De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 713]
| |||||||||
Caput VIII
|
I. | Acquiri bello et imperium civile, tum ut est in rege, tum ut est in populo et eius acquisitionis effecta. |
II. | Acquiri et imperium herile in populum qui tum civitas esse desinit: |
III. | Interdum haec misceri. |
IV. | Acquiri et res populi, etiam incorporales, ubi tractatur quaestio de chirographo Thessalorum. |
Qui sibi singulos subiicere potest servitute personali, nihil mirum est si et universos, sive illi civitas fuerunt, sive civitatis pars subiicere sibi potest, subiectione sive mere civili sive mere herili sive mixta. <Hoc argumento quidam utitur in controversia de Olynthio apud SenecamGa naar voetnoot1: Servus est meus quem ego emi belli iure. vobis, Athenienses, expedit, alioquin imperium vestrum in antiquos fines redigitur, quicquid est bello partum>Ga naar voetnoot2. Itaque imperia armis quaeri, victoriis propagari dixit TertullianusGa naar voetnoot3. <QuintilianusGa naar voetnoot4 iure belli regna, populos, fines gentium atque urbium contineri>Ga naar voetnoot5. Alexander apud CurtiumGa naar voetnoot6 leges a victoribus dici, accipi a victis. Minio in oratione ad RomanosGa naar voetnoot7: Cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? Nihil aliud profecto dicatis, quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. Ariovistus apud CaesaremGa naar voetnoot8 ius esse belli ait, ut qui vicissent iis quos vicissent quemadmodum vellent imperarent: Item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum sed ad suum arbitrium imperare consuesse. [2] Narrat IustinusGa naar voetnoot9 ex Trogo qui ante Ninum bella gesserant non imperium sibi sed gloriam quaesiisse et contentos victoria abstinuisse imperio: Ninum primum fuisse qui fines imperii proferret, aliosque populos bello subigeret: Et ex eo id abiisse in morem. Bocchus apud SallustiumGa naar voetnoot10: Ob
regnum tutandum arma se cepisse: nam Numidiae partem, unde Iugurtham expulerit, iure belli suam factam. [3] Potest autem imperium victori acquiri vel tantum ut est in regeGa naar voetnoot1 aut alio imperante, et tunc in eius duntaxat ius succeditur, non ultra, vel etiam ut in populo estGa naar voetnoot2, quo casu victor imperium habet ita ut et alienare possit, sicut populus poterat. Et sic factum ut regna quaedam in patrimonio essent diximus alibiGa naar voetnoot3.
ii [1] Potest et amplius fieri, nempe ut quae civitas fuit civitas esse desinat, sive [ita]Ga naar voetnoot4 ut accessio fiat alterius civitatis, ut Romanae provinciae, sive ut nulli civitati adhaereat, ut si Rex suo sumtu bellum gerens populum sibi ita subiiciat ut eum regi velit non ad populi sed ad regentis praecipue utilitatem, quod herilis est imperii non civilis. Aristoteles libri vii de republicaGa naar voetnoot5: ἔστι δὲ ἀρχὴ ἡ μὲν τοῦ ἄρχοντος χάριν, ἡ δὲ τοῦ ἀρχομένου. τούτων δὲ τὴν μὲν δεσποτιϰὴν εἶναί ϕαμεν, τὴν δὲ τῶν ἐλευϑέρων: Imperium aliud est ob utilitatem regentis, aliud ob utilitatem eius qui regitur: hoc inter liberos locum habet, illud inter dominos et servos. Qui ergo tali tenetur imperio populus in posterum non civitas erit, sed magna familia: Bene enim dictum ab AnaxandridaGa naar voetnoot6:
[2] Et TacitusGa naar voetnoot1 haec inter se sic opponit: non dominationem et servos, sed rectorem et cives cogitaret. <De Agesilao XenophonGa naar voetnoot2: ὁπόσας δὲ πόλεις προσαγάγοντο, ἀϕαιρῶν αὐτῶν ὅσα δοῦλοι δεσπόταις ὑπηρετοῦσι, προσέταττεν ὅσα ἐλεύϑεροι ἄρχουσι πείϑονται. quascunque civitates in suam redigebat potestatem, hos immunes habens ab his quae servi dominis praestant, ea tantum imperabat in quae liberi homines rectoribus parent>Ga naar voetnoot3.
