebat non servumGa naar voetnoot2. nam si rem recte inspicimus ius hoc generale in captos ex bello iusto par est ei iuri quod habent domini in eos qui se paupertate coacti in servitutem vendiderunt, demto quod etiam magis miseranda est eorum calamitas qui non suo facto speciali sed regentium culpa in eam sortem deveniunt. Δετνότατον δοριαλωτοὺς γενέσϑαι: Res acerbissima est belli iure captivum fieri, teste IsocrateGa naar voetnoot3. [2] Est ergo servitus haec perpetua obligatio operarumGa naar voetnoot4 pro alimentis itidem perpetuis. Chrysippea definitio huic generi servorum optime congruit: Servus est perpetuus mercenariusGa naar voetnoot5. Et lex Hebraea eum qui inopia coactus se vendidit diserte mercenario comparat, Deut. xv, 18, 40, 53. et in redemtura eius operas ita vult ipsi prodesse sicut fructus ex agro vendito percepti prodessent veteri domino, Deut. xviii, 50. [3] Multum ergo distat id quod impune in servum fit ex gentium iure et id quod naturalis ratio fieri sinit. Ex SenecaGa naar voetnoot6 supra citavimus. Cum in servum omnia liceant est aliquid quod in hominem licere commune ius animantium vetet. PhilemonisGa naar voetnoot7 istudGa naar voetnoot8 eodem tendit:
Alibi itemGa naar voetnoot9 SenecaGa naar voetnoot10: Servi sunt, imo homines: servi sunt, imo contubernales: servi sunt, imo humiles amici: servi sunt, imo conservi. quae et apud MacrobiumGa naar voetnoot11 legas sensum plane eundem habentia cumGa naar voetnoot12 Pauli ApostoliGa naar voetnoot13 dicto:
Domini, ius et quod aequum est servis praestate, gnari vobis quoque dominum esse in coelo. Et alibiGa naar voetnoot1 vult dominos cum servis non minaciter agere eo quod iam diximus argumento, quod et ipsi dominum in coelo habeant qui ad talia qualitatum discrimina non attendat. <In constitutionibus quae Clementi RomanoGa naar voetnoot2 asscribi solent legitur, οὐϰ ἐπιτάξεις δούλῳ σου, ἢ παιδίσϰῃ ἐν πιϰρίᾳ ψυχῆςGa naar voetnoot3. cave servo aut ancillae imperes acerbo animo>Ga naar voetnoot4. Clemens AlexandrinusGa naar voetnoot5 servis nos uti vult tanquam alteris nobis, quando homines sunt non minus quam nos, secutus sapientis HebraeiGa naar voetnoot6 dictum, εἰ ἐστί σοι οἰϰέτης ἄγε αὐτὸν ὡς ἀδελϕὸν, ὅτι ὡς ἡ ψυχή σου. Si servum habeas ut fratre utere, talis enim est qualis tu.
iii. Ius ergo vitae et necis quod dicitur in servum domino praestat, ut domesticam habeat iurisdictionem, sed nimirum eadem religione exercendam, qua publica exercetur. Hoc voluit SenecaGa naar voetnoot7 cum dixit in mancipio cogitandum non quantum illud impune pati possit, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet: qui et alibiGa naar voetnoot8, Quid interest, ait, quali quis teneatur imperio si summo tenetur? quo loco comparat subditum servo et ait dispari titulo, paria in illos licere: quod certe in hac parte vitae adimendae etGa naar voetnoot9 si quid accedit verissimum est. Maiores nostri, ait idem SenecaGa naar voetnoot10, domum nostram pusillam rempublicam esse iudicarunt <: et PliniusGa naar voetnoot11: servis respublica quaedam et quasi civitas domus est>Ga naar voetnoot12. Cato Censorius narrante PlutarchoGa naar voetnoot13 si quis servus capital admisisse videretur de eo supplicium non sumebat nisi postquam damnatus esset etiam conservorum iudicio. <Quicum conferenda verba Iobi xxxi, 13, et deinceps>Ga naar voetnoot14.
