De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 763]
| |||||||||||||||||
Caput XII
|
I. | Quae vastatio iusta sit et quatenus: |
II. | Abstinendum a vastatione si res nobis fructuosa sit et extra hostis potestatem. |
III. | Si magna sit spes celeris victoriae. |
IV. | Si hostis habeat aliunde quo se sustentet: |
V. | Si res ipsa ad bellum fovendum nullius sit usus. |
VI. | Hoc maxime locum habere in his quae sacra sunt aut sacris accedunt: |
VII. | Item religiosis: |
VIII. | Utilitates quae ex tali moderatione sequuntur annotatae. |
Res alterius ut perdere quis sine iniuria possit horum trium unum antecedat necesse est: aut necessitas talis quae in primi dominii institutione excepta debeat intelligi, ut si quis tertii gladium quo usurus sit furiosus periculi sui evitandi causa in amnem proiiciat, quo ipso tamen casu manere obligationem damni resarciendi ex veriore sententia alibiGa naar voetnoot1 diximus, aut debitum aliquod procedens ex inaequalitate, nimirum ut res perdita imputetur in illud debitum quasi percepta: alioqui enim ius non esset: aut meritum aliquod malum cui poena talis par sit aut cuius mensuram poena non excedat: nam ut recte notat sani iudicii TheologusGa naar voetnoot2 ut propter pecora abacta aut domos aliquas incensas totum regnum vastetur aequitas non fert: quod et PolybiusGa naar voetnoot3 vidit, qui in bello non in infinitum vult vagari poenam, sed usque eo ut delicta aequo modo expientur. Et hae quidem causae et intra hos duntaxat fines faciunt ut absit iniuria. [2] Caeterum nisi causa utilitatis suadeat stultum sit nullo suo bono nocere alteri: Ideo qui sapiunt utilitatibus moveri solent quarum praecipua est illa, quam annotavit OnesanderGa naar voetnoot4: τὴν δὲ τῶν πολεμίων ϕϑειρέτω ϰαὶ ϰαιέτω ϰαὶ τεμνέτω· ζημία γὰρ χρημάτων ϰαὶ ϰαρπῶν ἔνδεια μειοῖ πόλεμον ὥσπερ ἡ οὐσία τρέϕει. Hostium terram perdere, urere, populari meminerit. Nam
et pecuniarum et frugum penuria bellum minuitGa naar voetnoot1, quantum auget copia: <a quo non discrepat illud ProcliGa naar voetnoot2: στρατηγιϰὸν τὸ τῶν ἀγωνιστῶν περιϰόπτειν τὴν εὐπορίαν; boni est imperatoris hostium copias undique accidere. De Dario CurtiusGa naar voetnoot3: credebat inopia debellari posse, nihil habentem nisi quod rapiendo occupasset>Ga naar voetnoot4. [3] Et illa quidem populatio ferenda est quae brevi ad pacem petendam hostem subigit; quo genere belli usus Halyattes in MilesiosGa naar voetnoot5, Thraces in ByzantiosGa naar voetnoot6, Romani in CampanosGa naar voetnoot7, Capenates, Hispanos, LiguresGa naar voetnoot8, Nervios, MenapiosGa naar voetnoot9. At si recte rem expendas, plerunque admittuntur talia odio magis quam prudenti ratione. Ferme enim evenit ut aut causae illae suadentes cessent, aut ut aliae sint validiores quae dissuadeant.
ii. [1] Id eveniet primum, si nos ipsi rem frugiferam ita teneamus ut hostibus non possit esse in fructu. Quo proprie spectat lex divinaGa naar voetnoot10 quae in vallum bellique opera vult impendi arbores feras: frugiferas vero asservari ad victum, addita causa, quod non ut homines ita et arbores adversum nos in praelium consurgere possint: quod ex rationis similitudine PhilonGa naar voetnoot11Ga naar voetnoot12 etiam ad agros frugiferos producit legi
haec verba affingens, Quid rebus inanimis quae et mites sunt et mites fructus ferunt irasceris? An vero in morem hominum qui hostes sunt, inimicitiae significationem arbores produnt, ut pro his quae faciunt aut facere minantur stirpitus evellendae sint? Quin prosunt victoribus praebentque copiam rerum quas necessitas exigit, imo et ad voluptatem. non soli homines tributa ferunt, sed meliora arbores statis temporibus, ac talia ut sine iis vivere non detur. IosephusGa naar voetnoot1 vero ad eundem locum, si vocem edere possent arbores clamaturas ait, inique se, cum belli caussae non sint, perferre belli poenas. <Neque aliunde, ni fallor, originem habet illud Pythagoricum apud IamblichumGa naar voetnoot2: ἥμερον ϕυτὸν ϰαὶ ἔγϰαρπον μήτε βλάπτειν, μήτε ϕϑείρειν: mansuetam frugiferamque arborem nec laedere nec exscindere fas esto>Ga naar voetnoot3. [2] Porphyrius
veroGa naar voetnoot1 mores Iudaicos describens libro de non edendis animalibus quarto, legem hanc, consuetudine ut puto interprete, etiam ad animantia ruris operi inservientia producit. nam his quoque ut in bello parceretur a Mose praeceptum ait. <Thalmudica vero scripta et Hebraei interpretes addunt, legem hanc porrigendamGa naar voetnoot2 ad rem quamvis, quae sine causa peritura sit, ut si aedificia comburantur, esculenta ac poculentaGa naar voetnoot3 corrumpantur>Ga naar voetnoot4. Consentit cum hac lege ducis Atheniensis Timothei prudens moderatio, qui narrante PolyaenoGa naar voetnoot5, οὐϰ ἐπέτρεπεν οὔτε οἰϰίαν οὐτε ἔπαυλιν ϰαϑαιρεῖν· οὐ μὲν οὐδὲ ἥμερον δένδρον ἐϰϰόπτειν, non patiebatur aut domum, aut villam dirui, aut arborem frugiferam exscindi. Exstat et lex Platonis de Republica quintoGa naar voetnoot6, μήτε γῆν τέμνειν μήτε οἰϰίαν ἐμπιμπράναι. ne terra vastetur, ne domus incendantur. [3] Multo vero magis hoc locum habebit post plenam victoriam. Corinthum excisam non probat CiceroGa naar voetnoot7, ubi tamen foede tractati erant Romanorum legati: idemque alibiGa naar voetnoot8 horrificum, nefarium, omni imbutum odio dicit bellum, quod parietibus, tectis, columnis, postibus fit. <Laudat LiviusGa naar voetnoot9 Romanorum lenitatem victa Capua, quod non saevitum sit incendiis ruinisque in tecta innoxia murosqueGa naar voetnoot10>Ga naar voetnoot11. Agamemnon apud SenecamGa naar voetnoot12:
[4]. Sane docet nos sacra historiaGa naar voetnoot1 urbes quasdam a Deo damnatas excidio: etiam contra legem illam generalem arbores MoabitarumGa naar voetnoot2 iussas exscindi. Verum non factum id odio hostili, sed in iustam detestationem facinorum quae aut publice erant cognita, aut Deo iudice tanti aestimata.
