De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 717]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput IX
|
I. | Origo vocis postliminii. |
II. | Quibus in locis postliminium sit. |
III. | Postlimino quaedam recerti, Quaedam recipi. |
IV. | Ius postliminii esse in pace et in bello, et quid si nihil in pace dictum sit? |
V. | Liber homo bello manente quando postliminio redeat: |
VI. | Quae iura recipiat, quae non recipitat. |
VII. | Iura et in ipsum restitui. |
VIII. | Cur qui se dedunt ius postliminii non habeant. |
IX. | Populus quando postliminii ius habeat. |
X. | Quae in his qui postliminio redeunt sint iuris civilis. |
XI. | Servi postliminio quomodo recipiantur, etiam transfugae: quomodo qui redemti sunt. |
XII. | An subditi postliminio recipiantur. |
XIII. | Agros postliminio recipi. |
XIV. | Circa res mobiles quod discrimen olim observatum. |
XV. | Quid circa res mobiles hodie iuris? |
XVI. | Quae res recipiantur ita ut postliminii non egeant. |
XVII. | Mutationes ex lege civili, quoad subditos suos. |
XVIII. | Postliminium quomodoobservatum inter eos qui hostes non erant: |
XIX. | Quando id hodieque locum habere possit. |
Sicut de his quae ex hostibus capiuntur, ita et de postliminii iure nihil ferme sani prodiderunt hi qui retro actis saeculis iuris cognitionem professi sunt. Accuratius haec res a veteribus Romanis tractata est, sed saepe confuse nimis, ita ut quae iuris gentium quaeque civilis Romani esse vellent lector nequiret distinguere. [2] De voce postliminii reiicienda ServiiGa naar voetnoot1 sententia qui partem eius posteriorem productionem putat esse verbi sine significatu: sequendus Scaevola qui iunctum docebat esse verbum a post quod reditum notatGa naar voetnoot2 et limine. Nam limen et limes exitu et flexionis modo differunt, cum alioqui origine <(veniunt enim ab antiqua voce limoGa naar voetnoot3, quae transversum
significat)>Ga naar voetnoot1 et primitiva notione idem sint, sicut materia et materies, pavus et pavo, contagio et contagesGa naar voetnoot2, cucumis et cucumer, quanquam usu seriore factum est ut limen magis ad privata, limes ad publica referretur. Sic veteres eliminare dicebant e finibus eiicere, et exsilium nominabant eliminiumGa naar voetnoot3.
ii. [1] Est ergo postliminium ius quod nascitur ex reditu in limenGa naar voetnoot4 id est fines publicos. Sic PomponiusGa naar voetnoot5 reversum postliminio ait qui intra praesidia nostra esse coepit: PaulusGa naar voetnoot6 cum in fines nostros intraverit. Sed ex paritate rationis consensus gentium rem eo perduxit, ut postliminium locum haberet, etiam si quis homo aut res eius generis in quo postliminium esse placuerat pervenisset ad amicos nostros, ut loquitur dicto loco Pomponius, aut ut Paulus exempli causa explicat, ad regem socium vel amicum. Quibus in locis amici aut socii intelligendi sunt non simpliciter quibuscum pax estGa naar voetnoot7, sed qui partes in bello easdem sequuntur: ad quos qui venerunt, ut Paulus loquitur, nomine publico tuti esse incipiunt: Nihil enim interest homo aut res ad hos aut ad suos pervenerit. [2] Apud eos vero qui amici sunt sed non earundem partium, bello capti statum non mutant, nisi ex speciali pacto, quomodo in secundo federe icto inter Romanos et Carthaginienses convenerat, ut qui a Carthaginiensibus capti eGa naar voetnoot8 populis amics Romanourum in portus Romanis subditos venissent in libertatem vindicari possent: utque Carthaginiensium amicis par ius essetGa naar voetnoot9. <Ideo qui Romanorum bello Punico secundo captiGa naar voetnoot10 in Graeciam commercio pervenerant, ius ibi postliminii non habueruntGa naar voetnoot11,
quia Graeci in eo bello neutras secuti fuerant partes: ac propterea opus fuit eos redimi ut liberarentur. Quin et apud Homerum non uno in loco videmus bello captos in locis pacatis venditios, ut Lycaonem Iliados ΦGa naar voetnoot1. Eurymedusam Odysseae hGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3.
iii. Vetus Romanorum locutio receptos postliminio etiam homines liberos dicebat. Postliminio receptum (ita enim legendum est) Gallus Aelius in libro primo significationum quae ad ius pertinent, ait esse eum qui liber e qua civitate in aliam civitatem abierat, in eandem civitatem redit eo iure quod constitutum est de postliminiis. Item qui servus a nobis in hostium potestatem pervenit, postea ad nos redit in eius potestatem, cuius antea fuit, iure postliminii. Equi et muli et navis eadem ratio est in postliminii receptu (ita tria haec verba quae delenda censet vir incomparabilis in Romani iuris studio Iacobus CuiaciusGa naar voetnoot4, levi mutatione retineri posse arbitror) quae servi. quae genera rerum ab hostibus ad nos postliminio redeunt, eadem genera rerum a nobis ad hostes redire possuntGa naar voetnoot5. Sed posteriores Romani IurisconsultiGa naar voetnoot6 discrete magis duas statuerunt species postliminii ut aut nos revertamur, aut aliquid recipiamus.