iv. Sed et circa minores poenas puta verbera in servos, adhibenda est aequitas, imo et clementia. Non opprimes
eum, non dominaberis ei dureGa naar voetnoot1, ait lex divina de servo Hebraeo quod nunc prolata vi proximitatis ad omnes servos debet extendi, Deut. xv, 17, 45, 53. Ad quem locum sic PhiloGa naar voetnoot2: ϑεράποντες τύχῃ μὲν ἐλάττονι ϰέχρηνται, ϕύσεως δὲ τῆς αὐτῆς μεταποιοῦνται τοῖς δεσπόταις. τῷ δὲ ϑείῳ νόμῳ ϰανὼνGa naar voetnoot3 τῶν διϰαίων ἐστὶν οὐ τὸ τύχης, ἀλλὰ τὸ τῆς ϕύσεως ἐναρμόνιον· διὸ προσήϰει τοὺς ϰυρίους μὴ ϰαταϰόρως χρῆσϑαι ταῖς ἐξουσίαις ϰατὰ τῶν οἰϰετῶν, ἀλαζονείαν ϰαὶ ὑπεροψίαν ϰαὶ δεινὴν ὠμότητα ἐπιδειϰνυμένους· ταῦτα γὰρ οὐϰ ἔστι δείγματα ψυχῆς εἰρηνιϰῆς ἀλλ᾽ ὑπ᾽ ἀϰρασίας τὸν ὑπεύϑυνον (male editum ἀνεύϑυνον) ϰολαζούσης ϰατὰ τυραννιϰὴν δυναστείαν. Servi fortuna quidem inferiores sunt: natura autem pares dominis: at divinae legi iusti regula est non quod fortunae, sed quod naturae congruit. Ideo non oportet dominos potestate sua in servos proterve uti, nec eam materiam sumere superbiae et insolentiae, et dirae feritati. Haec enim signa animi non placidi, sed male temperati, et in subditos tyrannico quodam dominatu saevientis. Numquid nam aequum est, ait SenecaGa naar voetnoot4, gravius homini et durius imperari quam imperatur animalibus mutis? atqui equum non crebris verberibus exterret dominandi peritus magister, fiet enim formidolosus et contumax nisi eum tactu blandiente permulseris. Et moxGa naar voetnoot5: quid stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iram exercere, pessima autem conditione hominemGa naar voetnoot6 esse? Hinc est quod Hebraea legeGa naar voetnoot7 servo aut ancillae non pro oculo tantum sed et pro dente excussoGa naar voetnoot8, per iniuriam scilicet, libertas debebatur.
v. [1] Sed et operae cum modo exigendaeGa naar voetnoot1 sunt, et valetudinis servorum humane habenda ratio. Quod ipsum praeter alia spectat lex HebraeaGa naar voetnoot2 in Sabbati institutione, nimirum ut laboribus aliquod daretur spiramentum. Est C. PliniiGa naar voetnoot3 epistola ad Paulinum quae sic incipit: Video quam molliter tuos habeas, quo simplicius confitebor tibi, qua indulgentia meos tractem. Est mihi semper in animo Homericum illud ἑϰυρὸς δὲ πατὴρ ὡς ἢπιος ἦεν, et hoc nostrum paterfamilias. [2] In eadem voce veterum humanitatem observat et SenecaGa naar voetnoot4: Ne illud quidem videtis quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? dominum patremfamiliae appellaverunt, servos familiaresGa naar voetnoot5. <Dion PrusaeensisGa naar voetnoot6 optimum regem describens: δεσπότην δὲ οὐχ ὅπως τῶν ἐλευϑέρων, ἀλλα μηδὲ τῶν δούλων χαίρειν ϰαλούμενον: domini nomen adeo in homines liberos non usurpat, ut et in servos eo abstineat. UlyxesGa naar voetnoot7 apud HomerumGa naar voetnoot8 servos quos fidos reperit apud se ait futuros eo loco quasi Telemachi filii ipsius fratres essent>Ga naar voetnoot9. TertullianusGa naar voetnoot10: Gratius est nomen pietatis quam potestatisGa naar voetnoot11: etiam familiae magis patres quam domini vocantur. HieronymusGa naar voetnoot12 sive Paulinus ad Celantiam: Familiam tuam ita rege et constitue ut te matrem magis tuorum
quam dominam videri velis a quibus benignitate potius quam severitate exige reverentiam. AugustinusGa naar voetnoot1: Domestica pax a iustis patribus ita olim administrata est ut secundumGa naar voetnoot2 haec temporalia bona filiorum sortem a servorum conditione distinguerent, ad Deum autem colendumGa naar voetnoot3 omnibus domus suae membris pari dilectione consulerent: quod naturalis ordo ita praescribit ut nomen patrisfamilias hinc exortum sit, et tam late vulgatum ut inique etiam dominantes hoc se gaudeant appellari. Qui autem veri patres familias sunt omnibus in familia sua tanquam filiis ad colendum et promerendum Deum consulunt. [3] Similem pietatem in voce puerorum quo servos significabant annotavit Servius ad illud MaronisGa naar voetnoot4, Claudite iam rivos pueri, nec dissimile quod Heracleotae servos suos Mariandynos δωροϕόρους, id est donatarios appellabantGa naar voetnoot5, ἀϕαιροῦντες τὸ πιϰρὸν τῆς προσηγορίας parcentes acerbitati nominis, ut ad Aristophanem vetus interpres Callistratus notabat. <Laudat Germanos TacitusGa naar voetnoot6, quibus servi tanquam coloni habebantur. Theano in epistolaGa naar voetnoot7: διϰαία χρῆσις ἵνα μήτε διὰ τὸν ϰόπον ϰάμνωσι, μήτε ἀδυνατῶσι διὰ τὴν ἔνδειαν: Iustus mancipiorum hic est usus ut nec prae labore deficiant, nec per egestatem impares sint ferendo>Ga naar voetnoot8.
