De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 706]
| |||||||||||||||||||
Caput VII
|
I. | Omnes captos bello solenni iure gentium servos fieri. |
II. | Et eorum posteros. |
III. | In eos quidvis impune fieri. |
IV. | Res captorum, etiam incorporales, dominum sequi. |
V. | Causae cur id constitutum. |
VI. | An ita captis licitum sit fugere: |
VII. | An et domino resistere. |
VIII. | Ius hoc non apud omnes gentes semper obtinuisse: |
IX. | Nec nunc obtinere inter Christianos et quid et sit surrogatum. |
Servi natura quidem, id est citra factum humanum aut primaevo naturae statu hominum nulli sunt, ut et alibi diximusGa naar voetnoot1: quo sensu recte accipi potest quod a IurisconsultisGa naar voetnoot2 dictum est contra naturam esse hanc servitutem: ut tamen facto hominis, id est pactione aut delicto servitus originem acciperet, iustitiae naturali non repugnat, ut alibi quoque ostendimusGa naar voetnoot3. [2] At eo de quo nunc agimus gentium iure aliquanto latius patet servitus, tum quoad personas tum quoad effecta. Nam personas si spectamus, non soli qui se dedunt aut servitutem promittunt pro servis habentur, sed omnes omnino bello solenni publico capti, ex quo scilicet intra praesidia perducti sunt: ut ait PomponiusGa naar voetnoot4. Neque delictum requiritur, sed par omnium sors est etiam eorum qui fato suo, ut diximusGa naar voetnoot5, cum bellum repente exortum esset intra hostium fines deprehendunturGa naar voetnoot6. [3] Polybius historiarum secundoGa naar voetnoot7: τί δ᾽ ἂν παϑόντες οὗτοι δίϰην δόξαιεν ἁρμόζουσαν δεδωϰέναι; τυχὸν ἵσως εἴποι τις ἂν πραϑέντες μετὰ τέϰνων ϰαὶ γυναιϰῶν ἐπεὶ ϰατεπολεμήϑησαν. ἀλλὰ τοῦτό γε ϰαὶ τοῖς μηδὲν ἀσεβὲς ἐπιτελεσαμένοις ϰατὰ τοὺς τοῦ πολέμου νόμους ὑπόϰειται παϑεῖν. Quid, inquit, patiendum his est ut iusta supplicia pendant? Dicat forte aliquis vendendos cum liberis et uxoribus quando armis
victi sunt. At haec belli legeGa naar voetnoot1 etiam illis ferenda sunt qui nihil impii commiserunt. Atque eo fit id quod PhiloGa naar voetnoot2 notat his verbis: πολλοὶ πολλάϰις ϰαιροῖς ἀβουλήτοις τῶν σϕοδρ᾽ ἀστείων τὴν ἐϰ γένους ἀπέβαλον ἐλευϑερίαν: Multi viri boni variis casibus nativam amiserunt libertatem. [4] <Dion PrusaeensisGa naar voetnoot3 cum modos acquirendi dominii quosdam recitasset: τρίτος δὲ ϰτήσεως τρόπος, ὅταν ἐν πολέμῳ λαβὼν αἰχμάλωτον τοῦτον τὸν τρόπον ἔχη ϰαταδουλωσάμενον, ubi quem quis bello nactus captivum hoc modo servum factum possidet. Sic pueros bello captos abducere πολέμον νόμον vocat Oppianus de piscatu iiGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5.
ii. Neque vero ipsi tantum servi fiunt, sed et posteri in perpetuum, nempe qui ex matre serva post servitutem nascuntur. Et hoc est quod iure gentium servos nostros fieri dixit MartianusGa naar voetnoot6 qui ex ancillis nostris nascuntur. Servitio subiectum uterum dixit TacitusGa naar voetnoot7, agens de Germani ducis uxore.