iv. [1] Retinendum et illud TryphoniniGa naar voetnoot7, qui postliminii ius competere ait in bello aut in pace: sensu paulo alio quam quo idem dixerat PomponiusGa naar voetnoot8. In pace postliminium nisi aliter convenerit est his qui non virtute bellica superati, sed fato suo deprehensi suntGa naar voetnoot9, ut qui cum bellum subito exarsit apud hostes reperiuntur. Aliis autem captivis in pace postliminium non est, nisi id pactis erat comprehensumGa naar voetnoot10, ut
optime eum Tryphonini locum emendat doctissmus Petrus FaberGa naar voetnoot1, non improbante Cuiacio. nam hoc et subiecta ratio et oppositum membrum aperte evincunt. Pacem fecerat captivis dimissis, ita enim convenerat, inquit ZonarasGa naar voetnoot2. Et PomponiusGa naar voetnoot3: si captivus de quo in pace cautum fuerat ut rediret, sua voluntate apud hostes mansit, non est ei postea postliminium. PaulusGa naar voetnoot4: Si in bello captus pace demum facta refugit, postliminio redit ad eum a quo priore bello captus erat; si modo non convenerit in pace ut captivi redderentur. [2]. Causam cur de his qui bellica virtute capti sunt id placuerit ex Servio hanc affert Tryphoninus, quia spem revertendi civibus in virtute bellica magis quam in pace Romani esse voluerunt, nimirum ut LiviusGa naar voetnoot5 loquitur ab antiquo minime indulgens in captivos civitas. Sed haec ratio Romanorum propria non potuit constituere ius gentium: potuit tamen inter causas esse cur Romani illud ius ab aliis gentibus introductum et ipsi amplecterentur. Verior haec est ratio quod reges aut populi qui bellum suscipiunt credi volunt iustas sibi fuisse causas cur id facerent: contra autem iniuriam facere eos qui adversum se arma ferrent: quod cum utraque pars credi vellet, nec tutum esset pacem servare cupientibus huic se controversiae interponere, nihil melius facere potuerunt populi pacati, quam ut id quod evenisset pro iure acciperentGa naar voetnoot6: atque ita captos in actu repugnandi haberent quasi ex iusta causa captos. [3] At de his qui bello exorto deprehensi erant, dici idem non poterat. nam in illis nullum iniuriae consilium fingi poterat. Tamen ad minuendas hostium vires retineri eos manente bello non iniquum videbatur: bello autem composito nihil obtendi poterat quominus dimitterentur. Itaque consensum in hoc est, ut tales in pace semper libertatem obtinerent, ut
confessione partium innocentes: in caeteros vero ut quisque usurparet quod vellet credi ius esse, nisi quatenus pacta certi aliquid praescriberent. Atque eandem ob causam nec serviGa naar voetnoot1 nec res bello captae pace redduntur nisi pactis expressum id sit: quia victor credi vult ius sibi fuisse ista quaerendi: cui contradicere, id vero fuerat bella ex bellis serere <:ex quibus apparet ingeniose non ex vero allatum illud apud QuintilianumGa naar voetnoot2 pro Thebanis: Ideo captivos si in patriam suam redierunt, liberos esse, quia bello parta non nisi eadem vi possideantur>Ga naar voetnoot3. Diximus de pace. [4] In bello redeunt postliminio homines qui antequam caperentur liberi fuerantGa naar voetnoot4: recipiuntur servi et alia quaedam.
v. Liber homo ita demum postliminio redit si hoc animo ad suos venerit ut eorum res sequeretur, ut a TryphoninoGa naar voetnoot5 proditum est: nimirum quia ut quis servus liber fiat, se debet ut ita dicam acquirere, quod non est nisi volentis. Caeterum an vi bellica receptus sit ab hostibusGa naar voetnoot6 an dolo profugerit, nihil refert ut a FlorentinoGa naar voetnoot7 notatum est. Tantundem erit si ab hostibus sponte sit traditusGa naar voetnoot8. <Quid si ab hoste venditus commercio, ut fit, ad suos perveneritGa naar voetnoot9? Tractatur haec controversia apud SenecamGa naar voetnoot10 in Olynthio quem Parrhasius emerat. Quaerit enim cum decretum factum esset ab Atheniensibus, quo Olynthii iuberentur liberi esse, hoc contineretur liberi ut fierent, an ut liberi iudicarentur, quorum hoc est verius>Ga naar voetnoot11.
vi. [1] Liber autem homo, postquam ad suos rediit, non se
tantum sibi acquirit sed et res omnes quas habuerat apud populos pacatos, sive corporales, sive incorporales: Quia populi pacati sicut factum pro iure secuti erant in capto, ita et in liberato, ut se aequos praebeant utrique parti. Ergo dominium quod habuerat in res eius is qui belli iure eum possidebat non erat sine omni conditione: cessare enim poterat ipso invito, si captus qui fuerat ad suos pervenisset. Has ergo res sic ille perdit, quomodo hominem cuius erant accessio. [2] Quid si tamen alienasset? an qui titulum habet ab eo qui belli iure eo tempore erat dominus tutus erit gentium iure, an et haec recuperabuntur? De his loquor quae apud populum belli medium exstabant. Distinguendum videtur inter res quae eius sunt generis ut postliminio redeant, et quae extra id genus sunt, quod discrimen iam mox explicabimus, ut illa videantur alienata cum sua causa et sub conditione: ista vero simpliciter. Alienata autem intelligo etiam quae donata aut acceptilata sunt.
vii. At sicut ad postliminio redeuntem iura redeunt, ita et iura in ipsum restituuntur, ac pro eo habentur ut TryphoninusGa naar voetnoot1 loquitur ac si nunquam ille hostium potitus fuisset.