vi. [1] Pro opera ut diximus alimenta servo debenturGa naar voetnoot9. <Servis, ait CiceroGa naar voetnoot10, non male praecipiunt qui ita iubent uti ut mercenariis: operam exigendam, iusta praebenda. AristotelesGa naar voetnoot11: δούλῳ μισϑὸς τροϕὴ. Servo pro mercede alimenta. CatoGa naar voetnoot12: Familiae ut bene sit provideto, ne algeat, ne esuriat>Ga naar voetnoot13. Est aliquid, ait SenecaGa naar voetnoot14Ga naar voetnoot15, quod dominus
praestare servo debeat ut cibaria, vestiarium. In cibariis erant quaterni modii frumenti in mensem quos praestitos servis DonatusGa naar voetnoot1 auctor est. Martianus IurisconsultusGa naar voetnoot2 esse ait quae dominus necesse habet servo praestare, ut tunicas et similia. Damnatur ab historiisGa naar voetnoot3 Siculorum crudelitasGa naar voetnoot4 qui captivos Athenienses fame necabant. [2] Insuper Seneca dicto locoGa naar voetnoot5 probat in quaedam liberum esse servum et beneficii quoque habere materiam, si quid fecerit quod servilis officii modum excedat, quod non ex imperio sed ex voluntate praestetur, ubi ex ministerio in affectum amici transitur, quod late explicat. His consentaneum est, ut si quid servus, quemadmodum apud TerentiumGa naar voetnoot6 est, suum defraudans genium comparsit, aut succisivi temporis diligentia quaesivit, id aliquo modo sit ipsius. Non male TheophilusGa naar voetnoot7 peculium definit οὐσίαν ϕυσιϰὴν naturale patrimoniumGa naar voetnoot8 quasi contubernium definias naturale matrimonium, sed et UlpianusGa naar voetnoot9 peculium dixit pusillum patrimonium. Nec refert quod peculium dominus suo arbitrio adimere potest aut minuere: neque enim quod aequum est faciet si sine causa id faciat. Causam vero intelligo non poenam modo, sed et domini necessitatem: nam servi utilitas utilitatibus domini subest, magis etiam quam res civium civitati. Apposite ad hanc rem SenecaGa naar voetnoot10Ga naar voetnoot11: non ideo nihil habet
servus quia non est habiturus si dominus illum habere noluerit. [3] Et hinc est quod dominus non repetit si quid servo in servitute debitum post manumissionem solvit: quia (ut TryphoninusGa naar voetnoot1 ait) debiti vel non debiti ratio in condictione naturaliter intelligitur: dominus autem servo debere naturaliter potest. Itaque sicut clientes in usum patronorum et subditos in usum regum, sic servos in ususGa naar voetnoot2 heriles contulisse legimus, ut si filia dotanda, si captivus filius redimendus, et si quid his evenisset simile. <PliniusGa naar voetnoot3, ut ipse in epistolis narrat, servis suis concedebat etiam quaedam quasi testamenta facere, id est dividere, donare, relinquere intra domum>Ga naar voetnoot4. Apud aliquas gentes etiam plenius quoddam res acquirendi ius servis concessum legimus, sicut servitutis plures esse gradus a nobis alibiGa naar voetnoot5 tractatum est. [4] Ad hanc internam quam exponimus iustitiam multos apud populos etiam ius illud exterius dominorum leges retraxerunt. Nam et apud Graecos servis durius habitis licebat πράσιν αἰτεῖν ad venditionem proclamare, et Romae ad statuas confugere, autGa naar voetnoot6 praesidum implorare opem contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriamGa naar voetnoot7. Illud vero iam non ex iure stricto, sed ex humanitate et beneficentia veniet, interdum tali quae et debeatur, ut post longas operas aut valde magnas libertas detur servo. [5] Posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis ait UlpianusGa naar voetnoot8. Exemplo sit illud TerentianumGa naar voetnoot9:
SalvianusGa naar voetnoot11 in usu quotidiano esse ait ut servi etsi non optimae saltem non improbae servitutis libertate donentur. addit, et illa quae in servitute positi conquisierant ex dominorum domo tollere non vetantur. <Cuius benignitatis
multa exempla in martyrologiis apparent>Ga naar voetnoot1. Et hic quoque laudanda benignitas legis HebraeaeGa naar voetnoot2, quae servum Hebraeum certo tempore exacto manumitti omnino iubet nec sine donisGa naar voetnoot3, de cuius legis contemtu graviter queruntur Prophetae. <Catonem maiorem reprehendit PlutarchusGa naar voetnoot4 quod servos senectute confectos venderet immemor eius quae est inter homines communis naturae>Ga naar voetnoot5.
