De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 776]
| |||||||||
Caput XIII
|
I. | Res etiam hostilium subditorum bello captas retineri ad modum debiti: |
II. | Non etiam in poenam alieni criminis. |
III. | Debitum hic intelligi etiam quod in bello subnascitur. Exempla. |
IV. | Humanitatis esse summo iure hic non uti. |
Sed neque peccato vacare aut a restitutionis onere immunis censeri debet rerum hostilium in bello iusto captura. Quippe si id quod recte fit spectasGa naar voetnoot1, non ultra licitum est capere aut habere quam causa subest debendi in hoste: excepto quod etiam extra eam ad securitatem necessariam res possunt detineriGa naar voetnoot2, sed restituendae, cessante periculo, in se aut in pretio secundum ea quae libro ii cap. ii tractavimus. nam quod et in re pacatorum liceret multo magis in re hostium licet. Hoc igitur est capiendi quoddam ius sine acquirendi iure. [2] Cum autem deberi aliquid nobis possit aut ob inaequalitatem rerum, aut ex poenaGa naar voetnoot3, potest ex utraque causa acquiri res hostilisGa naar voetnoot4 sed cum discrimine tamen. nam supraGa naar voetnoot5 diximus ex debito illo priore non res tantum debentis sed et subditorum eius ex introducto iure gentium quasi fideiussione obligari. Quod quidem ius gentium alterius generis credimus quam illud quod in impunitate sola, aut externa vi iudiciorum consistit. Nam sicut in res nostras ex consensu privato nostro ei qui cum actum est non externum modo sed et internum ius quaeritur, sic et ex communi quodam consensu, qui singulorum consensum vi quadam in se continet, quo sensu lex πόλεως συνϑήϰη ϰοινὴ, communis pactio civitatis dicitur. Atque id in hoc negotii genere placuisse gentibus eo est credibilius, quia haec lex
gentium non sola maioris mali vitandi causa sed etiam iuris cuique sui consequendi gratia introducta est.
ii. At in altero debendi genere quod poenale est non video gentium consensu tale ius in res subditorum esse proditum. odiosa enim est talis rerum alienarum obligatio, ideoque latius produci non debet, quam actum appareat. Neque vero par est utilitas in posteriore hoc, et in priore debendi genere. nam prius illud est in bonis, posterius hoc non est, ideoque persecutio eius sine damno omitti potest. Nec obstat quod supraGa naar voetnoot1 de iure Attico diximus. Nam ibi homines obligabantur non ex eo proprie quod civitas puniri poterat, sed duntaxat ad cogendam civitatem id facere quod facere debebat, id est iudicium reddere in sontem quod debitum ex officio ad prius illud non ad posterius debendi genus refertur: aliud enim est debere punire, aliud debere aut posse puniri, quanquam ex cessatione circa illud hoc sequi solet, sed ita ut distincta sit causa illa et hoc effectum. Ergo poenae nomine acquiri res subditorum hostilium non poterunt sed eorum duntaxat qui ipsi deliquerint in quibus et magistratus continentur qui delicta puniendaGa naar voetnoot2 non puniunt.
iii. Caeterum res subditorum et capi et acquiri possunt non tantum ad consecutionem debiti primarii unde ortum est bellum, sed et subnascentis secundum ea quae diximus initio huius libri. Et sic accipiendum est quod scribunt TheologiGa naar voetnoot3 quidam, capta in bello non compensari cum debito principali: intelligendum enim hoc usque dum secundum sanum iudicium satisfactum sit de eo damno quod in ipso bello datum est. sic in disceptatione cum Antiocho Romani LivioGa naar voetnoot4 narrante impensam quae in bellum facta essetGa naar voetnoot5 omnem praestare regem aequum censebant cuius culpa bellum excitatum esset. Apud IustinumGa naar voetnoot6 est impensas belli lege iusta suscepturus: Apud ThucydidemGa naar voetnoot7 damnantur Samii
χρήματα τὰ ἀναλωϑἕντα ἀποδοῦναι, solvere belli impensas. Et alibi saepe. Quod autem victis iuste imponitur idem et bello iuste extorquetur.