viii. Huic regulae de liberis hominibus exceptionem hanc recte asscribit PaulusGa naar voetnoot2: Postliminio carent qui armis victi hostibus se dederant, nimirum quia pactiones cum hostibus factae valent iure gentium ut alibiGa naar voetnoot3 dicemus, nec adversus eas est postliminium. <Ideo Romani illi a Poenis capti apud GelliumGa naar voetnoot4: postliminium iustum non esse sibi quoniam deiurio vincti forent>Ga naar voetnoot5. Unde et induciarum tempore non esse postliminium recte a PauloGa naar voetnoot6 notatum est. At hos qui hostibus deduntur sine ulla scilicet pactione, postliminio reverti respondit ModestinusGa naar voetnoot7.
ix. [1] Quod de singulis personis diximus idem et in populis locum habere arbitror, ut qui liberi fuerunt suam recipiant libertatem si forte eos vis sociorum eximat hostili imperio. At si ipsa multitudo, quae civitatem constituerat, dissoluta sit, verius puto non eundem populum censeri, nec
postliminio res restitui ipso gentium iure, quia populus, ut navis, partium dissolutione plane interit, eo quod tota eius natura in illa perpetua coniunctione consistit. Non ergo quae fuerat Sagunti civitas eadem exstitit cum veteribus cultoribus ea sedes octavo post anno restituta est. neque Thebae cum iam Thebani in servitutem ab Alexandro veniissentGa naar voetnoot1. Hinc apparet quod Thessali Thebanis debuerant non esse Thebanis postliminio restitutum: idque duplici de causa: tum quod novus erat populus: tum quod Alexander quo tempore dominus erat hoc ius alienare potuerat et alienaverat: et quia creditum non in eorum est numero quae postliminio redeunt. [2] Ei quod de civitate diximus haud multum dissimile est quod veteri illo Romano iureGa naar voetnoot2 quo dissolubilia erant coniugia, matrimonium non censebatur postliminio restituiGa naar voetnoot3, sed novo consensu redintegrari.
x. [1] Et ex his quidem intelligi potest quale sit iure gentium postliminium in liberis hominibus. Caeterum iure civili idipsum ius quod ea attinet quae intra civitatem aguntur, et adstringi additis exceptionibus aut conditionibus et produci ad alia commoda potest. Sic iure civili RomanoGa naar voetnoot4 de numero eorum qui postliminio redeunt exemti sunt transfugae: etiam filii familias in quos patri videtur salva esse debuisse potestas illa patria quae propria erat Quiritium. Sed hoc ideo placuisse ait Paulus quia disciplina castrorum antiquior fuit parentibus Romanis quam caritas liberorum: cui congruit quod de Manlio ait CiceroGa naar voetnoot5 suo dolore sancivisse eum militaris imperii disciplinam, ut saluti prospiceret civium qua intelligebat contineri suam <: ipsique naturae et patrio amori praelatum ab eo ius maiestatis>Ga naar voetnoot6. [2] Detrahit et hoc aliquid de iure postliminii, quod legibus AtticisGa naar voetnoot7 primum, deinde Romanis constitutum est ut qui redemtus
est ab hostibus redemtori serviat donec pretium reddideritGa naar voetnoot1: Sed hoc ipsum favore libertatis introductum apparet ne ademta spe recuperandae pecuniae multi in hostium manu relinquerentur. Et illa ipsa servitus iisdem Romanis legibus multis modis mitigatur et postrema lege IustinianiGa naar voetnoot2 finitur operis quinquennii: morte quoque redemti ius repetendae pecuniae exstinguiturGa naar voetnoot3: sicut et contracto inter redimentem et redemtum matrimonio remissum censeturGa naar voetnoot4: et redemtae mulieris prostitutione amittiturGa naar voetnoot5, multaque alia iure Romano in favorem redimentium et in poenam proximorum qui suos non redimunt constituta sunt. [3] Rursum auctum est postliminii ius lege civili eo quod non ea tantum quae in postliminio sunt iure gentium, sed res omnes, iura omnia perinde habentur, ac si is qui rediit nunquam hostium potitus esset: <quod et iure Attico obtinuit. Nam ut apud Dionem Prusaeensem oratione xvGa naar voetnoot6 legimus quidam Calliae se filium dicens captum in clade ad Acanthum et servisse in Thracia, cum Athenas postliminio rediisset haereditatem Calliae a possessoribus petiit, nec aliud quaesitum est in iudicio, quam an is revera Calliae esset filius. IdemGa naar voetnoot7 narrat Messenios, cum longo tempore serviissent, tandem et libertatem et regionem recepisse>Ga naar voetnoot8. Imo et quae per usucapionem aut liberationem ex bonis subtracta, vel non utendo finita esse videbantur, actione rescissoria restituunturGa naar voetnoot9. nam in edicto de maioribus in integrum restituendis is comprehenditur qui in hostium est potestateGa naar voetnoot10. Et hoc quidem venit ex iure Romano antiquo. [4] At lex Cornelia etiam haeredibus consuluit eorum qui capti apud hostes decessissent: bona eorum conservans perinde quasi qui non redit iam eo tempore quo captus est decessisset. Quae iura civilia si tollas, haud dubie statim ut quis ab hostibus captus esset bona eius futura fuissent occupantiumGa naar voetnoot11, quia qui apud
hostes est pro nullo habetur. Quod si qui captus fuerat rediret, nihil reciperet praeter ea quae iure gentium postliminium habent. Quod vero captivorum bona fisco cedunt, si haeres nullus sit, ex iure speciali est RomanoGa naar voetnoot1. Vidimus de his qui redeunt: videamus de his quae recipiuntur.