vii. Quaestio hic incidit an fugere fas sit ei qui bello iusto captus estGa naar voetnoot6. non de eo agimus qui suo proprio delicto poenam eam est commeritus, sed qui publico facto in hanc fortunam decidit. Verius est fas non esse, quia ex conventione ut diximus gentium communi operas suas civitatis nomine debet. Quod tamen ita est intelligendum nisi intolerabilis saevitia hanc ipsi imponat necessitatem. <Videri circa hanc rem potest responsum Gregorii Neocaesariensis xvi>Ga naar voetnoot7.
viii. [1] Movimus alibiGa naar voetnoot8 dubitationemGa naar voetnoot9 an et quatenus nati ex servis domino teneantur interno iure, quae hic ob specialem bello captorum considerationem omitti non debet. Si parentes suo delicto poenam mortis erant commeriti poterunt eorum posteri qui sperabantur, ad vitam servandam obstringi servitio, quia alioqui extituri non fuerant. nam et ob alimenta alioquin defutura prolem suam parentes in servitutem vendere possunt ut ibi diximus. Tale est ius quod in Cananaeorum posteros Hebraeis Deus conceditGa naar voetnoot10. [2] Pro debito autem civitatis ii quidem qui iam nati erant ut pars civitatis obligari poterantGa naar voetnoot11 non minus quam parentes ipsi. at in nondum natis non videtur haec causa sufficere, sed alia requiri: aut ex parentum consensu expresso accedente alendi necessitate, idque etiam in perpetuum: aut ex ipsa alimentorum praestatione idque duntaxat usque dum operae totum quod impensum est expunxerint. Si quid ultra iuris in hos domino datur, id videtur ex lege civili dominis plus aequo largienteGa naar voetnoot12 procedere.
ix. [1] At quas apud gentes ius illud servitutis ex bello in usu non est, optimum erit permutari captivos: proximum dimitti pretio non iniquo. Hoc quale sit praecise definiri non potest: sed humanitas docet non ultra intendi debere quam deducto ne egeat captus rebus necessariis: nam et leges civiles hoc multis indulgent qui suo facto proprio in debitum inciderunt. Alibi hoc pactis aut moribus definitur: ut apud Graecos olim minaGa naar voetnoot1, nunc inter milites menstruo stipendio. <Narrat PlutarchusGa naar voetnoot2 olim inter Corinthios et Megarenses bella gesta ἡμέρως ϰαὶ σνγγενιϰῶς mansuete et ita ut populos consanguineos decebat. Si quis captus esset eum a captore habitum ut hospitem et fide de pretio accepta dimissum domum: unde natum δορυξένων nomen>Ga naar voetnoot3. [2] Excelsioris animi est illud Pyrrhi a CiceroneGa naar voetnoot4 laudatum:
Non dubium quin crediderit Pyrrhus iustum a se bellum geri: tamen parcendum existimabat eorum libertati quos probabiles causae in bellum tulissent. Simile Cyri factum celebrat XenophonGa naar voetnoot6, Philippi Macedonis post victoriam in Chaeronea PolybiusGa naar voetnoot7 <: Alexandri in Scythas CurtiusGa naar voetnoot8: Ptolemaei regis et Demetrii inter se non bello magis quam in captivos benignitate certantium PlutarchusGa naar voetnoot9. Lysimachum vero Getarum rex DromichaetesGa naar voetnoot10 bello captum hospitem suum fecit, paupertatisque simul Geticae ac comitatis testem factum perpulitGa naar voetnoot11, ut talibus amicis quam hostibus uti malletGa naar voetnoot12>Ga naar voetnoot13.
- voetnoot1
- Vict. de iure belli, nu. 41. Dec. lib. ii, c. 5, dub. 4. Covar. c. peccatum, pag. ii, § ii. Molina disp. 120 et 121. Valentia disp. 3, quae 16.
- voetnoot2
- [Lib. iii c. xi].
