De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 731]
| |||||||||||||
Caput X
|
I. | Quo sensu pudor vetare dicatur quod lex permittit: |
II. | AptatumGa naar voetnoot1 hoc ad ea quae iure Gentium permissa diximus. |
III. | Interna iniustitia iniustum esse quod ex bello iniusto fit. |
IV. | Qui hinc, et quatenus ad restitutionem obligentur. |
V. | An res captae bello iniusto reddendae sint ab eo qui cepit: |
VI. | An et ab eo qui detinet. |
Legenda mihi retro vestigia et eripienda bellum gerentibus pene omnia quae largitus videri possum, nec tamen largitus sum. nam cum primumGa naar voetnoot2 hanc iuris gentium partem explicare sum aggressus, testatus sum iuris esse aut licere multa dici eo quod impune fiant, partim etiam quod iudicia coactiva suam illis auctoritatem accommodent, quae tamen aut exorbitent a recti regula, sive illa in iure stricte dicto sive in aliarum virtutum praecepto posita est, aut certe omittantur sanctius et cum maiori apud bonos laude. [2] In Troadibus SenecaeGa naar voetnoot3 dicenti Pyrrho
regerit Agamenon,
Quo in loco pudor non tam hominum et famae quam aequi et boni aut certe eius quod aequius meliusque est respectum significat. <Sic in Iustinianeis InstitutionibusGa naar voetnoot4 legimus: Fidei commissa appellata sunt quia nullo vinculo iuris, sed tantum pudore eorum qui rogabantur, continebantur. Apud patrem QuintilianumGa naar voetnoot5: Non aliter salvo pudore ad sponsorem venit creditor quam si recipere a debitore non possit>Ga naar voetnoot6. Atque eo sensu saepe videas iustitiam cum pudore coniungi. OvidiusGa naar voetnoot7:
HesiodusGa naar voetnoot1:
Plato libro xii de legibusGa naar voetnoot2: παρϑένος γὰρ αἰδοῦς Δίϰη λέγεταί τε ϰαὶ ὄντως εἴρηται. Emendem πάρεδρος: ut sensus sit: Comes pudoris iustitia vocatur et merito quidem. Nam et alibi idem PlatoeGa naar voetnoot3 sic loquitur: ϑεὸς δείσας περὶ τῷ γένει άνϑρώπων μὴ ἀπόλοιτο πᾶν, δωρᾶται ἀνϑρ῎ποις αἰδώ τε ϰαὶ δίϰην ἵν᾽ εἶεν πόλεων ϰόσμοι τε ϰαὶ δέσμοι ϕιλὶας συνάγωγοι, Deus metuens ne plane interiret genus humanum dedit hominibus Iustitiam ac Pudorem ornamenta civitatum et ad amicitiam colligandam vincula: et PlutarchusGa naar voetnoot4 simili modo δίϰην vocat ἔνοιϰον αdzδοῦς, Iustitiam pudoris cohabitatricem <: qui et alibiGa naar voetnoot5 iungit αἰδῶ et διϰαιοσύνην>Ga naar voetnoot6. Apud Ionysium HalicarnassensemGa naar voetnoot7 simul nominatur αἰδὼς ϰόσμος ϰαὶ δίϰη, pudor decorum et honestum. Sic et αἰδῶ et ἐπιειϰείαν copulat IosephusGa naar voetnoot8 Pudorem et Aequitatem: Paulus quoque IrisconsultusGa naar voetnoot9 coniungit naturale ius et pudorem. CiceroGa naar voetnoot10 autem inter iustitiam et verecundiam ita fines regit, ut iustitiae partes statuat non violare homines, verecundiae non offendere. [3] Cum eo quem ex Seneca adduximus versu bene convenit dictum eiusdemGa naar voetnoot11 in scriptis philosophicis. Quam angusta innocentia est ad legem bonum esseGa naar voetnoot12? Quanto latius officiorum patet quam iuris regula? quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt? quae omnia extra publicas tabulas sunt. Ubi vides ius a iustitia
distingui, quia ius accipit id quod in iudiciis externis viget. Idem id alibiGa naar voetnoot1 explicat egregie exemplo iuris herilis in servos. In mancipio cogitandum est, non quantum illud impune pati possit, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet. Deinde: Cum in servum omnia liceant, est aliquid quod in hominem licere commune ius animantium vetet. quo in loco notanda iterum vocis licere diversa acceptio, altera exterior, altera interior.