xi. [1] Inter haec sunt primum servi et ancillae etiam saepe alienatiGa naar voetnoot2, etiam ab hoste manumissiGa naar voetnoot3: quia hostium iure manumissio obesse civi nostro servi domino non potuit: ut bene notat ThryphoninusGa naar voetnoot4. Sed ut servus recipiatur necesse est ut aut revera habeatur a vetere domino, aut haberi facile possit. Quare cum in rebus aliis sufficiat eas intra fines esse perductas, ad postliminii ius in servo id non erit satis, nisi et cognoscatur. nam qui in urbe Roma est ita ut lateat, nondum receptus PauloGa naar voetnoot5 videtur. Ac sicut hac in parte a rebus inanimis distat servus, ita vicissim a libero homine in eo distat, quod ut postliminio recipiatur non requiritur ut animo res nostras sequendi venerit. Id enim in eo requiritur qui se recepturus est, non in eo qui ab altero sit recipiendus, et ut SabinusGa naar voetnoot6 scripsit de sua qua civitate cuique constituendi facultas libera est, non de dominii iure. [2] Non excepit ab hoc gentium iure servos transfugas lex Romana. nam et in his dominus pristinum ius recipit ut PaulusGa naar voetnoot7 nos docet: ne contrarium ius non tam ipsi iniuriosum sit, qui servus semper permanet quam domino damnosum. Generaliter de servis qui virtute militum recuperantur dictum est ab Imperatoribus illud quod ad res omnes male a nonnullis trahitur: Receptos eos non captos iudicare debemus, et militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominumGa naar voetnoot8. [3] Qui ab hostibus redemti sunt servi protinus Romano iure fiunt redimentis, sed oblato demum pretio
postliminio recipi intelliguntur. Verum haec subtilius explicare iuris civilis interpretum est. <Nam et posterioribus legibus mutata sunt nonnulla: et quo servi capti ad reditum invitarentur, proposita libertas his quibus membrum ruptum esset statim, caeteris post quinquennium ut videre est in legibus militaribus a Rufo collectis>Ga naar voetnoot1.
xii. Illa quaestio magis ad nos pertinet, an et populi qui subiecti alieno imperio fuerunt in veterem causam recidant: quod tractari potest si non is cuius imperium fuerat, sed sociorum aliquis eos hosti eripuisset. Puto hic idem dicendum quod in servis, nisi sociali federe aliter convenerit.
xiii. [1] Inter res primum occurrunt agri, qui inpostliminio sunt. Verum est, ait PomponiusGa naar voetnoot2, expulsis hostibus ex agris quos ceperint dominia eorum ad priores dominos redire. Expulsi autem hostes intelligi debent ex quo aperte eo accedere amplius non possunt ut alibiGa naar voetnoot3 explicavimus. Sic <Aeginam insulam Atheniensibus ereptam veteribus dominisGa naar voetnoot4 Lacedaemonii reddideruntGa naar voetnoot5>Ga naar voetnoot6. Agros ex Gothis et Vandalis recuperatos veterum possessorum haeredibus reddiderunt IustinianusGa naar voetnoot7 aliique ImperatoresGa naar voetnoot8 <: non admissis adversus dominos praescriptionibus illisGa naar voetnoot9 quas Romanae leges induxerant>Ga naar voetnoot10. [2] Quod de agris ius est idem esse arbitror de omni iure quod solo adhaeret. Nam et loca capta ab hostibus quae religiosa vel sacra fuerant, si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio reversa pristino statui restitui scripsit PomponiusGa naar voetnoot11: <quicum
convenit illud Ciceronis in Verrina de SignisGa naar voetnoot1, de Diana Segestana: P. Africani virtute religionem simul cum loco recuperavit>Ga naar voetnoot2. Et MarcianusGa naar voetnoot3 cum postliminii iure comparat ius illud quo solum aedificio occupatum eo collapso littori redditur. Quare et usumfructum agri recepti restitui dicendum erit ad exemplum eius quod de agro inundato PomponiusGa naar voetnoot4 respondit. Sic Hispanis legeGa naar voetnoot5 cautum est ut comitatus et aliae iurisdictiones haereditariae postliminio redeant, maiores omnino, minores si intra quadriennium a receptione vindicentur, nisi quod arcem bello amissam et quomodocunque recuperatam retinendi ius rex habet.
xiv. [1] De mobilibus generalis in contrarium regula est, ut postliminio non redeant: sed in praeda sint ut haec opponit Labeo. Quare et commercio parata, ubicunque reperiuntur, manent eius qui emit: nec apud pacatos reperta aut intra fines perducta vindicandi ius est veteri domino. Sed ab hac regula videmus olim excepta quae in bello usum habent: quod ideo placuisse gentibus videtur ut recuperandi spes ad ea comparanda alacriores homines redderet. Plurimarum enim civitatum instituta eo tempore ad rem bellicam referebantur. quare facile in hoc consensum est. Usum autem in bello haec habere censentur quae modo ex Gallo Aelio attulimus, sed quae distinctius exposita extant tum apud Ciceronem in TopicisGa naar voetnoot6, tum apud ModestinumGa naar voetnoot7: Naves scilicet longae atque onerariae, non item lusoriae, aut actuariae voluptatis causa paratae: muli, sed clitellarii: equi et equae, sed fraeni patientes. Et hae res sunt quas et legari recte voluerunt RomaniGa naar voetnoot8 et in praestationes familiae herciscundae venireGa naar voetnoot9. [2] Arma et vestis usum quidem in bello habent, sed postliminio non redibant, quia minime favorabiles erant qui in bello arma aut vestem amitterent: imo id flagitii loco habebatur, ut passim in historiis apparet. Atque in hoc notantur arma ab equo distare quod equus sine culpa equitis proripere se potuit. Et hoc quidem rerum
mobilium discrimen videtur usum habuisse [in occidente, etiam sub Gothis]Ga naar voetnoot1, ad Boëtii usque tempora. Is enim Ciceronis Topica explicans ita videtur de hoc iure loqui quasi quod ad eum diem vim suam obtineret.