- voetnoot3
- [Demosth., Epist. iii, de Lycurgi liberis, 3].
- voetnoot4
- Quod non omnes qui inter hostes fuerant servos fecisset] Filius eius Alexander Thebis captis exemit servituti et sacerdotes et eos qui decretis in se factis non adsenserant. Narrat Plutarchus in vita eius [670 E] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Erit - agebat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Plutarch., Apophthegm. Lac. 40; 234 C].
- voetnoot2
-
Captivum se dicebat, non servum] Philo [Quod omnis probus liber 6]: ἐπεὶ ϰαὶ πατέρες υἱῶν τιμὰς ϰατέϑεσαν, ϰαὶ υἱοὶ πολλάϰις πατέρων ἢ ϰατὰ ληστείας ἀπαχϑέντων, ἢ ϰατὰ πόλεμον αἰχμαλώτων γενομένων, οὑς οἱ τῆς ϕύσεως νόμοι τῶν ϰάτωϑεν ὄντες βεβαιότεροι γράϕουσιν ἐλευϑέρους. Nam et patres
pro filiis et filii pro parentibus saepe pretium pependerunt, aut vi latronum abreptis, aut belli more captis, quos quidem naturae leges valentiores his quae in terra fiunt legibus, scribunt
liberos. Nimirum ut apud Theodecten [vide Aristot., Polit. 1, 6] Helena loquebatur:
Θεῶν ἀπ᾽ ἀμϕοῖν ἐϰγόνον ῥιζωμάτωνΤις ἂν προσειπεῖν ἀξιώσειεν λάτριν;Utraque generis parte prognatam deis,Eritne servam nominare qui audeat? [add. edd. 1642, 1946].
- voetnoot3
- Plataico [9].
- voetnoot4
- [operarii, edd. 1625, 1631, 1632,; operarum, edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Sen. de benef. lib. iii, cap. 22. [32, edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot6
- i de Clem. c. 18.
- voetnoot7
- [Stobaeus 62, 28].
- voetnoot8
- [istud, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; illud, ed. 1646].
- voetnoot9
- [idem, edd. 1625, 1631, 1632; item, edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Ep. xlvii [§ 1].
- voetnoot11
- [Macrob. Saturn. i, 11].
- voetnoot12
- [conservi. quod plane sensum eundem habet cum, ed. 1625; conservi. quae et - habentia cum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Colos. iv, 1.
- voetnoot1
- Epist. [lege Ephes.] vi, 9.
- voetnoot2
- Lib. vii, c. xiv [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ἐν πιϰρίᾳ ψυχῆς] Sic et in epistola Barnabae [cap. 19] est: οὐ μὴ ἐπιτάξῃς παιδίσϰῃ ἢ δούλῳ σου ἐν πιϰρίᾳ, τοῖς ἐπ᾽ αὐτὸν ἐλπίζουσι, μήποτε οὐ ϕοβηϑήσῃ τὸν ἐπ᾽ ἀμϕοτέροις ϑεόν. Noli acerbe imperare servo aut ancillae tuae in Christum sperantibus, ne eo ipso ostendas non timere te communem tibi et ipsis dominum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [In - animo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Paed. ultim. [iii, 12, 92].
- voetnoot6
- [Iesus Sirach. 33. 31].
- voetnoot7
- i de Clem. 18.
- voetnoot8
- Lib. iii de benef. c. 18.
- voetnoot9
- [et, om ed. 1632].
- voetnoot10
- Seneca] epistola xlvii [14] [add. edd. 1642, 1646] [in marg. edd. 1625, 1631: Ep. xlvii; ed. 1632: Ep. lxvii; edd. 1642, 1646: Ep. xliii].
- voetnoot11
- [Plinius, Ep. viii, 16].
- voetnoot12
- [: et Plinius - est, add, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Plutarch., Cato maior 349 A].