ii. [1] Eundem habet sensum illa MarcelliGa naar voetnoot2 in Senatu Romano distinctio: non quid ego fecerim in disquisitionem venit, quem quicquid in hostibus feci ius belli de fendit, sed quid isti pati debuerint, ex aequo et bono scilicet. Idem discrimen AristotelesGa naar voetnoot3 innuit disputans an iusta dicenda sit quae ex bello oritur servitus: ὅλως δ᾽ ἀντεχόμενοί τινες, ὡς οἴονται διϰαίον τινὸς (ὁ γὰρ νόμος δίϰαιόν τι) τὴν ϰατὰ πόλεμον δονλείαν τιϑέασι, διϰαίαν. ὅλως δ᾽ οὔ ϕασι· τὴν γὰρ ἀρχὴν ἐνδέχεται μὴ διϰαίαν εἶναι τῶνGa naar voetnoot4 πολέμων. Quidam respicientes iusti aliquid (nam et lex iustum quid estGa naar voetnoot5) iustam esse aiunt servitutem ex bello: at omnino iustam essenegant, quando accidere potestutiniusta fuerit bellandi causa. <Simile est illud ThucydidisGa naar voetnoot6 in Thebanorum oratione: οὓς ἐν χερσὶν ἀπεϰτείνατε οὐχ ὑμοίως ἀλγοῦμεν· ϰατὰ νόμον γὰρ δή τινα ἔπασχον: de his quos in conflictu occidistis, non adeo querimur. accidit enim hoc illis iure quodammodo>Ga naar voetnoot7. [2] Sic et ipsi Iurisconsulti RomaniGa naar voetnoot8, quod saepe ius captivitatis vocant alibi iniuriam appellant et aequitati opponunt naturali, et SenecaGa naar voetnoot9 servi nomen ex iniuria natum, id quod saepe accidit respiciens. <Apud LiviumGa naar voetnoot10 quoque Itali retinentes ea quae Syracusanis bello ademerant, pertinaces ad obtinendam iniuriam appellantur. Dion PrusaeensisGa naar voetnoot11 cum dixisset bello captos si ad suos rediissent libertatem recipere addit, ὡς ἀδίϰως δουλεύοντας ut qui per iniuriam in servitute fuissent.
LactantiusGa naar voetnoot1 de philosophis loquens: Cum de officiis ad rem militar em pertinentibus disputant, neque adiustitiam neque ad veram virtutem accommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc vitam, moremque civilem. Idem mox a Romanis ait legitime illatas iniurias>Ga naar voetnoot2.
iii. Primum ergo dicimus, si belli causa iniusta sit, etiamsi bellum solenni modo susceptum sit, iniustos esse interna iniustitia omnes actus qui inde nascuntur: ita ut qui scientes tales actus operantur aut ad eos cooperantur habendi sint in eorum numero qui ad regnum caeleste sine poenitentia pervenire non possuntGa naar voetnoot3. Vera autem poenitentia, si tempus et copia suppetat, omnino requirit ut is qui damnum dedit, sive interficiendo, sive res corrumpendo, sive praedas agendo, id ipsum resarciatGa naar voetnoot4. Ideo Deus negat grata sibi esse ieiunia eorum qui non iure captos detinebantGa naar voetnoot5: et Ninivitis rex indicens iustitium praecipit ut rapina manus vacuefaciantGa naar voetnoot6, naturae ductu agnoscens sine tali restitutione poenitentiam fictam et inanem fore. Atque ita videmus sentire non IudaeosGa naar voetnoot7 tantumGa naar voetnoot8 et Christianos sed et MahumetistasGa naar voetnoot9.
iv. Ad restitutionem autem tenentur secundum ea quae generaliter a nobis alibiGa naar voetnoot10 explicata sunt belli auctores, sive potestatis iure, sive consilio, de his scilicet omnibus quae bellum consequi solent: etiam de insolitis, si quid tale iusserunt, aut suaserunt, aut cum impedire possent non impedierunt. Sic et duces tenentur de his quae suo ductu facta sunt: et milites in solidum omnes qui ad actum aliquem communem, puta urbis incendium, concurrerunt: in actibus
dividuis pro damno quisque cuius ipse causa unica, aut certe inter causas fuitGa naar voetnoot1.