iii. [1] Secundo eveniet quod diximus etiam in dubia agri possessione, si magna spes sit celeris victoriae, cuius praemium et ager et fructus futuri sint. Sic Alexander Magnus milites, narrante IustinoGa naar voetnoot3, a populatione Asiae prohibuit, parcendum suis rebus praefatusGa naar voetnoot4 nec perdenda ea quae possessuri venerant. Sic Quintius Philippo Thessaliam transcurrente populabunda manu, ipse hortatus est milites, ut PlutarchusGa naar voetnoot5 loquitur, iter facere tanquam per concessam et ipsorum iam factam regionem. CroesusGa naar voetnoot6 Cyro suadens ne Lydiam populandam militi daret: non meam inquit urbem, non res meas diripies: nihil enim ad me iam ista pertinent: tua sunt: tua illi perdent. [2] Aliter qui faciunt in eos non male quadrant illa Iocastae ad Polynicem verba Thebaidibus SenecaeGa naar voetnoot7:
<Par sensus apud CurtiumGa naar voetnoot2 illis verbis: quicquid non corrupissent hostium esse confessi. unde non longe abeunt ea quae Cicero in literis ad AtticumGa naar voetnoot3 disputat, adversus Pompeii consilium fame patriam necandi>Ga naar voetnoot4. Atque hoc nomine Alexander Isius culpat Philippum libro Polybii xviiGa naar voetnoot5, cuius verba Latine hunc in modum vertit LiviusGa naar voetnoot6: In bello non congredi (Philippum) aequo campo, neque collatis signis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes, et vincentium praemia victum corrumpere. At non sic antiquos Macedonum Reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum possent, quo opulentius imperium haberent. Nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse?
iv. [1] Tertio idem fiet si hostis habere possit aliunde quo se sustentet: puta si mare, si fines alii pateant. Archidamus apud ThucydidemGa naar voetnoot7 in oratione qua Lacedaemonios suos a bello in Athenienses dehortatur, quaerit quas belli gerendi spes habeant: an forte quod militum copia valeant sperent Atticum agrum a se facile posse vastari: atqui, inquit, habent illi et terras alias suae ditionis (Thraciam et Ioniam intelligens) et maritimis advectionibus adipisci possunt ea quorum indigent. Tali ergo statu optimum factu ut agricultura etiam in ipso collimitio tuta maneat: quod sub tributo utrique parti praestando factum diu in Belgicogermanico bello nuper vidimus. [2] Estque id consentaneum mori veteri Indorum, apud quos ut Diodorus SiculusGa naar voetnoot8 loquitur, τῶν γεωργῶν ἱερῶν ϰαὶ ἀσύλων ἐωμένων οἱ πλήσιον τῶν παρατάξεων γεωργοῦντες ἀνεπαίσϑετοιGa naar voetnoot9 τῶν ϰινδύνων εἰσὶ· Agricolae intacti sunt ac velut
sacrosancti, imo prope castra et agmina opus faciunt sepositi a periculo. Addit, τὰς χώρας τῶν ἀντιπολεμούντων οὔτ᾽ ἐμπυρίζουσιν, οὔτε δενδροτομοῦσιν: Hostium agros neque urunt, neque exscindunt arbores. <Postea: οὐδεὶς ἂν πολέμιος περιτυχὼν γεωργῷ ϰατὰ τὴν χώραν ἀδιϰήσειεν, ἀλλ᾽ ὡς ϰοινοὺς εὐεργέτας ἡγούμενοι πάσης ἀδιϰίας ἀπέχονται. Hostis nemo cuiquam agricolae damnum dat, sed id hominum genus ut in commune beneficum ab iniuriis omnibus immune praestatur>Ga naar voetnoot1. [3] Inter Cyrum quoque et Assyrium convenisse ait XenophonGa naar voetnoot2 ut cum agricolis pax esset, cum armatis bellum. Sic TimotheusGa naar voetnoot3 partem agri maxime frugiferam elocabat colonis, ut PolyaenusGa naar voetnoot4 narrat: Imo quod AristotelesGa naar voetnoot5 addit, ipsos etiam fructus vendebat hostibus, et ex ea pecunia stipendium praebebat militi: quod a Viriato etiam factum in Hispania testis est AppianusGa naar voetnoot6: Idque ipsumGa naar voetnoot7 in eo quod diximus BelgicogermaniaeGa naar voetnoot8 bello summa cum ratione et utilitate fieri vidimus, exteris mirantibus. [4] Hos mores humanitatis magistri canonesGa naar voetnoot9 Christianis omnibus, ut maiorem caeteris humanitatem debentibus ac profitentibus, imitandos proponunt, ideoque non agricolas tantum sed et animalia quibus arant, et semina quae ad agrum portant, extra belli periculum poni volunt; nimirum similem ob causam ex qua civiles legesGa naar voetnoot10 quae ad arandum usui sunt vetant in pignus capi, et apud PhrygasGa naar voetnoot11 <ac Cyprios>Ga naar voetnoot12 olim, postea apud <AtticosGa naar voetnoot13 et>Ga naar voetnoot14 RomanosGa naar voetnoot15 bovem aratorem occidere nefas erat.
v. Quarto evenit ut res quaedam eius sint naturae quae ad
bellum faciendum aut ducendum nihil momenti habeat: quibus rebus parci etiam manente bello ratio vult. Huc pertinet Rhodiorum oratio ad DemetriumGa naar voetnoot1 urbicapum pro pictura Ialysi, sic a GellioGa naar voetnoot2 Latine expressa, Quae malum ratio est ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? nam si nos omnes superaveris, et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris: sin vero nos vincere obsidendo nequieris, petimus consideres, ne turpe tibi sit quia non potueris Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse. PolybiusGa naar voetnoot3 rabiosi esse animi ait ea perdere quae nec hosti perdita vires adimant, nec perdenti emolumentum adferant, qualia sunt templa, porticus, statuae et similia. Marcellus laudante CiceroneGa naar voetnoot4, aedificiis omnibus Syracusarum publicis et privatis sacris et profanis sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu non expugnanda venisset. IdemGa naar voetnoot5 postea: Maiores nostri relinquebant iis quae iucunda victis, nobis levia videbantur.