- voetnoot14
- [Quicum - deinceps. add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Non dominaberis ei dure] Vide Mosem de Kotzi praeceptis iubentibus 174 [147, ed. 1646] 175, 178. et collationem legum Mosis et Romanarum titulo iii. Priscus in Excerptis legationum [leg. Rom. p. 138] ubi Romanos barbaris praefert: ἄμεινον δὴ ϰαὶ τοῖς οἰϰέταις διατελοῦσι ῥωμαῖοι χρώμενοι. πατέρων γὰρ ἢ διδασϰάλων εἰς αὐτοὺς ἔργα ἐπιδείϰνυντες, ἐϕ᾽ ὦ τῶν ϕαύλων ἀπεχομένους μετιέναι ἅπερ αὐτοῖς ϕαῦλα νενόμὶσται, σωϕρονίζουσι σϕὰς ἐπὶ τοῖς ἁμαρτήμασι, ὥσπερ τοὺς οἰϰείους παῖδας. οὐ δὴ γὰρ οὐδ᾽ αὐτοῖς ϑάνατον, ὥσπερ Σϰύϑαις ἐπάγειν ϑέμις. ἐλευϑερίας δὲ τρόποι παρ᾽ αὐτοῖς πλεῖστοι, ἣν οὐ μόνον περιόντες, ἀλλὰ ϰαὶ τελευτῶντες χαρίζονται, διατάττοντες ϰατὰ τῆς περιουσίας ὃν βούλονται τρόπον. ϰαὶ νόμος ἐστὶν ὅπερ ἕϰαστος τελευτῶν περὶ τῶν προσηϰόντων βουλεύσοιτο. multo melius servos suos Romani tractant, patrumque aut magistrorum in eos funguntur officio. nam ut eos abstrahant ab iis quae moribus ipsorum illicita habentur, ita eos delinquentes, quasi filios suos castigant: neque enim ius est eos occidere, ut apud Scythas. Tum vero libertatis complura genera, quam non viventes tantum sed et in mortis tempore domini largiuntur: qui quidquid morituri de re sua statuerint, id legis vim habet. Adde legem Wisigotthicam lib. vi, tit. i, c. 12 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Philo] de specialibus legibus secundo [25]: Cyprianus ad Demetrianum [c. 8]. Nisi tibi pro arbitrio tuo serviatur, nisi ad voluntatis obsequium pareatur, imperiosus et nimius servitutis exactor flagellas, verberas, fame, siti, nuditate, ferro frequenter et carcere affligis, et non agnoscis miser Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse in hominem dominatum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [ϰανὼν omis. edd. 1642, 1646] [ϰαϰῶν, ed. 1632].
- voetnoot4
- [Sen., de Clem. i, 16, 4].
- voetnoot5
- [Ibid. 17, 1].
- voetnoot6
- [hominum, typothetae errore edd. 1631, 1632].
- voetnoot7
- Exod. xxi, 26, 27.
- voetnoot8
- Non pro oculo tantum, sed et pro dente excusso] Philo dicto loco [de special. leg. ii, 35]: οὕτω γὰρ ὁ μὲν ἀνϑ᾽ ὧν ἔδρασε, διττὴν ἐϰδέξεται ζημίαν, ἅμα τίμῇ ϰαὶ τὴν ὑπηρεσίαν ἀϕαιρεϑεὶς, ϰαὶ τρίτον ἑϰατέρου τῶν λεχϑέντων χαλεπώτερον, ἀναγϰαζόμενος ἐν τοῖς μεγίστοις εὐεργετεῖν ἐχϑρὸν, ὅν ἴσως ηὔχετο ϰάϰοῦν ἀεὶ δύνασϑαι· ὁ δ᾽ ἀνϑ᾽ ὦν ὑπέμεινε παρηγορίαν ἕξει διπλῆν, οὐ μόνον ἐλευϑερωϑεὶς, ἀλλὰ ϰαὶ ὰργαλέον ϰαὶ ὠμὸν δεσπότην ἐϰϕυγών. Sic ille pro facto duplicem pendet poenam, amissis et operis et servi pretio, ad quae accedit et tertium duobus istis gravius, quod cogitur in rebus maximis benefacere homini exoso et quem optasset semper vexare posse. alter autem pro malo quod pertulit duplex habebit solatium, non libertatem tantum adeptus, sed a tam fero saevoque domino exsolutus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Operae cum modo exigendae] Vide cap. 14 in epistola Episcoporum ad Ludovicum regem quae inserta est in capitulare Caroli Calvi. Seneca epistola xlvii [4]: non tanquam hominibus, sed tanquam iumentis abutimur. De Atheniensium vero in servos lenitate vide Xenophontem de republica Atheniensium [i, 10 sqq.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Exo. xx, 10. xxiii, 12. Deut. x [imo xvi] 14.
- voetnoot3
- [Plin., Epist. v, 19].
- voetnoot4
- Epist. xlvii [14].
- voetnoot5
- Servos familiares] amicos Epicurus. Seneca epistola cvii [1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Dio Chrysost., Orat. i p. 5].
- voetnoot7
- Ulyxes] cuius paternam in se benignitatem praedicat Eumaeus Odysseae ξ [xiv, 138 sqq.] [add. edd. 1642, 1646] [Ulysses, in textu edd. 1631, 1632].
- voetnoot8
- Od. Φ [xxi, 215 sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642] [Od. v, ed. 1646].
- voetnoot9
- [Dion - essent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Tertull. Apolog. 34].