iv. [1] Caeterum sciendum est quod et alibiGa naar voetnoot1 meminimus, latius patere caritatis quam iuris regulas. Qui divitiis floret immisericordiae reus erit si inopem debitorem omnibus reculis suis excutiat, ut ipse ultimum quadrantem consequatur, multoque magis si is ipse debitor in id debitum venerit sua bonitate, ut si pro amico fideiusserit, ipse autem nihil pecuniae verterit in rem suam. <Miserabile enim est, ut ait pater QuintilianusGa naar voetnoot2, sponsoris periculumGa naar voetnoot3>Ga naar voetnoot4. Tamen tam durus creditor contra ius stricte dictum nihil facit. [2]. Quare exigit humanitasGa naar voetnoot5 ut his qui extra culpam sunt belli, quique non alio quam fideiussorio nomine obstricti sunt, relinquantur res istae quibus nos facilius quam ipsi careamus, praesertim vero is satis appareat illos ipsos id quod eo modo amiserunt a civitate sua non recuperaturos. <Huc pertinet quod Babylone capta CyrusGa naar voetnoot6 militibus dixit: οὔϰουν ἀδιϰίᾳ γε ἕξετε ὅ τι ἂν ἔχοιτε, ἀλλὰ ϕιλανϑρωπίᾳ οὐϰ ἀϕαιρήσεσϑε ἢν τι ἐᾶτε ἔχειν αὐτούς. Iniuste quidem non possidebitis quae tenetis: sed si quid non auferetis hostibus, id vestrae erit humanitatis>Ga naar voetnoot7. [3] Notandum et hoc cum in subsidium introductum sit ius hoc in bona subditorum innocentiumGa naar voetnoot8, quamdiu spes est nos nostrum satis facile consequi posse ab originariis debitoribus, aut ab iis qui ius non reddendo sponte sua debitores se faciunt, ad eos venire qui culpa vacant, etiamsi concedatur cum stricto iure non pugnare, abire tamen ab humanitatis regula. [4] Exempla huius humanitatis extant passim in historia praesertim Romana, ut cum agri hostibus devictis ea conditione concessi ut in civitatem venirentGa naar voetnoot9, id est victae
civitati cederent, aut cum ex agris modicum honoris gratiaGa naar voetnoot1 veteri possessori relinquebaturGa naar voetnoot2. <Sic a Romulo Veientes agri parte mulctatos narrat LiviusGa naar voetnoot3. Sic Uxiis Alexander MacedoGa naar voetnoot4 agros quos habuerant dedit vectigales>Ga naar voetnoot5. Sic deditas urbes non diripi saepe legas: et supraGa naar voetnoot6 diximus non personis tantum sed et rebus agros colentium cum laude et ex pio Canonum praescripto parci, saltem sub tributo et sub simili tributo solere et mercibus concedi a bello immunitatem.
- voetnoot1
- Si id quod recte fit spectas] Vide quod iudicavit Innocentius Romanus Pontifex apud Bembum i [fol. 12] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Vict. de iure belli, n. 55, 56.
- voetnoot3
- Aut ex poena] Romani Prusiam Attalo iusserunt et damnum resarcire et poenam insuper pendere [add. ed. 1646].
- voetnoot4
- Caietan. in sum. pecc. verb. belli damnum. Covar. ad d. cap. peccatum, p. ii n. 11. Vict. de iure belli, nu. 39, et 41. Molina ii. tract. disp. 117.
- voetnoot5
- [Lib. iii c. ii § ii].
- voetnoot1
- Lib. iii, cap. 2 [§ iii].
- voetnoot2
- [delicta punienda, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; delicta, ed. 1646].
- voetnoot3
- Silv. verb. bellum, n. 10. Vict. n. 51. Bart. in l. si quid bello, D. de capt. [l. 28 D. xlix, 15].
- voetnoot4
- Lib. xxvii [35, 8].
- voetnoot5
- Impensam quae in bellum facta esset] meminit Polybius Excerpto legationum 23 [leg. gent. p. 247]. Sic et a Sulla damnati Asiatici, narrante in Mithridaticis Appiano [62]. morem hunc pro se allegat Rex Poloniae apud Thuanum libro lxxiii [9], anno ciɔiɔlxxxi. Sic apud Homerum Iliados Γ [iii, 286] vocem τιμἡν Scholiastes interpretatur πρόστιμον τοῦ πολέμου· λέγει δὲ τὸ ἥμισυ τῶν ἐν τῇ [τῇ omisit utraque ed.] πόλει ϰτημάτων. belli aestimationem: dimidium nempe rerum quae in urbe erant [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Libro xxxiii [1, 5].
- voetnoot7
- [Thuc. i, 117].
- voetnoot1
- [Lib. iii c. i § iv, 2].
- voetnoot2
- [Quintil., Declam. 273].
- voetnoot3
- Miserabile enim est, ut ait pater Quintilianus, sponsoris periculum] Addit salvo pudore ad sponsorem non aliter creditorem venire quam si recipere a debitore non possit. Bene salvo pudore. nam sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν ut ait Cicero ad Atticum xvi, 15 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Miserabile - periculum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Exigit humanitas] Ptolemaeus Demetrio Antigoni filio tabernaculum et alia ad curam corporis ipsius pertinentia, pecunias quoque captas remisit, dicens non de omnibus rebus sed de imperio et honore inter ipsos certari. Narrat Plutarchus Demetrio [891 A]. Vide et factum Sanctii Vasconum regis apud Marianam lib. xi. cap. 16 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Xenoph. Cyrop. vii, 5, 73].
- voetnoot7
- [Huc - humanitatis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Aegid. Regius de actibus supernaturalibus, disp. 31, dub. 7, n. 117.
- voetnoot9
- L. in agris de acq. re. dom. [l. 16 D. xli, 1].
- voetnoot1
- D.l. in agris [l. 16 D. xli, 1]. l. si verberatus, §. non si ager. D. de rei vind [l. 15 § 2 D. vi, 1]. Vict. de iure belli, n. 40. Syl. in verb. bellum, p. 1, §. 10, num. vers. 3.
- voetnoot2
- Veteri possessori relinquebatur] Appianus civilium ii [140]. τῶν δὲ πολεμίων ὅτε ϰρατήσαιεν, οὐδὲ τούτων ἅπασαν τὴν γῆν ἀϕῃροῦντο, ἀλλ· ἐμερίζοντο. Romani veteres ne hostibus quidem victis omnes agros adimebant, sed cum eis partiebantur. Sic et Vandalos in Africa et in Italia Gotthos fecisse historiae nos docent [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Livius i, 15, 5].
- voetnoot4
- Arr. lib. iii [17 Exp. Alex.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Sic - vectigales, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Lib. iii c. xi; c. xii § iv].