xv. At posterioribus temporibus, si non ante, sublata videtur haec differentia. Passim enim tradunt morum periti res mobiles postliminio non redire et id de navibus constitutum multis in locisGa naar voetnoot2 videmusGa naar voetnoot3.
xvi. Eae vero res quae intra praesidia perductae nondum sunt, quanquam ab hostibus occupatae, ideo postliminii non egent, quia dominum nondum mutarunt ex gentium iure. Et quae piratae aut latrones nobis eripuerunt non opus habent postliminio, ut Ulpianus et IavolenusGa naar voetnoot4 responderunt: quia ius gentium illis non concessit ut ius dominii mutare possent: quo innixi Athenienses Halonesum quam ipsis praedonesGa naar voetnoot5, praedonibus Philippus eripueratGa naar voetnoot6, ut redditas a Philippo, non ut donatas volebant accipereGa naar voetnoot7. Itaque res ab illis captae ubicunque reperiuntur vindicari possunt, nisi quod ex naturali iure alibiGa naar voetnoot8 censuimus ei qui suo sumtu possessionem rei adeptus est tantum esse reddendum quantum dominus ipse ad rem recuperandam libenter impensurus fuerat.
xvii. Potest tamen lege civili aliud constitui: sicut lege HispanicaGa naar voetnoot9 naves a piratis captae eorum fiunt qui eas eripiunt piratisGa naar voetnoot10: neque enim iniquum est ut privata res publicae utilitati cedat, praesertim in tanta recuperandi difficultate. Sed lex talis non obstabit exteris quo minus res suas vindicent.
xviii. [1] Illud magis mirandum quod testantur Romanae
leges postliminii ius locum habuisse non tantum inter hostes, sed et inter Romanos et populos externos. Sed alibiGa naar voetnoot1 diximus reliquias has esse saeculi Nomadum, quo sensum naturalis societatis, quae est inter homines, mores exsurdaverant. Itaque apud gentes, etiam quae bellum publicum non gererent, erat quaedam belli inter privatos quasi ipsis moribus indicti licentia. ac ne ea licentia ad interficiendos homines prosiliret, placuit captivitatis iura inter eos introduci, cui consequens fuit ut et postliminio locus esset, aliter quam cum latronibus ac piratis, quia illa vis rem perducebatGa naar voetnoot2 ad aequas pactiones quae a latronibus et piratis contemni solent. [2] Iuris olim controversi videtur fuisse an qui apud nos serviunt ex populo federato si domum revenissent postliminio redeant. ita enim hanc quaestionem proponit Cicero primo de OratoreGa naar voetnoot3. Et Gallus quidem AeliusGa naar voetnoot4 sic ait: Cum populis liberis et cum federatis et cum regibus postliminium nobis est ita uti cum hostibus. Contra ProculusGa naar voetnoot5: Non dubito quin federati et liberi nobis externi sint: non inter nos atque eos postliminium esse. [3] Ego arbitror distinguendum inter federa, ut si qua essent quae belli duntaxat publici componendi aut cavendi causa essent inita ea nec captivitati in posterum, nec postliminio obstarent. at si qua id continerent ut tuti essent publico nomine qui ab his ad illos venissent, ut tunc captivitate sublata cessaret et postliminium. Et hoc mihi indicare videtur PomponiusGa naar voetnoot6 cum ait, si cum gente aliqua neque amicitiam neque hospitium neque fedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt: quod autem ex nostro ad eos pervenit illorum fit, et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum: Idemque est si ab illis ad nos aliquid perveniat. hoc quoque igitur casu postliminium datum est. Cum dixit fedus amicitiae causa, ostendit et alia esse posse federa quibus nec hospitii nec amicitiae ius insit. Proculus quoque eos a se populos federatos intelligi qui amicitiam aut hospitium tutum
promisissent, satis significat cum subiicit: Etenim quid inter nos atque eos postliminii opus est, cum et illi apud nos et libertatem suam et dominium rerum suarum aeque atque apud se retineant et eadem nobis apud eos contingant? Quare quod apud Gallum Aelium sequitur, quae nationes in ditione nostra sunt cum his postliminium non est, ut recte legit CuiaciusGa naar voetnoot1, hoc additamento supplendum erit, nec cum his quibuscum fedus amicitiae causa habemus.
xix. [1] At nostris temporibus non inter Christianos tantum, sed et apud plerosque MahumetistasGa naar voetnoot2, ius ut captivitatis extra bellum, ita et postliminii evanuit, sublata utriusque necessitate ob restitutam vim eius cognationis quam inter homines natura esse voluit. [2] Habere tamen locum poterit vetus illud ius gentium, si res sit cum gente tam barbara ut sine indictione aut causa omnes externos et res eorum hostiliter tractare pro iure habeat. Atque eam in partem dum haec scribo iudicatum est in summo Auditorio Parisiensi, coetus principe Nicolao Verdunio: bona quae Francorum civium fuerant ab Algeriensibus, populo praedationibus maritimis in omnes alios grassari solito, capta belli iure mutasse dominum: ac proinde cum recepta ab aliis essent, facta eorum qui recepissent. In eadem cognitione et hoc iudicatum est quod modo diximus, naves hodie inter ea non esse quae postliminio recipiuntur.