- voetnoot11
- Gratius est nomen pietatis quam potestatis] Notat et Cyprianus Testimoniorum iii [c. 72] ad Quirinum: dominos servis, cum crediderint, mitiores esse debere, probatque id Apostoli Pauli ad Ephesios verbis [vi, 9]. Lactantius lib. v, cap. 15: Nec alia causa est cur nobis invicem fratrum nomen impartiamur, nisi quia pares esse nos credimus. Nam cum omnia humana, non corpore sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diversa conditio, nobis tamen servi non sunt: sed eos et habemus, et dicimus spiritu fratres, religione conservos. Augustinus de Moribus Ecclesiae Catholicae x, 30 [i c. 30 § 53]: Tu dominis servos non tam conditionis necessitate quam officii delectatione doces adhaerere. Tu dominos servis, summi Dei scilicet communis domini consideratione placabiles, et ad consulendum quam ad coercendum propensiores facis. Adde Isidorum Pelusiotam lib. i, epistola 471. Repete quae modo ex Prisco posuimus [p. 783 n. 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Hieron., Ep. cxlviii, 25].
- voetnoot1
- Lib. xix de Civit. Dei, cap. 16.
- voetnoot2
- [ut qui secundum, ed. 1625; ut secundum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [distinguerent, iidem ad Deum colendum, ed. 1625; distinguerent, ad Deum autem colendum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Non ad Virg. Ecl. iii, 110, sed ad Ecl. vi, 14].
- voetnoot5
- Δωροϕόρους appellabant] Athenaeus vi, 18 [84] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Tac., Germ. 25].
- voetnoot7
- [Theano, Ep. 3 in princ.].
- voetnoot8
- [Laudat - ferendo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Alimenta servo debentur] Sirachides xxxiii, 25: ἄρτος ϰαὶ παιδεία ϰαὶ ἔργα οἰϰέτῃ. Panis et disciplina et opera, servo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- De Off. i [13, 41] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- i Oecon. v [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Cato, de Re rustica v, 2].
- voetnoot13
- [Servis - esuriat, add. edd. 1631, 1632, 1642. 1646].
- voetnoot14
- Lib. iii de Ben. [21, 2].
- voetnoot15
- Seneca] Idem de Tranquillitate [8, 8]: Familia vestiarium petit victumque. Romani ad Bessam apud Procopium Gotthicorum iii [17]: χορηγεῖτε τοῖς ὑμετέροις αἰχμαλώτοις τροϕὴν οὐϰ ἀρϰοῦσαν, οὐδὲ ϰατὰ τὴν χρείαν ἡμῶν ἀποχρῶσαν, ἀλλ᾽ ὥς γε ἀποζῆν διαρϰῶς ἔχουσαν. Date nobis saltem, ut captivis vestris, alimenta, non dicam quae sufficiant, qualia necessitas nostra desiderat, sed quae mortem arceant. Chrysostomus ad Ephesios v, 21 [v, 2, ed. 1646] [Homil. xix, 5]: ὅταν οὖτος μὲν τὴν σωματιϰὴν διαϰονίαν παρέχῃ, σὺ δὲ τὸ σῶμα τρέϕῃς ϰαὶ ϑεραπεύῃς ϰαὶ τροϕαῖς ϰαὶ ἐνδύμασι ϰαὶ ὑποδήμασι, ϰαὶ οὖτος δουλείας ἐστὶ τρόπος, ὅτι ἐὰν μὴ παρέχῃς ϰαὶ σὺ τὴν σὴν διαϰονίαν, οὐδὲ ἐϰεῖνος τὴν ἑαυτοῦ, ἀλλ᾽ ἔσται ἐλεύϑερος, ϰαὶ οὐδεὶς αὐτὸν ἀναγϰάσει νόμος ϰαὶ μὴ τρεϕόμενον τοῦτο ποιεῖν. Ubi ille corporis ministeria exhibet, tu vero eum alis, curasque ut praeter victum habeat quo induatur, quo calcietur, est et hoc servitutis quoddam genus. nam nisi et tu tuum hoc exhibeas ministerium, nec ille exhibebit suum, sed liber erit, neque ulla eum lex constringet, si non alatur, operas praestare [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ad Phorm. act. i Sc. 1 [43].
- voetnoot2
- L. Peculium nascitur, D. de peculio [l. 40 D. xv, 1].
- voetnoot3
- Thuc. l. vii [87]. Diod. libro xiii [19].
- voetnoot4
- Siculorum crudelitas] Et Isaaci Angeli in Siculos captivos, memorante Niceta lib. 1 [c. 3 de Isaacio Angelo], qui et epistolam ponit ea de re regis Siculi ad Imperatorem Graecum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Sen., de Benef. iii, 19].