vi. [1] Hoc vero sicut in aliis ornamentis valet ob eam quam iam diximus causam, ita specialis ratio accedit in iis quae sacris usibus dicata sunt: quanquam enim et haec, ut alibiGa naar voetnoot6 diximus, publica suo modo sunt, atque ideo impune per ius gentium violantur, tamen si nullum inde periculum sit, conservari talia aedificia et quae eis accedunt suadet rerum divinarum reverentiaGa naar voetnoot7 inter eos maxime qui eundem Deum
ex eadem lege coluntGa naar voetnoot1, etiamsi forte sententiis quibusdam aut ritibus dissideantGa naar voetnoot2. [2] <ThucydidesGa naar voetnoot3 ius ait fuisse inter Graecos sui temporis, ἰόντας ἐπὶ τῶν ἀλλήλων, ἱερῶν τῶν ἐνόντων ἀπέχεσϑαι, ut qui in hosticum impetum facerent a locis sacris abstinerent. Alba a Romanis diruta Deum templis temperatum ait LiviusGa naar voetnoot4. De Romanis Capua capta sic Silius libro xiiiGa naar voetnoot5,
Adversus Q. Fulvium Censorem dictum narrat LiviusGa naar voetnoot7: Obstringere eum religione populum Romanum ruinis templorum tanquam non iidem ubique Dii immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique. At Marcius PhilippusGa naar voetnoot8 ad Dium cum venisset metari sub ipso templo ne quid in loco sacro violaretur iussit. Narrat StraboGa naar voetnoot9 Tectosages qui cum aliis pecunias Delphicas rapuerant placandi numinis causa domi easdemGa naar voetnoot10 cum additamento consecrasse>Ga naar voetnoot11. [3] Ad Christianos ut veniamus, commemorat AgathiasGa naar voetnoot12 FrancosGa naar voetnoot13 templis pepercisse ut qui cum Graecis essent eiusdem religionis. Imo et hominibus ob templa parci solitum, quod (ne profanarum gentium quae multa sunt exempla adferam, <quippe cum morem hunc ϰοινὰ τῶν Ελλήνων νόμιμα ScriptoresGa naar voetnoot14 vocent>Ga naar voetnoot15) in Gothis Romae
captoribusGa naar voetnoot1 sic laudat AugustinusGa naar voetnoot2. Testantur hoc Martyrum locaGa naar voetnoot3 et basilicae Apostolorum quae in illa vastatione victos ad se confugientes suos alienosque receperunt. huc usque cruentus saeviebat inimicus: ibi accipiebat limitem trucidationis furor: illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus (malim quiGa naar voetnoot4 nam distinguit mitiores a durioribus) etiam extra ipsa loca pepercerant ne in eos incurrerent qui similem misericordiam non haberent: qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili more saevientes posteaquam ad loca illa veniebantGa naar voetnoot5, ubi fuerat interdictum quod alibi iure belli licuisset, tota saeviendi refraenabatur immanitas et captivandi cupiditas frangebatur.
vii. [1] Quod de sacris dixi, idem de religiosis intelligendum est, etiam de iis quae in honorem mortuorum structa sunt. nam et haec, quanquam ius gentium impunitatem irae in ista exercendae indulget, violari non possunt nisi contempta humanitate. Summam esse rationem aiunt IurisconsultiGa naar voetnoot6 quae facit pro religione. Tam pro religiosis quam pro sacris pia exstat Euripidis sententia TroadibusGa naar voetnoot7:
<Apollonius TyanaeusGa naar voetnoot8 de caelo a gigantibus oppugnato fabulam sic interpretabaturGa naar voetnoot9: ὑβρίσαι εἰς τοὺς νεὼς αὐτῶν ϰαὶ τὰ ἕδη vim eos intulisse Deorum templis ac sedibus>Ga naar voetnoot10. StatioGa naar voetnoot11
Annibal sacrilegus qui deum face miscuit aras. [2] Scipio capta Carthagine milites donis ornat, χωρὶς τῶν εἰς τὸ ᾽Απολλώνειον ἁμαρτόντων, inquit AppianusGa naar voetnoot1: exceptis qui in Apollinis templum peccaverant. <Trophaeum a Mithridate structum Caesar, ut narrat DioGa naar voetnoot2, ϰαϑελεῖν οὐϰ ἐτόλμησεν ὡς τοῖς ἐμπολεμίοτς ϑεοῖς ἱερώμενον, tollere ausus non est, ut belli diis sacratum>Ga naar voetnoot3. Marcus Marcellus, quae victoria profana fecerat, religione impeditus non attigit, ait Cicero Verrina quartaGa naar voetnoot4, et ibidem addit hostes esse aliquos qui in bello religionis et consuetudinum iura retineantGa naar voetnoot5. IdemGa naar voetnoot6 alibi Brenni bellum fano Apollinis illatum nefarium dixit. <Pyrrhi factum qui Proserpinae thesauros spoliasset foedum vocat LiviusGa naar voetnoot7 et in Deos superbum. Simile Himilconis DiodorusGa naar voetnoot8 ἀσέβειαν et εἰς ϑεοὺς ἁμάρτημα>Ga naar voetnoot9 Philippi bellum idem illeGa naar voetnoot10 LiviusGa naar voetnoot11 nefarium quasi Diis superis inferisque illatum <: etiam furorem ac scelera>Ga naar voetnoot12. FlorusGa naar voetnoot13 de eodem: Philippus ultra ius victoriae in templa, aras sepulchra saeviitGa naar voetnoot14. Eandem historiam tangens PolybiusGa naar voetnoot15 hoc addit iudicium: τἀ μήτε τοῖς ἰδίοις πράγμασιν ἐπιϰουρίαν μέλλοντα μηδ᾽ ἡντινοῦν παρασϰευάζειν, μήτε τοῖς ἐχϑροῖς ἐλάττωσιν πρός γε τὸν ἐνεστῶτα πόλεμον, ἐϰ περιττοῦ ϰαὶ ναοὺς, ἅμα δὲ τούτοις ἀνδρίαντας ϰαὶ πᾶσαν δὴ τὴν τοιαύτην ϰατασϰευὴν λυμαίνεσϑαι, πῶς οὐϰ ἂν εἲποι τὶς εἰναι τρόπου ϰαὶ ϑυμοῦ λυττῶντος ἔργον; Quae neque nobis ad bellum futura sunt usui, nec hostibus incommodatura, ea ire perditum, templa maxime et quae in iis simulacra et similia ornamenta, quis neget malae mentis et prae ira furibundae esse opera? Atque ibidem talionis non admittit excusationem.