iii. [1] Effecta vero iuris huius infinita sunt, ita ut in servum domino nihil non licere dixerit pater SenecaGa naar voetnoot8. Nulla perpessio est quae non impune illis imponatur, nulla actio quae non quovis modo imperetur aut extorqueatur: ita ut etiam saevitia dominorum in serviles personas impunita sit, nisi quatenus lex civilis saevitiae modum poenamque ponit. Apud omnes peraeque gentes, ait CaiusGa naar voetnoot9, animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem fuisse. Addit deinde fines huic potestati positos ex lege Romana in solo scilicet Romano. Huc pertinet illud Donati ad TerentiumGa naar voetnoot10. Quid non iustum domino in servum? [2] Sed et res omnes quae captae fuerant cum persona acquiruntur domino. Ipse servus qui in potestate alterius est, ait IustinianusGa naar voetnoot11, nihil suum potest habere.
iv. Unde refellitur aut certe restringitur eorum sententia qui dicunt incorporalia belli iure non acquiriGa naar voetnoot1. Nam verum est non primo ac per se acquiri, sed media persona cuius ea fuerunt. Excipienda tamen sunt ea quae ex singulari personae proprietate fluunt ac proinde inalienabilia sunt ut ius patrium. Haec enim si manere possunt manent penes personam: si non, extinguuntur.
v. [1] Atque haec omnia iure gentium de quo agimus non aliam ob causam introducta sunt quam ut tot commodis deliniti captores libenter abstinerent a summo illo rigore, quo captos et statim et post moram interficere poterant, ut anteGa naar voetnoot2 diximus. Servorum appellatio, inquit PomponiusGa naar voetnoot3, ex eo fluxitGa naar voetnoot4, quod imperatores captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent. Dixi ut libenter abstinerent: neque enim quasi pactio est ut abstinere cogantur, si ius hoc gentium spectes, sed modus persuadendi ab eo quod est utilius. [2] Eademque ex causa hoc ius etiam in alios transcribitur, perinde ut rerum dominium. Ad natos autem dominium hoc porrigi ideo placuit, quia alioqui si summo iure captores uterentur, illi ipsi nascituri non erant: Cui consequens est ut nati ante calamitatem, nisi ipsi capiantur, servi non fiant. Ideo autem natos maternae esse conditionis placuit gentibus, quia serviles concubitus nec lege nec certa custodia erant constricti, ita ut nulla sufficiens praesumtio patrem indicaret. Atque ita capiendum UlpianiGa naar voetnoot5 illud, Lex naturae haec est ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, id est lex consuetudinis generalis ab aliqua ducta ratione naturali, quomodo iuris naturalis vocem abusione quadam interdum sumi alibiGa naar voetnoot6 quoque demonstravimus. [3] Non frustra autem a gentibus introducta haec iura exemplo bellorum civilium intelligi potest, in quibus plerumque videmus captos interfectos quia in servitutem
redigi non poterant <: quod et Plutarchus notavit vita OthonisGa naar voetnoot1: et Tacitus historiarum secundoGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3. [4] Caeterum populine an singulorum fiant qui capiuntur, ex his quae de praeda diximusGa naar voetnoot4 definiendum est. nam homines hac in re ius gentium rebus aequavit. Caius Iurisconsultus libro ii rerum quotidianarumGa naar voetnoot5: Item quae ex hostibus capiuntur iure gentium statim capientium fiunt, adeo quidem ut et liberi homines in servitutem deducantur.