- voetnoot6
- Apud Terentium est] Phormione actu 1, Sc. i [44] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Inst. quod cum eo qui in alt. p. [Inst. iv, 7].
- voetnoot8
-
Naturale patrimonium] Eumaeus Odysseae Ξ [xiv, 63 sq.].
Οἶά τε ᾦ οἰϰῆι ἄναξ εὔϑυμος ἔδωϰεΟἶϰόν τε ϰλῆρόν τε πολυμνήστην τε γυναῖϰα.Qualia dat famulis domini prolixa voluntas,Federa coniugii socialia, remque domumque.
Ipse Ulysses Odissea ϕ [xxi, 214 sq.] Eumaeo et Philaetio dicit:Ἄξομαι ἀμϕοτέροις ἀλόχους ϰαὶ ϰτήματ᾽ ὀπίσσωΟἰϰία τ᾽ ἐγγὺς ἐμεῖο τετυγμένα.Vestrum utrique thori socias dabo, largiar et remVicinasque domos nostrae.
Varro [de Re Rust. i, 17, 7] de Servis: studiosiores ad opus fieri liberalius tractando, aut cibariis aut vestitu largiore, aut remissione operis, concessioneque ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. depositi, §. 5. D. de peculio [l. 5 § 5 D. xv, 1].
- voetnoot10
- vii de benef. 4.
- voetnoot11
- Seneca] Eiusdem est ibidem: Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit? Dat tamen domino suo munus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. si quid D. de cond. indeb. [l. 64 D. xii, 6].
- voetnoot2
- Diony. l. ii [10].
- voetnoot3
- Lib. viii. epist. 16 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Plinius - domum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. ii, c. 3 [imo c. v § xxvii sqq.].
- voetnoot6
- [aut, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; ut, ed. 1632].
- voetnoot7
- Inst. de his qui sui vel al. [§ 2 Inst. i, 8].
- voetnoot8
- L. manumissiones, D. de Iust. et Iure [l. 4 D. i, 1].
- voetnoot9
- [Terent., Andria 37 sq.].
- voetnoot10
- Quod servibas liberaliter] Ita Manuscripti, recte: Varro [cf. Servius ad Virg. Aen. viii, 564] narrat in Feroniae luco dictum servis: Benemeriti sedeant servi, surgant liberi. in quibusdam locis mos liberari servos ubi octuplum pretii, quo empti erant, paraverant [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Lib. iii [adv. Avaritiam c. 7].
- voetnoot1
- [Cuius - apparent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Deut. xv, 13.
- voetnoot3
- Nec sine donis] Consuetudo id interpretata ne minus xxx siclis detur, vide praecepto iubente 84 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Plut. Cato maior 338 E].
- voetnoot5
- [Catonem - naturae, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Silv. verbo servitus. §. 3. Fortunius in l. manumissiones, D. de iust. et iure [l. 4 D. i, 1]. Aegi. Reg. de act. supern. disput. 31, dub. 7. num. 119.
- voetnoot7
- [Videri - xvi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- L. ii, c. 5 [§ xxix].
- voetnoot9
- Less. l. ii, c. 5, dub. 5.
- voetnoot10
- Deut. xv, 13 [xx, 14].
- voetnoot11
- [poterint, edd. 1625, 1631; poterant, in Erratis ed. 1631, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Largientibus, edd. 1625, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ut apud Graecos olim mina] Bello Gallorum cum Hispanis in Italia eques redemptus quarta parte annui stipendii. non comprehensi qui ordines ducerent eisque superiores: nec qui iusto praelio aut oppido per vim capto venirent in potestatem. Mariana xxvii, 18 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Quaest. Gr. [295 B] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Narrat - nomen, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Cic., de Off. i, 12, 38].
- voetnoot5
- Nec mi aurum posco] Similem Tiberii Christiani Imperatoris in Persas bonitatem laudat Menander Protector [Exc. de Legat, Rom. p. 212]: Sisebuti Mariana [vi, 3], item Sanctii Castellae regis libro xi [5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- ii Cyrop. [imo iii, 1, 28 sqq.].
- voetnoot7
- [Polyb. v, 10].
- voetnoot8
- [Curtius vii, 9, 18].
- voetnoot9
- Vita Dem. [891 A] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Getarum rex Dromichetes] meminit et Diodorus Siculus in Excerptis Peiresianis [Exc. de Virtut. et Vitiis i p. 253] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [perpulit, edd. 1631, 1642, 1646; pertulit, ed. 1632].
- voetnoot12
- Strabo libro vii [3, 8] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [: Alexandri - mallet, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].