viii. [1] Quanquam vero proprie instituti nostri hic non est quid ex usu sit inquirere, sed laxam bellandi licentiam adducere ad id quod natura licitum aut inter licita melius
est, tamen ipsa virtus, vilis hoc saeculo, ignoscere mihi debet si, quando per se contemnitur, ex utilitatibus ipsi pretium facio. Primum igitur moderatio ista in servandis rebus quae bellum non morantur, magnum hosti telum eripit, desperationem. Archidami dictum est apud ThucydidemGa naar voetnoot1, μὴ γὰρ ἄλλο τι νομίζετε τὴν γῆν τῶν πολεμίων ἢ ὄμηρον ἔχειν ϰαὶ οὐχ ἧσσον ὅσω ἂμεινον ἐξείργασται, ἧς ϕείδεσϑαι χρὴ ὡς ἐπιπλεῖστον ϰαὶ μὴ εἰς ἔπόνοιαν ϰαταστήσαντας αὐτοὺς ἀληπτοτέρους ἔχειν. Terram hostilem non aliud quam obsidem censete, tantoque meliorem quanto magis exculta est: quare et ut plurimum ei parcendum est, ne desperatio hostes reddat invictiores <:idem Agesilai consiliumGa naar voetnoot2 cum Acarnanibus, contra quam sentiebant Achaei, liberam reliquit sementem, aiens quo plus sevissentGa naar voetnoot3 eo pacis cupidiores foreGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5. Hoc est quod dicit SatyraGa naar voetnoot6: Spolitais arma supersunt. LiviusGa naar voetnoot7 narrans captam a Gallis urbem: Placuerat, inquit, principibus Gallorum non omnia concremari tecta, ut quodcunque superesset urbis id pignus ad flectendos hostium animos haberent. [2] Adde quod speciem hoc praefert manente bello magnae de victoria fiduciae: et quod clementia apta per se frangendis et conciliandis animis. Annibal apud LiviumGa naar voetnoot8 in Tarentino agro nihil violat: apparebat, ait, non id modestiaGa naar voetnoot9 militum aut ducis, nisi ad conciliandos Tarentinorum animos fieri. Simili de causa Augustus Caesar in Pannoniis rapina abstinebat. Causam DioGa naar voetnoot10 adfert, ἢλπιζε γὰρ ἐϑέλοντας αὐτοὺς ἐπάξεσϑαι. Sperabat enim fore ut sic eos sine vi sibi adiungeret. Timotheus ea cura quam supraGa naar voetnoot11 narravimus praeter alia πολλὴν τὴν εὔνοιαν τῶν πολεμίων ἐϑήρευεν, ait PolybiusGa naar voetnoot12, magnam ab hostibus ipsis benevolentiam captabat: De QuintioGa naar voetnoot13, et qui cum eo erant Romanis PlutarchusGa naar voetnoot14 cum quae supra diximus commemorasset, addit: Huius modestiae non multo post fructum cepere. nam ut in Thessaliam perventum est, defecerunt ad eum
urbes. Tum vero et qui intra Thermopylas habitabant Graeci Quintium ardentibus votis desiderabant; Achaei vero renuntiata Philippi amicitia societatem adversus eum cum Romanis inierunt. De Lingonum civitate quae bello, quod ductu Cerealis, auspiciis autem Domitiani in Civilem Batavum eiusque socios gerebatur, populationem formidatam evaserat, sic narrat FrontinusGa naar voetnoot1, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium reducta septuaginta millia armatorum tradidit ei. [3] <Consiliis contrariis contrarii quoque eventus. Exemplum dat LiviusGa naar voetnoot2 in Annibale. Praeceps in avaritiam et crudelitatem animus, ad spolianda quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. Id foedum consilium, cum incepto tum etiam exitu fuit: neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed caeterorum etiam: quippe ad plures exemplum quam calamitas pertinebat>Ga naar voetnoot3. [4] Verissimum autem sentio, quod a TheologisGa naar voetnoot4 quibusdam notatum est, et summarum potestatum et ducum qui Christianos se et a Deo et ab hominibus haberi volunt, officium esse, violentis urbium direptionibus et siquid his simile est intercedere, ut quae abire non possint sine gravissimo multorum innocentium malo, et saepe ad belli summam parum proficiant: ita ut bonitas Christiana fere semper, ipsa quoque iustitia plerumque ab ipsis abhorreat. <Maius sane est Christianorum inter se vinculum, quam olim Graecorum fuit, quorum bellis ne qua urbs Graeca exscinderetur cautum erat Amphictyonum decreto. Et Alexandrum Macedonem narrant veteresGa naar voetnoot5 nullius rei a se actae magis ductum poenitentia, quam quod Thebas evertisset>Ga naar voetnoot6.
- voetnoot1
- Lib. ii, c. ii. §. 9 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Vict. de iure bel. n. 52, et 56.
- voetnoot3
- L. v [c. 1].
- voetnoot4
- Strat. c. 6.
- voetnoot1
- Pecuniarum et frugum penuria bellum minuit] Philo de vita contemplativa [2]: οὶ πολέμιοι ϰείρουσιν ἢ δενδροτομοῦσι τὴν τῶν ἀντιπάλων χώραν, ἵνα σπάνει τῶν ἀνἀγϰαίων πιεσϑέντες ἐνδῶσι. solent hostes vastare et arboribus nudare terram hostilem, ut hostes eo facilius se dedant rerum necessariarum penuria. Idem in Diris [1]: διττὰν ἐργαζόμενοι συμϕορὰν, λιμὸν μὲν ϕίλοις, ἐχϑροῖς δὲ περιουσίαν. duplex sibi malum acquirunt, inopiam amicis, copiam hostibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Proclus in Platonem, de Rep. iii, 3].
- voetnoot3
- [Curtius iv, 9, 8].
- voetnoot4
- [a - occupasset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Herod. l. i [17].
- voetnoot6
- Pol. lib. iv [45].
- voetnoot7
- Front. Strat. iii, c. 4 [§ 1].
- voetnoot8
- Liv. l. v [12, 5], vii, xxxiv [17], xl [38].
- voetnoot9
- Caes. de bello Gal. lib. vi [3 et 6].
- voetnoot10
- [Deuteron. xx, 19, 20].
- voetnoot11
- Philon [Philo, ed. 1646] Alter eiusdem scriptoris locus de Humanitate [de Caritate 20 sqq.] dignus et ipse qui huc transcribatur: ἐπιδαϕιλευόμενος δὲ τὸ ἐπιειϰὲς, πάλιν πλουσίως αὐτῷ ϰαὶ ϰαταϰὸρως χρῆται, μετιὼν, ἀπὸ μὲν τῶν λογιϰῶν ἐπὶ τὰ ἄλογα, ἀπὸ δὲ τῶν ἀλόγων ἐπὶ τὰ ϕυτὰ, περὶ ὦν αὐτίϰα λεϰτέον, ἐπειδήγε περὶ τῶν πρότερον ἀνϑρώπων ϰαὶ τῶν ἅσα ϕυχῆς μεμοίραται, λέλεϰται. ἀπείρηϰε τοίνυν ἄντιϰρυς μήτε δενδροτομεῖν ὅσα ἡμέρου ὕλης, μήτε ϰείρειν ἐπὶ λύμῃ σταχυοϕοροῦσαν πρὸ ϰαιροῦ πεδιάδα, μήτε συνόλως ϰαρπὸν διαϕϑείρειν, ὕνα περιουσίᾳ μὲν τροϕῶν ἀϕϑόνων χορηγῆται τὸ τῶν ἀνϑρώπων γένος, περιουσιάζῃ δὶ μὴ μόνον τῶν ἀναγϰαίων, ἀλλὰ καὶ τῶν πρὶς τὶν ἁβροδίαιτον βίον· ἀναγϰαίον μὲν γὰρ ὁ τοῡ σίτου ϰαρπὶς εἰς τροϕὴν ἀνϑρώπων ἀποϰριϑεὶς· πρὸς δὲ τὸν ἁβροδίαιτον βίον. αὶ τῶν ἀϰροδρύων ἀμύϑητοι ποιϰιλίαι. γίνονται δὲ ἐν ἐνδείαις πολλάϰις ὅτε ϰαὶ τροϕαὶ δεύτεραι. ϰαὶ προσυπερβάλλων, οὄτε πολεμίων χώραν τέμνειν έᾷ. παραγγέλλει δὲ ἀνέχειν [lege: ἀπέχειν] δενδροτομιῶν, ἄδιϰον ὑπολαμβάνων τὴν πρὸς ἀνϑρώπους ὀργὴν ἀποσϰὴπτειν εἰς τὰ μηδενὸς αἴτια ϰαϰοῡ. ἔπειταδὲ ἀξιοῖμὴ μόνον τὸ παρὸν προορᾶσϑαι, μηδενὸς ἐν ὸμοίῳ μένοντος, ἀλλὰ πάντων τροπαῖς ϰαὶ μεταβολαῖς χρωμένων, ὡς είϰὸς εἶναι τοὺς τέως δυσμενεῑς ἐπιϰηρυϰευσαμένους ϰαὶ συμβατηρίων ἄρξαντας, ἐνσπόνδονς αὐτίϰα γενέσϑαι. ϕίλους δὲ τροϕῶν ἀναγϰαίων ἀποστερεῑν χαλεπὸν, μηδὲν ταμιενσαμένους τῶν ἐπ᾽ ὠϕελείᾲ, διὰ τὴν τοῦ μέλλοντος ἀδηλότητα· πάνυ γὰρ ἐϰεῖνο ϰαλῶς εἴρηται τοῑς παλαιοῖς, ὄτι ϰαὶ ϕιλίας ϰοινωνητέον, μὴ ἀπογινώσϰοντας ἔχϑραν, ϰαὶ προσϰρουστέον ὡς ϕιλίας ἐσομένης, ἵνα ἕϰαστος ἐν τῇ ἑαυτοῦ ϕύσει ταμιεύηταί τι τῶν εἰς ἀσϕάλειαν, ϰαὶ μὴ ἀπογυμνωϑεὶς ἐν ἔργοις ϰαὶ λόγοις, μετανοῇ τῆς ἄγαν εὐχερείας, ὅτ᾽ οὐδὲν ὄϕελος, αἰτιώμενος ὲαυτόν. τὸ λόγιον τοῦτο χρὴ ϕυλάττειν ϰαὶ τὰς πόλεις, ἐν μὲν εἰρήνῃ προνοουμένας τῶν ϰατὰ πόλεμον, ἐν δὲ πολέμῳ τῶν ϰατ᾽ εἰρήνην, ϰαὶ μήτε τοῖς συμμάχοις ἀνέδην προσπιστεύειν, ὡς οὐ χρησομένοις μεταβολῇ πρὸς τὸ ἀντίπαλον, μήτε τοῖς πολεμίοις εἰσάπαν ἀπιστεῖν, ὡς οὐ δυναμένοις ποτὲ μεϑαρμόσασϑαι πρὸς τὸ ἔνσπονδον. εἰ μέντοι μηδὲν ὑπὲρ ἐχϑροῦ πραϰτέον δι ἐλπίδα ϰαταλλαγῶν, οὐδὲν ἐχϑρὸν ϕυτὸν, ἀλλὰ πάντα ἔνσπονδα ϰαὶ ὠϕέλιμα. τὰ δ᾽ ἥμερα ϰαὶ διαϕερόντως ἀναγϰαῖα, ὦν ἢ ϰαρπὸς ἢ τροϕή ἐστιν, ἢ ἰσότιμον τροϕῇ ϰτῆμα. οὐ δεῖ πολεμεῖν πρὸς τὰ μὴ πολέμια τέμνοντας ἢ ϰαίοντας ἢ ῥίζαις αὐταῖς ἀνασπῶντας, ἅπερ αὐτὴ ἡ ϕύσις ὑδάτων ἐπιρροίαις ϰαὶ ϑέρους εὐϰρασίαις ἐτελειογόνησε, δασμοῦς ἐτησίους οἴσοντα ἀνϑρώποις οἷα βασιλεῦσιν· ἐμέλησε δ᾽ αὐτῷ ϰαϑάπερ ἀγαϑῷ προστάτῃ ἄληπτον εἶναι μὴ μόνον ζώοις, ἀλλὰ ϰαὶ ϕυτοῑς ἰσχύν τε ϰαὶ ῥωμην ϰαὶ μάλιστα τοῖς ἡμέροις, έπειδὴ ϰαὶ πλείονος ἄξια ϕροντίδος ἐστὶν, ϰαὶ οὐχ ὁμοίως τοῖς ἀγρίοις ἔγγονα, γέωργιϰῆς ἐπιστὴμης δεόμενα πρὸς ϰραταιοτέραν δύναμιν. Aequitatem suam etiam largius dispensans Moses valde ea ubertim ac liberaliter utitur, descendens a ratione utentibus ad muta animantia, ab his vero ad ea quae e terra nascuntur, de quibus nunc dicendum est quando de hominibus ut praestantissimis et aliis quae animam sentientem nacta sunt, iam egimus. Diserte itaque vetuit aut exscindere arbores mites, aut exitialiter ante tempus demetere frugiferas terras, aut ullos omnino fructus corrumpere, ut abundantia alimentorum instruatur humanum genus. abundent autem non modo necessaria, sed et quae ad vitam delicatiorem faciunt. Necessariae enim fruges, ad homines nutriendos seposita res. ad delicias vero, omnium de arboribus nascentium varietas. quae saepe, ubi alia deficiunt, succedunt in alimentorum locum. Ultra procedens terram etiam hostilem vastari non sinit: praecipue vero excidiis arborum abstineri iubet, iniquum existimans iram in homines eonceptam erogari in ea quae causa mali nullius sunt. Hoc ipso et illud docet, non praesens tempus spectare tantum, cum nihil in suo statu maneat, sed cuncta vicibus ac mutationibus subiecta sint, ita ut facile sit eos qui nunc sunt hostes ubi ad colloquia et pacta ventum erit, rursum federatos fieri. At amicos necessariis fraudare durum, quibus ob futurum incertum etiam asservari debuerant, quae usui esse possunt. Verissime enim dictum antiquis, ita amicis utendum ut non putentur nullae supervenire posse inimicitiae, et ita tractandas offensas ut amicitia speretur, nimirum ut quisque intra animum aliquid recondat quo tutus sit, et non eo nimium nudato per verba et facta, mox poenitentiam agat nimiae suae vehementiae, seque accuset, ubi res sanari amplius non potest. oraculum hoc et civitatibus observandum est, ut pacis tempore parent quae ab bellum sunt opus, in bello vero quae ad pacem. ac neque amicis supra modum fidant, tanquam qui non possint in contrarium verti, neque hostibus ita diffidant quasi nunquam possint ad amicitiam reduci. Quod si etiam pro hoste nihil faciendum esset in spem conciliationis, certe nihil eorum quae terra fert hostile: quin amica omnia, utilia omnia. mitissima vero vel maxime necessaria, ut quorum fructus aut alimentum sint, aut par aliquid alimento. Non oportet bellum inferre belli nesciis, non secare, non urere, non exstirpare radicitus, quae natura aquarum irrigationibus et aestatum sereno tenere educavit, ut tributa hominibus, velut regibus, ferrent. Cura autem ei ut communi rerum omnium et optimo praesidi fuit, illaesam praestare non animantibus tantum, sed et terrae foetibus vim ac robur, praesertim vero mitibus, quia maioris tutelae indigent, nec ad silvestrium morem faecunda sunt, sed peritam culturam desiderant, ut firmitatem consequantur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- De Creat. magistr. [13] [magistr. add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Ioseph., Ant. Iud. iv, 8, 42].