v. [1] Neque admittendam putem exceptionem quam nonnulliGa naar voetnoot2 adferunt de his qui aliis operam navant: si modo in ipsis aliquid haereat culpae. Ad restitutionem enim sine dolo culpa sufficit. SuntGa naar voetnoot3 qui videntur existimare res bello captas, etiam si iusta belli causa non adfuerit, reddendas non esse, eo quod bellantes inter se cum bellum inierunt ista capientibus donasse intelligantur. Sed nemo suum iactare temere praesumitur: et bellum per se longe abest a contractuum natura. Ut vero pacati populi certi quid haberent quod sequerentur, nec bello implicarentur inviti, sufficiebat introductio externi de quo diximus dominii, quod cum interna obligatione restitutionis potest consistere. Atque id illi ipsi auctores videntur statuere in iure captivitatis personarum. Ideo Samnites apud LiviumGa naar voetnoot4, res hostium in praeda captas quae belli iure nostrae videbantur remisimus. Videbantur ait, quia iniustum id bellum fuerat ut iam anteGa naar voetnoot5 agnoverant Samnites. [2] Non dissimile est quod ex contractu sine dolo inito cui inest inaequalitasGa naar voetnoot6, iure gentium nascitur facultas quaedam cogendi eum qui contraxit ad implenda pacta: nec eo tamen minus qui plus aequo stipulatus est rem ad aequalitatem reducere ex probiGa naar voetnoot7 ac pii hominis officio tenetur.
vi. [1] Sed et qui damnum ipse non dedit, aut sine omni culpa dedit, sed rem bello iniusto captam ab alio penes se habet, tenetur eam reddereGa naar voetnoot8, quia cur alter ea carere debeat nulla causa subest naturaliter iusta, non consensus ipsius, non malum meritum, non compensatio. Non aliena ab hac re historia est apud Valerium MaximumGa naar voetnoot9: Populus, inquit, Romanus cum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta vendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animadvertebat, tamen quia parum liquida fide id gestum ab imperatore videbatur, maxima
cura conquisitos redemit et praedia restituitGa naar voetnoot1. Similiter PhocensibusGa naar voetnoot2 Romanorum decreto reddita libertas etiam illa publica, et qui erepti erant agri. <Et postea LiguresGa naar voetnoot3 qui a M. PompilioGa naar voetnoot4 venditi fuerant, reddito emtoribus pretio restituti sunt in libertatem, bona quoque reddi curataGa naar voetnoot5. Idem de Abderitis decrevit senatus addita causa, quod iniustum bellum illatum iis essetGa naar voetnoot6>Ga naar voetnoot7. [2]. Poterit tamen siquid sumtus aut operae impendit is qui rem tenet, deducere tantum quantum domino valebat adipisci desperatam possessionem secundum ea quae alibiGa naar voetnoot8 explicata sunt. Quod si rei possessor culpae exsors eam consumserit aut alienaverit, non tenebitur nisi in quantum censeri potest locupletior factus.
- voetnoot1
- [Aptaetum, ed. 1625; Aptatum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. iii. c. 4.
- voetnoot3
- [Seneca, Troad. 342 sq.].
- voetnoot4
- [§ 1 Inst. ii, 23].
- voetnoot5
- [Quintil., Declam. 273].
- voetnoot6
- [Sic - possit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Ovid., Fast. i, 249 sqq. Vox ‘Ovidius’ in textu excidit in ed. 1646].
- voetnoot1
- Operibus [192 sq.].
- voetnoot2
- [Plato, Leg. xii, 2].
- voetnoot3
- Protagora [12].
- voetnoot4
- [Ad ineruditum praesidem [781 B, C].
- voetnoot5
- Vita Thesei [c. vi] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [qui - διϰαιοσύνην, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Lib. vi [36].
- voetnoot8
- Lib. xiii. antiq. c. 19 [xiii, 11, 3].
- voetnoot9
- L. adoptivus. D de ritu nupt. [l.14 § 2 D. xxiii, 2].
- voetnoot10
- Off. i [28, 99].
- voetnoot11
- Lib. ii [Lib. i, ed. 1646] de Ira, c. 27 [imo c. 28].
- voetnoot12
- Quam angusta innocentia est ad legem bonum esse] Idem Seneca de Beneficiis v, 21. Multa legem non habent, nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae lege omni valentior dat aditum. Quintilianus Institutionum oratoriarum lib. iii, c. 8 [imo iii, 6, 84], [Sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed lege consessa, ut in xii tabulis, debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit [add. edd. 1642, 1646] Cicero de Officiis libro iii [17, 68]: Aliter leges, aliter Philosophi tollunt astutias. Leges, quatenus manu tenere possunt: philosophi, quatenus ratione et intelligentia. [Cicero - intelligentia, add. ed. 1646].
- voetnoot1
- Lib. i de Clem. c. 18.