- voetnoot1
- Cicero Top. [8, 36] et ibidem Boetius.
- voetnoot2
- Post, quod reditum notat] Unde Postvorta dea [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ab antiqua voce limo] Servius ad xii [120] Aeneidos et Donatus ad illud Eunuchi [601] limis oculis. Festus: Limus obliquus id est transversus, unde et limina. Isidorus libro xv, c. 14 [Etym.]. limites appellati antiquo verbo transversi. nam transversa omnia antiqui lima dicebant, a quo et limina ostiorum, per quae foris et intus itur: et limites quod per eos foras in agros eatur. in Glossario Limes πλαγία όδός [Glossae Latinograecae edd. Goetz et Gundermann, in Corp. Glossar. Lat. ii p. 123] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [(veniunt - significat), add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Contagio et contages] compages et compago, quod ipsum olim fuit compagen, ut docet genitivus et verbum inde deductum, sicut et sanguis fuit sanguen. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Nominabant eliminium] Et colliminium in Solino [cap. 15] est quod vulgo collimitium [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ex reditu in limen] Hinc sumpta translatione postliminium ecclesiasiaticae pacis dixit Tertullianus de Pudicitia [15] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- L. Postliminii. §. 1. D. de capt. [l. 5 § i D. xlix, 15] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. Postliminium. §. postliminio ib. [l. 19 § 3 D. xlix, 15].
- voetnoot7
- Amici aut socii intelligendi non simpliciter quibuscum pax est] ita sensisse Maroci et Fesae regem apparet ex Thuani libro cxxx [3] in anno ciɔiɔciii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [a, ed., 1625; e, edd., 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Polyb. iii [24].
- voetnoot10
- Plut. Flaminio. [376 F] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Qui Romanorum bello Punico secundo capti in Graeciam commercio pervenerunt, ius ibi postliminii non habuerunt] Valerius Maximus libro v, cap. ii, 6. Diodorus Siculus Exerpto legationum n. 3 [leg. gent. p. 397]. Sic et Rhodii quos Atheniensium cives bello Philippi emerant liberaliter Atheniensibus reddidere. Polybius Excerpto legationum n. 3 [leg. Rom. p. 39] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Hom. Il. xxi, 35 sqq.].
- voetnoot2
- [Hom., Od. vii, 8].
- voetnoot3
- [Ideo - Odysseae H, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Cuiacius Observat. xi, 23].
- voetnoot5
- Fest. Pomp. [i.v. Post liminium].
- voetnoot6
- L. cum duae D. de capt. et postlim. rev. [l. 14 D. xlix, 15].
- voetnoot7
- L. in bello. D. eodem tit. [l. 12 ibid.].
- voetnoot8
- d.l. postliminii [cf. p. 718 n. 5].
- voetnoot9
- His qui non virtute bellica superati sed fato suo deprehensi sunt] Vide exemplum apud Parutam belli Cyprii lib. i [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Nisi id pactis erat comprehensum] Vide Iosephum antiquae historiae xiii, 2 [§ 3]. Polybius pacta ponit comprehendentia ut captivi redderentur in pace Philippi, Aetolorum, cum exceptione tamen, et Antiochi. excerptis de legationibus 9, 28, 35 [leg. gent. p. 234, 262, 269]. Eadem exempla habet Livius, et praeterea pacis cum Nabide [xxxiv, 35, 4]. Similia aliquot suppeditat Zosimus. [Pro: ‘Eadem exempla - suppedita’, leg. in ed. 1642: Zosimus exempla suppeditat aliquot]. Ut ecce Probi pax cum Vandalis et Burgundis sic inita: ἐϕ᾽ ᾦ τε ϰαὶ τὴν λείαν ϰαὶ τοὺς ιἰχμαλώτους, οὓς ἔτυχον ἔχοντες, ἀποδοῦναι, ut et praedam omnem et quoscunque habebant captivos redderent. Lib. i [68]. similem pacem narrat Iuliani cum Germanis [iii, 4], item cum Quadis qui in Germania libro iii [7]. Ammianus Marcellinus libro xvii [10, 3-4] de rege Alemannorum Suomario: pacem genibus eurvatis orabat. Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros. mox [c. 12, 11] de Sarmatis: iussi obtinere sedes impavidi nostros reddidere captivos: de alia rursum Sarmatarum parte idem dicit. Apud Zonaram multa talia: inter caetera in rebus Michaelis qui filius Theophili [xvi, 6, 3], de Bulgaro loquens: τοὺς αἰχμαλώτους ἐλευϑερῶσαι συνέϑετο, promisit captivis se daturum libertatem. Nicetas libro ii [de Manuele Comneno ii, 8] captivis omnibus libertatem ait datam, exceptis Corinthiis et Thebanis viris ac mulieribus [add. edd. 1642, 1646]. Interdum convenit, ut reddantur captivi, qui a Republica possidentur: ut apud Thucydidem v [18]. [Interdum-Thucydidem v, add. ed. 1646].
- voetnoot1
- Sem. lib. i, c. 7.
- voetnoot2
- Tom. iii.