- voetnoot2
- [Iamblich., Vita Pyth. xxi, 99].
- voetnoot3
- [Neque - esto, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Porphyrius vero] Verba eius sunt [de Abstinentia iv, 14]: ϕείδεσϑαι δὲ ϰελεύει ϰἂν τῇ πολεμίᾳ τῶν συνεργαζομένων ζώων ϰαὶ μὴ ϕονεύειν. parci etiam iubet lex in terra quamvis hostili animantibus operum sociis, ita ut ea recidere non liceat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Legem hanc porrigendam] Contra vero restringendam addita exceptione, nisi arbores in suburbanis locis impediant iaculatores [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [poculenta, edd. 1631, 1632; potulenta, edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Thalmudica - corrumpantur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Polyaen. iii, 10, 5].
- voetnoot6
- [Plato, de Rep. v, 17].
- voetnoot7
- Off. i [11, 35].
- voetnoot8
- Pro domo sua ad Pont. [23, 60] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. xxvi [16] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- In tecta innoxia murosque] Egregia est huius argumenti epistola Belisarii ad Totilam [apud Procopium] Gotthicorum iii [22]: πρότερον μὲν ϰάλλη οὐϰ ὄντα ἐργάζεσϑαι, ἀνϑρώπων ἂν ϕρονίμων εὐρήματα εἶεν ϰαὶ πολιτιϰῶς βιωτεύειν ἐπισταμένων. ὄντα δὲ ἀϕανίζειν τῶν γε ἀξυνέτων εἰϰὼν ϰαὶ γνώρισμα τοῦτο τῆς αὐτῶν ϕύσεως οὐϰ αἰσχυνομένων χρόνῳ τῷ ὐστέρῳ ἀπολιπεῖν. ῤώμη μέντοι πόλεων, ἀπασῶν ὂσαι ὐϕ᾽ ἡλίῳ τυγχάνουσι οὐσαι, μεγίστη τε ϰαὶ ἀξιολογωτάτη ὠμολόγηται εἰναι. ούδὲ γὰρ ἀνδρὸς ἐνὸς ἀρετῇ εἲργασταsι, οὐδὲ χρόνου βραχέος δυνάμει εἰς τόσον μεγέϑους τε ϰαὶ ϰάλλους ἀϕῖϰταιじ ἀλλὰ βασιλέων μὲν πλῆϑος, ἀνδρῶν δὲ ἀρίστων ξxυμμορίαι πολλαὶ, χρόνου τε μῆϰος ϰαὶ πλούτου ἐξουσίας ὐπερβολὴ, τά τε ἂλλα πάντα ἐϰ πάσης τῆς γῆς ϰαὶ τεχνίτας ἀνϑρώπους ἐνταῦϑα ξυναγαγεῖν ἴσχυσαν. οὓτω τε τὴν πόλιν τοιαύτνη, οἲανπερ ὀρᾷς ϰατὰ βραχὺ τεϰτηνάμενοι, μνημεῖα τῆς νάντων ἀρετῆς τοῖς ἐπιγενησομένις ἀπέλιπον. ὤστε ἡ εἰς ταῦτα ἐπήρεια. εἰϰότως ἂν ἀδίϰημα μέγα εἰς τοὺς ἀνϑρώπους τοῦ παντὸς αἰῶνος δόξειεν εἰναι. ἀϕαιρεῖται μὲν γὰρ τοὺς προγεγενημένους τὴν τῆς ἀρετῆς μνήμνη, τοὺς δὲ ὂττερον ἐπιγενησομήνους τῶν ἒργωeνm τὴνϑήαν. τούτων δὲ τοιούτων ὂντων ἐϰείνο εὂ ἲσϑι, ὠς δυοἲν ἀνάγϰη τὸ ἒτερον εῖναι. ἢ γὰρ ἡσσηϑήσῃ τοῦ βασιλέως ἐν τῴδε τῷ πόνῳ ἢ περιέσῃ, ἂν οὂτω τύχοι. ἢν μὲν οὐν νιϰώῃς ῤώμην εγ ϰαϑελὼν, οὀ τῶν ἐτέρων σου, ἀλglὰ τὴν σαυτοῦ ἀπολωλεϰὼς ἂν, ὠ βέλτιστε, εἲης. ϰαὶ διαϕυλάξας ϰτήμα τι, ώς τὸ εἰϰǷς, τῶν πάντων ϰάλλιστον πλουτήσεις; ἢν δέ γε τὲν χείρω σοι τύχην ϰληροῦσϑαι ξυμβαίη, σήσαντι μὲν ῥώμην, χάρις ἂν σώξοιτο παρὰ τῴ νενιϰηϰότι πολλή. διαϕϑείραντι δὲ, ϕιλανϑρωπίας τε οὐδεὶς ἒτι λελείψεται λόγος, ϰαὶ προσέσται τὸ μηδὲν τοῦ ἔργου ἀπόνασϑαι ϰαταλήϕεται δέ σε ϰαὶ δόξα τῆς πράξεως ἀξία πρὸς πάντων ἀνϑρώπων, ἥπερ ἐϕ᾽ ἑϰάτερά σοι τῆς γνώμης ἑτοίμως ἕστηϰεν: ὁποῖα γὰρ ἂν τῶν ἀρχόντων τὰ ἔργα εἴη, τοιοῦτον ἀνάγϰη ϰαὶ ὑπὲρ αὐτῶν ὄνομα ϕέρεσϑαι. Antehac sic existimatum est, speciosa struere opera, sapientum esse et civilis vitae scientium: structa demoliri, stultorum et vecordis animi signa ad posteros transmittere non erubescentium. Romam constat urbium quas sol adspicit maximam esse ac spectatu dignissimam. Ea non unius labore hominis, nec brevi tempore ad id magnitudinis splendorisque processit, sed plurimi reges atque Imperatores, virorum eminentium immensa series, multa saecula, divitiarum stupenda congeries, tum alia tum artificum primos huc traxere, ita illi tanta urbe paulatim effecta, monumenta suae virtutis post futuris reliquere. Quare in eam saevire id vero iniuriam sit facere humano generi omnis aevi, eripiendo iis, qui olim fuere, debitae laudis memoriam, venturis vero spectaculi voluptatem. Haec cum eum in modum se habeant, cogita de duobus alterum necessario futurum, ut aut in hoc bello vincaris ab Imperatore, aut tua fortuna sit superior. Si tu victor, eversa urbe, non aliena, sed tua perdideris: eadem servata, possessione frueris omnium speciosissima, si adversa tibi sors ceciderit, Roma per te incolumi, reposita tibi erit apud victorem gratia: eadem iacente iacebunt extra omnem spem misericordiae, res tuae. Neque tantum nullus ad te facti fructus redibit, sed et digna facto fama te ab hominibus universis sequetur. Ea in utram velis partem tibi parata est. Nam potentum quales sunt actiones, talis existimatio. Vide et legem Friderici i apud Conradum Abbatem Urspergensem; et de Friderico Comite Palatino Chronica Melanchthonis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Laudat - murosque, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Troadibus [285 sqq].