- voetnoot2
- Liv. l. xxvi [31, 2].
- voetnoot3
- Pol. i, c. 6.
- voetnoot4
- [τῶν, omis. ed. 1646].
- voetnoot5
- Nam et lex iustum quid est] Seneca ad Helviam c. 6 [de Consolatione 7]: Alii armis sibi ius in aliena terra fecerunt. Pugnare videntur ius et aliena. Sed concilianda ut docet hic textus. Repete quae supra hoc libro cap. iv, §. 2 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. iii [66] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Simile - quodammodo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- L. postlim. in pr. D. de capt. [l. 19 in pr. D. xlix, 15].
- voetnoot9
- Epi. xxxi [11] [Epi xxxii, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Libro xxviii [imo xxix, 1, 17] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Orat. xv [p. 242] add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lactantius] [Inst. Div. vi, 6]. Augustinus vero epistola iv, quae est ad Marcellinum [cxxxviii, 14]: Ac per hoc si terrena ista respublica Christiana praecepta custodiat, etiam ipsa bella sine benevolentia non gerentur. Idem de diversis Ecclesiae observationibus [ef. Causa xxiii q. 1 c. 6]. Apud veros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Apud - iniurias, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- i Cor. vi, 10.
- voetnoot4
- Ut is qui damnum dedit, sive interficiendo, sive res corrumpendo, sive praedas agendo, id ipsum resarciat] Num. v, 6. Hieronymus ad Rusticum: Nec differtur ultionis sententia si non reddantur universa. Augustinus in epistola ad Macedonium quae est liv [imo cliii § 20]: Si res aliena propter quam peccatum est, reddi possit, et non redditur, poentientia non agitur sed simulatur. Retulit Gratianus in causam xi, quaestione 6 [c. 1 Causa xiv qu. 6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Negat grata sibi esse ieiunia eorum qui non iure captos detinebant] Locus est illustris Esaiae lviii, 5, 6, 7. Habes eum Graece apud lustinum Martyrem in colloquio cum Tryphone [15] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Ion. iii, 10 [imo iii, 8] [Ion. ii, 10, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Libro praeceptorum legis praecepto iubente xvi [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Non Iudaeos tantum] Vide canones poenitentiales Mosis Maimonidae cap. ii, §. 2. Et Mosem de Kotzi praecepto iubente xvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Mahumetistas] Vide Leunclavium Turcicorum v, et xvii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [L. ii c. xvii].
- voetnoot1
- Silv. in verbo bellum, p. 1, n. 10, et 11, et 12. Covar. d. §. 11, n. 8 Less. lib. ii, c. 13, dub. 4. Adde l. vulgaris §. si duo. D. de furtis [l. 21 § 9 D. xlvii, 2].
- voetnoot2
- Silv. d. loco. num. 10.
- voetnoot3
- Vasq. lib. i, controv. lll. c. 9. num. 17. Molin. disp. 118, §. ut vero.
- voetnoot4
- Lib. ix [1, 5].
- voetnoot5
- Lib. viii [39, 10].
- voetnoot6
- Vide supra l. ii, c. 11.
- voetnoot7
- [probri, ed. 1631 in textu; correxit in Erratis ed. 1631].
- voetnoot8
- Vide supra lib. ii, c. 9.
- voetnoot9
- Lib. vi. c. 5
- voetnoot1
- Conquisitos redemit, et praedia restituit] Antonius Tyrios coegit reddere quae Iudaeorum tenebant. Homines ab eis venditos iussit liberari, bona dominis reddi. Iosephus xiv [12, 4] Antiquae Historiae. Macrinus Parthis reddidit captivos, et praedam quod causa fuisset cur Romani pacem rumperent. Herodianus libro xiv, in fine [imo iv, 15, 6]. Mahumetes Turca liberari iussit eos qui fuerant in oppido Sanctae Mariae in Achaia. Chalcocondylas libro ix [p. 479 Bekker] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Livius libro xxviii [imo xxxviii, 39, 12].
- voetnoot3
- Ligures] Vide Excerpta Peiresiana Diodori Siculi [Exc. de Virtut. et Vitiis i. p. 273] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Popilio, edd. 1631, 1632, 1642; Pompilio, edd. 1646].
- voetnoot5
- Liv. l. xlii [8, 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. xliii, [4, 13] [add. edd 1631, 1632, 1642] [lxiii, edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Et - esset, add. edd. 1631, 1632 1642, 1646].
- voetnoot8
- [L. ii C. x § ix].