vi. [1] Quod tamen TheologiGa naar voetnoot6 nonnulli sentiunt, qui bello iniusto capti sunt, aut ex captis nati, iis fas non esse fugere nisi ad suos; in eo eos falli non dubito. Id quidem interest, quod si ad suos fugiant bello manente libertatem consequuntur ex postliminii iureGa naar voetnoot7: si ad alios aut etiam pace facta ad suos, vindicanti domino reddendi sunt. Sed non ideo sequitur animo quoque iniici religionis vinculum: cum multa sint iura quae tantum exterius iudicium spectant qualia sunt haec belli iura quae nunc exponimus. Nec est quod obiiciat aliquis ex dominii natura talem in animo obligationem sequi. Respondebo enim cum multae sint dominii species posse et dominium dari quod tantum in iudicio humano et quidem coactivo valeat. quod et in aliis iuris generibus occurrit. [2] Tale enim aliquatenus et ius est testamenta nulla dicendi ob deliquium solennitatis alicuius quam iura civilia praescribant. Probabilior enim sententia estGa naar voetnoot8 etiam quod tali testamento relictum est retineri salva pietate posse, saltem quamdiu ei non contradicitur. Nec longe abit dominium eius qui secundum leges civiles mala fide praescripsit: nam et hunc civilia iudicia ut dominum tuentur. <Et hac distinctione facile solvitur nodus ille quem Aristoteles nectit de cavillationibus libro ii, c. 5Ga naar voetnoot9: ἆρα δίϰαιον τὰ αὑτοῦ ἔχειν ἔϰαστον; ἃ δ᾽ ἄν τις ϰρίνοι ϰατὰ δόξαν τὴν ἑαυτοῦ, ἂν ᾖ ψευδῆ, ϰύριά ἐστιν ἐϰ τοῦ νόμου. τὸ αὐτὸ ἀρα δίϰαιον ϰαὶ οὐ δίϰαιον. Nonne ius est ut sua
quisque habeat? At quae ex animi sui sententia iudex iudicaverit, ex lege rata sunt. Erit ergo idem ius et non ius>Ga naar voetnoot1. [3] In nostra vero quaestione nulla causa fingi potest cur gentes aliud spectaverint quam externum illud. nam facultas vindicandi servum, et cogendi, imo et vinciendi et res eius habendi sufficiebat ut captis captores vellent parcere: aut si tam feri essent ut istis utilitatibus non moverentur, certe nec moturum eos fuerat vinculum aliquod animis iniectum, quod ipsum tamen si omnino sibi necessarium crederent, poterant exigere fidem aut iusiurandumGa naar voetnoot2. [4] Neque vero temere in lege quae non ex aequitate naturali sed maioris mali vitandi causa lata est ea sumenda est interpretatio quae peccato obnoxium faciat actum caeteroqui licitum. Florentinus IurisconsultusGa naar voetnoot3: nihil interest, quomodo captivus reversus est: utrum dimissus an vi vel fallacia potestatem hostium evaserit. Nimirum quia hoc ius captivitatis ita ius est ut alio sensu plerumque et iniuria sit, quo nomine et a Paulo IurisconsultoGa naar voetnoot4 nominatur: ius quoadGa naar voetnoot5 effectus quosdam: iniuria si id quod rei intrinsecum est specteturGa naar voetnoot6. Unde et hoc apparet siquis bello iniusto captus in potestatem hostium venerit, ab eo non attaminari furti crimine animum si res suas subducat aut laboris sui mercedemGa naar voetnoot7, si quam supra alimenta praestari aequum est: modo ipse neque suo neque publico nomine quicquam debeat
domino aut ei cuius ius dominus acceperit. Nec refert quod fuga talis et subductio deprehensa graviter puniri soleantGa naar voetnoot1. Nam et haec et alia multa faciunt potentiores, non quia aequa sunt sed quia ipsis expedit. [5] Quod vero prohibent canonesGa naar voetnoot2 nonnulliGa naar voetnoot3 suadere servo ministerium domini sui destituere, si ad servos referas qui poenam iustam ferunt, aut voluntaria pactione se addixerunt praeceptum estGa naar voetnoot4 iustitiae, sin ad eos qui bello iniusto capti sunt, aut ex captis nati, ostendit Christianos Christianis auctores potius patientiae esse debere quam rei talis, quae quamvis licita, animos tamen a Christianismo alienos aut alioqui infirmos posset offendere. Similemque in modum accipi possunt Apostolorum ad servos monita, nisi quod illa magis videntur obedientiam a servis exigere dum serviunt, quod naturali aequitati consentaneum est. nam alimenta et operae sibi mutuo respondent.
vii. Caeterum ab iisdem, quos indicare coepi Theologis, illud dictum recte arbitror, servum domino ius illud externum exsequenti resistere illaeso iustitiae officio non posse. Est enim inter hoc et ea quae diximus manifesta discrepantia. Externum ius, quod quidem non sola agendi impunitate sed et iudiciorum tutela constat, inane erit si ex adverso resistendi ius maneat. nam si domino vi resistere licet, licebit et magistratui dominum tuenti, cum tamen magistratus ex iure gentium dominum in illo dominio, eiusque usu defendere debeat. Est ergo hoc ius simile ei quod summis in quaque civitate potestatibus alibiGa naar voetnoot5 tributum est a nobis, ut vi illis resistere licitum piumque non sit. Ideo et Augustinus utrumque coniunxit cum dixit: Ita a plebibus principes et a servis domini ferendi sunt, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia et sperentur aeterna.