iii. Atque hinc intelligi potest quale sit mixtum illud imperium quod dixi ex civili et herili, nempe ubi servitus miscetur cum aliqua personali libertate. Sic populis legimus arma ademta, imperatum ne ferri quid haberent extra quam ad agriculturam, alios coactos sermonem et vitae genus mutare. iv [1] Sicut autem res quae singulorum fuerant iure belli iis acquiruntur qui eos sibi subiiciunt, sic et res universitatis eorum fiunt qui sibi subiiciunt universitatem si ipsi velint. Nam quod de deditis dixit LiviusGa naar voetnoot4, ubi omnia ei qui armis plus potest dedita suntGa naar voetnoot5, quae ex iis habere victor, quibus mulctari eos velit, ipsius ius atque arbitrium est: idem in bello solenni victis locum habet. Nam deditio sponte permittit, quod alioqui vis esset ereptura. <Scaptius apud LiviumGa naar voetnoot6: Agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse, captisque Coriolis, iure belli, publicum populi Romani factum>Ga naar voetnoot7. Annibal in oratione ad milites apud eundemGa naar voetnoot8Ga naar voetnoot9: quicquid Romani tot triumphis partum congestumque possident id omne nostrum cum ipsis dominis futurum est. Antiochus apud eundemGa naar voetnoot10: quo victo cum omnia quae illius fuissentiure belli Seleuci facta sint, existimare suae ditionis esse. <Ita Pompeius quae Mithridates
bello capta imperio suo adiecerat populi Romani fecitGa naar voetnoot1>Ga naar voetnoot2. [2] Ergo et incorporalia iura quae universitatis fuerant fient victoris quatenus velit. Sic Alba victa quae Albanorum iura fuerant sibi vindicarunt RomaniGa naar voetnoot3. Unde sequitur omnino liberatos Thessalos obligatione centum talentorum quam summam cum ipsi Thebanis deberent, Alexander MagnusGa naar voetnoot4 Thebarum dominus factus iure victoriae ipsis donaverat <: neque verum quod pro Thebanis apud QuintilianumGa naar voetnoot5 adfertur id demum victoris esse quod ipse teneat: ius quod sit incorporale apprehendi manu non posse: aliam conditionem esse haeredis, aliam victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat>Ga naar voetnoot6. Nam qui dominus est personarum idem et rerum est et iuris omnis quod personis competit. Qui possidetur non possidet sibiGa naar voetnoot7 nec in potestate habet qui non est suae potestatisGa naar voetnoot8. [3] Imo etiam si quis populo victo ius civitatis relinquat, potest quaedam quae civitatis fuerant sibi sumere. In ipsius enim arbitrio est quem velit esse sui beneficii modum. Imitatus fuit factum Alexandri Caesar donato Dyrrachinis aere alieno quod nescio cui adversarum partium debuerantGa naar voetnoot9. Sed hic obiici poterat bellum Caesaris non ex eo esse genere de quo ius hoc gentium constitutum estGa naar voetnoot10.
- voetnoot1
- [Seneca, Controv. x, 34].
- voetnoot2
- [Hoc - partum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Apolog. [25].
- voetnoot4
- [Quintil., Instit. or v, 10, 113].
- voetnoot5
- [Quintilianus - contineri, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Curtius iv, 5, 7].
- voetnoot7
- Liv. l. xxxv [16, 4].
- voetnoot8
- De bello Gallico [1, 36].
- voetnoot9
- Lib. i [1, 7].
- voetnoot10
- De bello Iug. [cii, 12].
- voetnoot1
- Ut est in rege] Alexander post pugnam ad Gaugamela rex Asiae salutatus. Romani quae Syphacis fuerant sua dixere πολέμου νόμῳ lege belli. Appianus Excerptis legationum x, n. 28 [Exc. de legat., gent. p. 558]. Legati Gotthorum apud Agathiam i [5] de Theudericho: ὀδοάϰρον ϰαϑελὼν τὸν ἐπηλύτην τὸν Τύρηνον (lege Σϰύρρηνον) τἀϰείνου ἅπαντα ϰατέσχε τοῦ πολέμου ϑεσμῷ: Cum Odoacrum devicisset advenam Scyrum, eius quae fuer ant belli iure tenuit. At Hunnis dicentibus suos esse Gepidas, quod eorum regem cepissent, negarunt id Romani, quia Gepidae habebant principem magis quam regem, nec in ipsius patrimonio erant. Meminit Menander Protector [Exc. de legat., Rom. p. 196] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Ut in populo est] Persae apud eundem Menandrum [ibid., gent. 464] de Daras urbis territorio: ἔπεὶ ἡ πόλις (Δάρας) αὐτοῖς τῷ ϑεσμῷ τοῦ πολέμου ὑπεϰλίϑη, οὐϰ ἀπὸ τρόπου ϰαὶ τὰ ὅσα γε ὑπὸ τὴν πόλιν, ἁρμόζειν αὐτοῖς: Cum urbs ipsa belli iure subiugata a se esset, rationis esse ut et quae sub urbe fuerant ad se pertineant. Vandalis devictis volebat Belisarius etiam in Sicilia Lilybaeum Romano imperio cedere, ut quod Vandalis dedissent Gotthi. Sed ii dedisse se negabant. Procopius Vandalicorum ii [5]. Henricus Friderici Barbarossae filius capta Sicilia, Epidamnum, Thessalonicam, aliaque a Siculis possessa sibi vindicabat. Nicetas Lib. i, de Alexio Isaacii fratre [c. 7]. Baianus Avarorum Chaganus ad Imperatorem de Sirmio: προσήϰειν αὐτῷ Γηπαῖδων πρότερον ϰτῆμα γενομένην, αὐτῶν δὲ ὑπὸ Ἀβάρων πολεμηϑέντων: Ad se eam urbem pertinere, ut quae Gepidarum fuisset, qui Gepidae victi essent ab Avaris. Petrus Iustiniani legatus in oratione ad Chosroem: ὁ γὰρ δεσπόσας τοῦ ἡγεμονιϰοῦ πῶς οὐχ ἕξει τὸ ὑποβεβηϰὸς; οὔτε γὰρ λάζοι, οὔτε μὲν αὐτοι Σουανοὶ πρὸς ἀμϕισβήτησιν εἴποιεν ὡς οὐχ ὑπήϰοον ἡ Σουανία λάζων ἀνέϰαϑεν ἦν. Nam qui dominus est principalis, quomodo non erit et accessorii? neque enim aut Lazi aut Suani unquam controversiam hanc movebant non fuisse ab antiquo Lazorum Suaniam. Utrumque est ex Menandro Protectore [Exc. de legat., gent. p. 476 Rom. p. 184]. Adde quae hoc capite, §. iv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. i, cap. iii § 11 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [ita, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Aristot., Polit. vii, 14].
- voetnoot6
- [Excerpta ex Trag. et Com. Gr. ed. Grotio p. 639].
- voetnoot1
- An. xii, [11].
- voetnoot2
- [Xenoph. Ages. 1, 22].
- voetnoot3
- [De Agesilao - parent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Livius xxxiv, 57, 7].
- voetnoot5
- Ubi omnia ei qui armis plus potest dedita sunt] Vide supra libro i, c. iv [imo c. iii], §. 8. et lib. ii, c. v, §. 31, et hoc libro cap. v, §. 2. et infra c. xx, §. 49. et adde Polybii haec Excerpto legationum 142 [gent. p. 362]: οἱ διδόντες αὑτοὺς εἰς τὴν ῥωμαίων ἐπιτροπὴν διδόασι πρῶτον μὲν χώραν ὑπάρχουσαν αὐτοῖς ϰαὶ πόλεις τὰς ἐν ταύτῃ· σὺν δὲ τούτοις ἄνδρας ϰαὶ γυναῖϰας τοὺς ὑπάρχοντας ἐν τῇ χώρᾳ ϰαὶ ταῖς πόλεσιν, ἅπαντας ὁμοίως ποταμοὺς, λιμένας, ἱερὰ, τάϕους συλλήβδην, ὣστε πάντων εἶναι ϰυρίους ῥωμαίους αὐτοὺς δὲ τοὺς διδόντας ἁπλῶς μηϰέτι μηδενός. Qui se dedunt in Romanorum potestatem, ii dant primum regionem quae ipsorum fuit et quae in ea regione sunt urbes: viros praeterea omnes ac feminas qui aut in regione aut in urbibus sunt. Insuper flumina omnia, portus, sacra, religiosa universim omnia, ita ut omnium domini sint Romani, ipsi autem qui se dediderunt plane rei nullius. Vide quae modo dicta cap. vii, §. 4. Iustinus libro xxxv [imo xxxvi, 3, 8] de Iudaeis loquens: Postea cum ipsis Persis in ditionem Alexandri Magni venere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. iii [71, 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Scaptius - factum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. xxi [43, 6].
- voetnoot9
- [Livium, ed. 1625; eundem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Lib. xliii [40, 4].
- voetnoot1
- Strab. l. xii [3, 1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Ita - fecit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Diony. iii [31].
- voetnoot4
- [Magnus, edd. 1625, 1631, 1632; M., edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Quintil., Instit. or. v, 10, 116].
- voetnoot6
- [: neque - transeat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- L. Qui in servitute est. de reg. iur. [l. 118 D. l, 17].
- voetnoot8
- L. Sic eveniet. D. ad l. Iul. de adult. [l. 22 D. xlviii, 5].
- voetnoot9
- Cic., Epist. ad Brutum [i] 6.
- voetnoot10
- Non ex eo esse genere de quo hoc ius gentium constitutum est] Antonius Tyrios iussit reddere quae Iudaeorum tenebant a senatu non concessa et ante Cassii bellum possessa. Memorat Iosephus [Ant. Iud. xiv, 12, 4]. Vide et Bizarum Genuensis historiae libro x [add. edd. 1642, 1646].