- voetnoot3
- L. si capt. D. de capt. [l. 20 D. xlix, 15].
- voetnoot4
- L. si quid bello d. tit. [l. 28 ibid.].
- voetnoot5
- [Livius xxii, 59, i].
- voetnoot6
- Ut id quod evenisset pro iure acciperent] Vide Priscum excerpto de legationibus 28. et Bezarum de bello Genuensium in Venetos libro ii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Nec servi] Totilas Pelagio Diacono a Romanis ad se misso edicit ne de reddenis siculorum servis verba faciat, dicens iniquum fore ut Romani commilites suos veteribus dominis dedant. Locus est [Procopii] Gotthicorum iii [16] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Quintil., Instit., or. v, 10, 115].
- voetnoot3
- [: ex - possideantur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- in bello redeunt postlimino homines, qui, antequam caperenter, liberi fuerunt] Iulianus oratione in malos Cynicos [Orat. vi p. 195-6]: οὕτω μὲν ἂν εἶεν οἰϰέτϰι ϰαὶ ὁπόσους τῶν αἱχμαλώτων λυτρούμεϑα᾽ ϰαί τοι οἱ νόμοι τούτοις ἀποδεδώϰασι τὴν ἐλευϑερίαν σωϑεῖσι [σωϑεῖσι, om. ed. 1646]. Hoc modo servi essent etiam quos bello captos liberamus. Atqui talibus ubi ad nos redierint libertatem adiudicant leges [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- d.l. in bello. §. manumittendo, et l. postliminii §. captivus, D. de capt. [l. 12 § 9 et l. 5 § 3 D. xlix, 15].
- voetnoot6
- An vi bellica receptus sit ab hostibus] Ut illi quos a Slavis captos liberavere Hunni, apud Procopium itidem Gotthicorum iii [13] [add. edd. 1642 1646].
- voetnoot7
- L. nihil. D. de cap. [l. 26 D. xlix, 15].
- voetnoot8
- l. cum non redemtum C. de postl. [l. 5 C. viii, 50].
- voetnoot9
- Si ab hoste venditus commercio ad suos pervenerit] Ut eodem procopii libro [iii, 14] Iuvenis Childubius τὰ νῦν δὲ ἐπεὶ ἀϕίϰετο εἰς πάτρια ἢϑη ἐλεύϑερος τὸ λοιρὸν ϰατά γε τὸν νόμον ϰαὶ αὐτὸς ἔσται. dicebat se cum in patriam rediisset, liberum ex iure in posterum fore. Et apud Turcas nullum olim fuisse captivis postliminium notat Leunclavius, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Apud Senecam] Libro v, controversia 34 [nunc x, 5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Quid - veruis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. in bello. §. caetera l. mulier. D. de capt. [l. 12 § 6, l. 6 D. xlix, 15].
- voetnoot2
- L. postliminio d. tit. [l. 17 ibid.].
- voetnoot3
- [L. iii c. xix].
- voetnoot4
- [Gellius, vi, 18].
- voetnoot5
- [Ideo - forent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Postliminium §. induciae. D. de capt. [l. 19 § 1 D. xlix, 15].
- voetnoot7
- L. eos qui, d. tit. [l. 4 ibid.].
- voetnoot1
- [venissent, edd. 1625, 1631; veniissent, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- l. non ut l. cum duae §. 1. D. de capt. [l. 8, l. 14 § 1 D. xlix, 15].
- voetnoot3
- Matrimonium non censebatur postliminio restitui] Aliter inter Christianos. Leo Papa ad Nicetam Aquileiensem Episcopum [Leo Magnus, Ep. 159]: Ut sicut in mancipiis vel agris aut etiam in domibus ac possessionibus, in captivitatem ductis postliminium reversis de captivitate servatur, ita etiam et coniugia, si aliis iuncti fuerint, reformentur. Vide Hincmarum in opusculo de divortio Lotharii et Tetbergae ad interrogationem xiii. et responsum Stephani Papae cap. 19, in Tomo ii Conciliorum Galliae [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- d.l. postliminium. §. transfugae, et §. filius quoque [l. 19 § 4 et § 7 D. xlix, 15].
- voetnoot5
- De finib. i [10, 35].
- voetnoot6
- [ipsique - maiestatis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Dem. in Nicostratum [11] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Serviat donec pretium reddiderit] Idem cap. 34. Edicti Caroli Calvi Pistis [Mon. Germ. Hist., Legum Sect. ii, tom. ii, p. 325] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- C. de postl. l. ult. [l. 20 C. viii, 50].
- voetnoot3
- L. si patre D. de capt. [l. 15 D. xlix, 15].
- voetnoot4
- L. si is qui se, C. de postl. [l. 13 C. viii, 50].
- voetnoot5
- l. foedissimae eod. tit. [l. 7 ibd.].
- voetnoot6
- [Dio Chrysost., Orat. xv p. 239].
- voetnoot7
- [Dio Chrysost., Orat. xv p. 242].
- voetnoot8
- [quod et iure - recepisse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. ab hostibus. C. de postliminio [l. 18 C. viii, 50].
- voetnoot10
- L. 1, § 1 D. quibus ex caus. maiores [l. 1 § 1 D. iv, 6].
- voetnoot11
- Bona eius futura fuissent occupantium] Vide legem Wisigotthicam lib. v, tit. iv, c. 15 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Divus D. de iure fisci [l. 31 D. xlix, 14]. l. bona. §. apparet. D. de capt. [l. 22 § 1 D. xlix, 15].