- voetnoot1
- Ios. vi.
- voetnoot2
- ii Reg. iii. 19.
- voetnoot3
- Lib. xi [6, 1].
- voetnoot4
- Parcendum suis rebus praefatus] Gelimer et Vandali obsidentes Carthaginem neque praedas egere, neque terram vastarunt, sed curae habuerunt ut suam. Procopius initio Vandalicorum secundi [1]. Apud Helmoldum lego lib. i, cap. 66: Nonne terra quam devastamus, terra nostra est, et populus quem expugnamus populus noster est? Quare ergo invenimur hostes nostrimet, et dissipatores vectigalium nostrorum? cum his conveniunt, quae Bembus habet libro, ix [fol. 149 vers.]. Paruta vero contra Germanos libro historiae vi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Vita Flami. [371 D].
- voetnoot6
- Herod. l. 1 [88].
- voetnoot7
- [Seneca, Phoeniss. 196 sqq.].
- voetnoot1
- [adustas, ed. 1625; adultas, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Curtius iv, 14, 2].
- voetnoot3
- Lib. ix. Ep. 7 [§ 4], 9 [§ 2], 10 [§ 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Par - necandi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Polyb. xvii, 3].
- voetnoot6
- Lib. xxxii [33, 11-13].
- voetnoot7
- [Thuc. i, 80 et 81].
- voetnoot8
- Diodorus Siculus] Libro ii [36] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [ἀνεπαίσϑητοι, edd. 1625, 1631, 1632; ἀνεπαίσϑετοι, edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Postea - praestatur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. v [omiserunt edd. 1631, 1632, 1642, 1646] [Xenoph., Cyrop. v, 4, 24].
- voetnoot3
- Sic Timotheus] De Megarensibus idem prodidit Plutarchus quaestionibus Graecis [295 B, C]. de Totila cum Romam obsideret Procopius Gotthicorum iii [13]; τοὺς μέν τοι γεωργοὺς οὐδὲν ἄχαρι ἀνὰ πᾶσαν τὴν Ἰταλίαν εἰργάσατο, ἀλλὰ τὴν γῆν ἐϰέλευεν ἀδέως ᾖπερ εἰώϑεσαν, ἐσαεὶ γεωργεῖν, τοὺς ϕόρους αὐτῷ ἀναϕέροντας. Agricolis interim per omnem Italiam nihil mali intulit, sed iussit eos, ita ut soliti erant, terram perpetuo securos colere, modo ad ipsum tributa perferrent. Cassiodorus xii, 5: Defensorum maxima laus est, si cum illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Polyaen. iii, 10, 5 et 9].
- voetnoot5
- Oecon. ii [§ Τιμόϑεος].
- voetnoot6
- [Appian., Hispan. 64 in fine].
- voetnoot7
- [Idque quod ipsum, ed. 1625; Idque ipsum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [leg. Belgicogermanico].
- voetnoot9
- C. 2. de treug. et pace [c. 2 Decretal. i, 34].
- voetnoot10
- l. executores C. quae res pign. [l. 7 C. viii, 16].
- voetnoot11
- Nic. Damasc. [Εϑ. συν. 19].
- voetnoot12
- [ac Cyprios, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Aelian. v, 14 [Var. Hist.]. Dion. Chrys. orat. lxiv [p. 592] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- [Atticos et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- Apud Atticos et Romanos] Etiam in Peloponneso. Varro ii de re rustica [ii, 5, 4]: Columella principio libri vi [praef. § 7]. His adde Plinium viii, 45. Aelianum de historia animalium ii, capite ultimo. Porphyrium ii de abstinentia [28]: Vegetium iii de arte veterinaria [proleg. 6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Rhodiorum oratio ad Demetrium] de hac re vide Plinium historiae naturalis viii [imo vii] 38. et xxxv, 10, et Plutarchum Demetrio [898 E]. Sensus idem in epistola Belisarii modo a nobis recitata [p. 766 n. 10] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. xv, c. 31.
- voetnoot3
- Lib. v [11].
- voetnoot4
- Verr. ii [Act. ii, iv, 54, 120].
- voetnoot5
- Lib. iv [Ibid. 60, 134].
- voetnoot6
- [L. iii C. v § ii].
- voetnoot7
- Suadet rerum divinarum reverentia] Polybius in Excerptis Peiresianis [Exc. de Virt. et Vitiis ii p. 125]. τὸ γὰρ τοῖς ἀνϑρώποις ὀργιζόμενον εἰς τὸ ϑεῖον ἀσεβεῖν, τῆς πάσης ἀλογιστίας ἐστὶ σημεῖον. Cum hominibus irascaris, ob id impie in Deos agere, summae stultitiae signum est. Merito sane. nam et Severus rescripsit melius esse ut quomodocunque illic Deus colatur quam popinariis detur, Lampridio referente [Alexander Severus 49]. Saguntinae Dianae templo pepercit religione inductus ait de Annibale Plinius Naturalis historiae xvi, 11 [40]: ἱερὰ ἂν οὐδὲ τοὺς ἀλλοϕύλους πολεμίους ἀϕαιρούμεϑα: Templa hostibus nec externis eripimus. Appianus id habet civilium ii [140]. De Agesilao scriptor Latinus vitae eius [Nepos 4]: Neque hoc solum in Graecia fecit ut templa Deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione simulacra, arasque conservavit. Itaque praedicabat mirari se non sacrilegorum numero haberi qui supplicibus eorum nocuissent: aut non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent. De Agesilai sanctimonia in hac re etiam Plutarchum vide [Ages. 606 A]. Idem multos pariter Romanos eius laudis participes facit in Sulla [459 C, D]: εἰς μνήμην ἐβάλοντο τοῦτο μέν τοι τὸν Φλαμίνιον, ϰαὶ Μάνιον Ἀϰύλιον· τοῦτο δὲ Αἰμίλιον Παῦλον, ὦν ὁ μὲν Ἀντίοχον ἐξελάσας τῆς Ἑλλάδος, οἱ δὲ τοὺς Μαϰεδόνων βασιλεῖς ϰαταπεπολεμηϰότες οὐ μόνον ἀπέσχοντο τῶν ἱερῶν τῶν Ἑλληνιϰῶν, ἀλλὰ ϰαὶ δῶρα ϰαὶ τιμὴν αὐτοῖς ϰαὶ σεμνότητα πολλὴν προσετέϑησαν. In memoriam revocabant alii Flaminium, alii Manium Aquilium et Aemilium Paulum, quorum ille Antiocho eiecto e Graecia, hi vero debellatis Macedonum regibus, non modo Graecanicis templis pepercerant, sed et donis ea multoque honore ac sanctimonia auxerant. Adi et Vitruvium lib. ii [c. 8]. Dionem xlii [48]. Plutarchum Caesare: Brodaeum v Miscellaneorum [c. 29]. Cabao Maurus ipse non Christianus honorem volebat haberi Christianorum Ecclesiis contra quam facerent Vandali, quibus sperabat iratum fore, quisquis ille esset, Christianorum Deum. Testatur hoc Procopius Vandalicorum 1 [8], qui et Persicorum ii [9], Chosroen Persam non Christianum Ecclesiae Antiochiensium Christianorum ait pepercisse. Iustinianus etiam, ut idem refert Vandalicorum ii [9], retinere apud se non ausus est res illas quas Hierosolymorum Templo Vespasianus abstulerat Romam, Romae autem repertas in Africam asportaverat Gizerichus. De sanctimonia a Mahumetistis servata loco in quo Ezechielis et trium Danielis sociorum ossa erant condita, testis est in itinerario Iudaeus Beniamin [p. 79 ed. L'Empereur, 1633] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [volunt, ed. 1625; colunt, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Syl. de bello, p. 3, n. 5.
- voetnoot3
- [Thuc. iv, 97].
- voetnoot4
- [Livius i, 29, 6].
- voetnoot5
- [Silius Ital. xiii, 316 sqq.].
- voetnoot6
- [Relligio, edd. 1631, 1632; Religio, edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Lib. xlii [3, 9] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. xliv [7, 2 Livii] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. iv [1, 13] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [eosdem, edd. 1631, 1632; easdem, edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Thucydides - consecrasse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Lib. ii [1]
- voetnoot13
- [Sic Agathius, narrat Francos, ed. 1625; Ad Christianos - commemorat Agathius Francos, edd. 1631, 1632, 1642, 1646] [Agathius, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; Agathias, ed. 1646].
- voetnoot14
- Diod. l. xix [c. 73] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- [quippe - vocent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- In Gothis Romae captoribus] sub Alaricho Ariano: cuius et hoc factum memorabile apud Cassiodorum xii, 20: Rex Alarichus Apostoli Petri vasa suis deferentibus cum excepisset, mox, ut rei causam habita interrogatione cognovit, sacris liminibus deportari diripientium manibus imperavit, ut cupiditas quae depraedationis ambitu admiserat scelus, devotione largissima deleret excessum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Libro i de Civit. Dei [1].
- voetnoot3
- Testantur hoc martyrum loca] Exscripsit hunc locum Isidorus in Chronicis Gotthicis Aera ccccxlvii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Malim, qui] omnino sic legendum ostendit Orosius eandem historiam referens lib. vii, c. 28 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Posteaquam ad illa loca veniebant] Eisdem Apostolorum basilicis Gotthi sub Vitige Romam obsidentes pepercerunt, teste Procopio Gotthicorum ii [4]. Etiam barbaris et non Christianis ius confugii in talia loca profuit. Vide Zosimum libro iv [40] de Tomitanis barbaris. Adde Helvetiorum legem apud Simlerum [p. 302]: Nicetam Alexio Manuelis filio [5], eundem lib. i [8] de Andronico ubi Siculos culpat ob violatas Antiochenisum ecclesias [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. sunt personae. D. de religiosis [l. 43 D. xi, 7].
- voetnoot7
- [Eurip., Troad. 95 sqq.].
- voetnoot8
- [Philostrat., Vita Apoll. Tyan. v, 16].
- voetnoot9
- De caelo a gigantibus oppugnato fabulam sic interpretabatur] ut et alterum de Epopeo, Diodorus Siculus [Exc. de Virt. et Vitiis, 1 p. 210] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Apollonius - sedibus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Statius, Silv. iv, 6, 82].
- voetnoot1
- Pun. [133].
- voetnoot2
- Lib. xlii [48] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Trophaeum - sacratum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Cic., Verr iv, 55, 122].
- voetnoot5
- [addit hostem in bello religiosus et consuetudinum iura retinere., ed. 1625; addit hostes - retineant., edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Cic., de Divinat. 1, 37, 81].
- voetnoot7
- [Livius xxix, 18, 4].
- voetnoot8
- Lib. xiv [c. 64] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Pyrrhi - ἁμάρτημα, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [similiter, ed. 1625; idem ille, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Livius xxxi, 26, 11; 30, 4; 31, 3].
- voetnoot12
- [: etiam - scelera, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Florus 11, 7].
- voetnoot14
- Philippus ultra ius victoriae in templa, aras, sepulchra saeviit] Simile Prusiae factum detestatus Polybius cuius verba Suidas servavit in vocabulo Prusiae, et excerpta Peiresiana [Exc. de Virt. et Vitiis 1 p. 290] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Polyb. v, 11].
- voetnoot1
- [Thuc. 1, 82].
- voetnoot2
- Idem Agesilai consilium] Meminit et Plutarchus Agesilao [608 B] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [sevissent, edd. 1631, 1646: saevissent, edd. 1632, 1642].
- voetnoot4
- Xen. histor. Gr. iv [6, 13] [add. edd 1631,. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [: idem - fore, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Iuvenal. viii, 124].
- voetnoot7
- [Livius v, 42, 1-2].
- voetnoot8
- Lib. xxxiv [imo xxiv, 20, 10].
- voetnoot9
- [modestiae, ed. 1625; modestiae aut modestia, ed. 1631; modestia, edd, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Lib xlix [37].
- voetnoot11
- [p. 769 n. 3].
- voetnoot12
- Lib. iii [Non Polybii. sed Polyaeni iii, 10, 5].
- voetnoot13
- De Quintio] nempe T. Quintio Flaminio [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot14
- [Plutarch., Flaminius 371 D. Cf. supra p. 767 n. 5].
- voetnoot1
- Lib. v, c. 3 [Strateg. iv, 3, 14].
- voetnoot2
- Lib. xxvi [38, 3-4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Consiliis - pertinebat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Aegid. Regius de actibus supern. disput. 31, dub. 7, num. 127.
- voetnoot5
- [Plut., Alexander 671 B].
- voetnoot6
- [Maius - evertisset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].