- voetnoot2
- Etiam saepe alienati] At edicto Theuderici [c. 148] ita constitutum est: Servi aut coloni ab hostibus capti et reversi domino restituantur, si non sunt ante ab altero vendentibus hostibus in commercio comparati. Vide et Cassiodorum iii, 43. At lege Wisigotthica mancipium bello receptum domino redditur. is qui recepit, tertiam partem accipit iusti pretii. Si ab hostibus venditum receptum fuerit, redit ad dominum pretio reddito et melioramentis lib. v, tit. iv, 21 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Etiam ab hoste manumissi] ut a Mithridate, qui retracti in servitutem. Appianus Mithridatico [61] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. in bello. §. manumittendo [l. 12 § 9 D. xlix, 15].
- voetnoot5
- L. ult. D. de capt. [l. 30 ibid.].
- voetnoot6
- d.l. In bello [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646] §. manumittendo [l. 12 § 9 ibid.].
- voetnoot7
- d.l. postliminium §. si vero servus [l. 19 § 5 ibid.].
- voetnoot8
- L. ab hostibus. C. de postl. [l. 12 C. viii, 50].
- voetnoot1
- [Nam - collectis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. si captivus. §. verum est, D. de capt. [l. 20 § 1 D. xlix, 15].
- voetnoot3
- [L. iii c. vi § iv].
- voetnoot4
- Veteribus dominis] nempe qui partium Lacedaemoniarum fuerant. Confer quae supra cap. vi, §. 7 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Strabo libro viii [6, 16] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Aeginam - reddiderunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Nov. xxxvi.
- voetnoot8
- Nov. Valent. de episc. Iud. Proc. i de bel. Vand. [3]. Cuiac. obs. x [12] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Non admissis adversus dominos praescriptionibus illis] Idque ex lege Honorii, qui quanquam relicta Vandalis Hispania, tamen dum eam tenerent Vandali, praescriptionem tricenariam dominis nocere noluerat. meminit Procopius Vandalicorum i [3]. Valentinianus in Novella lege de Episcopali iudicio: Tricennali temporum definitione concludi ea praecepimus, quae perpetuis aut infinitis saeculis servabantur: exceptis Afrorum negotiis, qui se probaverint necessitatem Vandalicam pertulisse: ut de illorum causis illa tempora praefixo tricennio subtrahantur, quae claruerit sub hostilitate consumpta. In concilio Hispalensi relato in causam xvi, quaestione iv [qu. iii c. 13]: sicut per legem mundialem his quos barbarica severitas captiva necessitate transvexit, postliminio revertentibus redditur antiqua possessio. convenit C. Ex transmissa. De praescriptionibus [c. 10 Decretal. ii, 26]. vide et Cuiacium ad titulum C. de praescriptione xxx annorum [C. vii, 39] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [: non - induxerant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- L. cum loca. D. de religiosis [l. 36 D. xi, 7].
- voetnoot1
- [Cic., Verr. iv, 35, 78].
- voetnoot2
- [quicum - recuperavit, add. add. 1631, 2632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. in tantum, de divis. rer. [l. 6 D, i, 8].
- voetnoot4
- L, si ager D. quibus mod. usufr. amit. [l. 26 D. viii, 4].
- voetnoot5
- Reg. Const. lib. x, tit. 29, p. 2.
- voetnoot6
- [Cic., Top. 8, 37].
- voetnoot7
- L. 2, et 4. D. de capt. [l. 2 et 4 D. xlix, 15].
- voetnoot8
- L. id quod apud hostes, D. de leg. i [l. 9 D. xxx].
- voetnoot9
- L. item Labeo cum l. seq. D. de fam. herc. [l. 22 et 23 D. x, 2].
- voetnoot1
- [in occidente, etiam sub Gothis, add. edd. 1642, 1646, sed utraque typothetae errore: accidente].
- voetnoot2
- Bart. in l. si quid bello, D. de capt. [l. 28 D. xlix, 15]. Ang. et Salic. in l. ab hostibus. C. de capt. [l. 2 C. viii, 51]. Const. Gall. l. xx, tit. 13, art. 24. Consul. maris, c. 287.
- voetnoot3
- Id de navibus constitutum multis locis videmus] Decisio Genuensis centesima prima [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. hostes, et l. Latrones, D. de capt. [l. 24 et l. 27 D. xlix, 15]. l. postliminium §. a piratis eod. tit. [l. 19 § 2 ibid.].
- voetnoot5
- [Athenienses quas res ipsis praedones, ed. 1625; Athenienses Halonesum quam ipsis praedones, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Praedonibus Philippus eripuerat] Vide ipsam Philippi epistolam inter opera Demosthenis [12 sqq.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Demosth. de Haloneso [2 sqq.]
- voetnoot8
- Sup. lib. ii, c. x, §. 9 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. xxxi, tit. 29, p. 2. Covarr. ad c. peccatum, p. ii. §. 2. n. 8.
- voetnoot10
- Lege Hispanica naves a piratis captae eorum fiunt qui eas eripiunt piratis] Idem apud Venetos. Patet ex literis Fraxini Canaei Tomo i [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. ii, c. 15, §. 5 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [perducebat, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; producebat, ed. 1646].
- voetnoot3
- [Cic., de Orat. i, 40, 182].
- voetnoot4
- [Festus, i. v. Post liminium].
- voetnoot5
- L. non dubito, D. de cap. [l. 7 D. xlix, 15].
- voetnoot6
- D.l. postliminii. §. in pace [l. 5 § 2 D. xlix, 15].