viii. Sed et hoc sciendum est ius istud gentium de captivis nec semper receptum fuisse nec apud gentes omnes: quanquam Romani Iurisconsulti universaliter loquuntur, partem notiorem indigetantes totius nomine. Sic apud HebraeosGa naar voetnoot6, qui specialibus institutis ab aliorum populorum
communitate segregabantur, perfugium erat servisGa naar voetnoot1, nimirum ut recte notant interpretes his qui nulla sua culpa in eam calamitatem devenerant: quali ex causa videri potest ortum ius quod in solo Francorum servis datur proclamandi in libertatemGa naar voetnoot2, quanquam id nunc quidem non tantum bello captis, sed et aliis qualibuslibet servis videmus dari.
ix. [1] Sed et ChristianisGa naar voetnoot3 in universum placuit bello inter ipsos orto captos servos non fieriGa naar voetnoot4, ita ut vendi possint, ad operas urgeri, et alia pati quae servorum sunt: merito sane; quia ab omnis caritatis commendatore rectius instituti erant aut esse debebant quam ut a miseris hominibus interficiendis abduci nequirent, nisi minoris saevitiae concessione. Atque hoc a maioribus ad posteros pridem transiisse inter eos qui eandem religionem profiterentur scripsit GregorasGa naar voetnoot5, nec eorum fuisse proprium qui sub Romano imperio viverent, sed commune cum Thessalis, Illyriis, Triballis et Bulgaris. Atque ita hoc saltem, quanquam exiguum est, perfecit reverentia Christianae legis quod cum Graecis inter se servandum olim diceret SocratesGa naar voetnoot6, nihil impetraverat. [2] <Quod autem hac in parte Christiani, idem et Mahumetistae inter se servant>Ga naar voetnoot7. Mansit tamen etiam inter Christianos mosGa naar voetnoot8 captos custodiendi donec persolutum sit pretium, cuius aestimatio in arbitrio est victoris: nisi certi aliquid convenerit. Ius autem hoc captos servandi solet concedi singulis qui ceperunt, extra personas eximiae dignitatis: in has enim reipublicae aut eius capiti ius dant plerarumque gentium mores.Ga naar voetnoot9
- voetnoot1
- Ut et alibi diximus] Libro ii, c. xxii. §. 11 [add. edd. 1642, 1646] [Supra l. ii cap. xvii § ii, ed. 1632].
- voetnoot2
- L. Libertus §. i. D. de statu hominum [l. 4 § 1 D. i, 5].
- voetnoot3
- Ut alibi quoque ostendimus] Libro ii, cap. v. §. 27 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. postliminii. § 1. D. de captivis [l. 5 § 1 D. xlix, 15].
- voetnoot5
- Lib. iii cap. vi § 12, 1].
- voetnoot6
- L. in bello, D. de capt. [l. 12 D. xlix, 15].
- voetnoot7
- [Polyb. ii, 58].
- voetnoot1
- Belli lege] Servius ad primum Aeneidos [619] de Hercule: A cuius portu cum eum Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesione belli iure sublata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, unde Teucer natus est. idem ad x [91] Aeneidos eandem narrans historiam: Hesionem Graeci Troianis reddere noluerunt, dicentes se eam habere iure bellorum. Iosephus libro xiv [12, 2 Ant. lud.]: αἰχμαλωτισϑέντας οὐ νόμῳ πολέμου cum capti es sent non belli iure. τῷ τῶν δοριαλωτων νὸμῳ. et alibi: δορυληπτῶν ϑεσμῷ iure eo quod in captos constitutum est, ait Menander Protector [Exc. de leg., gent. p. 457]. multa huc pertinentia habes capite praecedente: quia scriptores captas res captosque homines coniungunt aut aequant [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Libro: omnem virum bonum esse liberum [3].
- voetnoot3
- Orat. xv [p. 242] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Oppian., Halieut. ii, 316].
- voetnoot5
- [Dion - piscatu ii, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. Et servorum §. i. D. de statu hominum [l. 5 § 1 D. 1, 5].
- voetnoot7
- Ann. 1 [59].
- voetnoot8
- 1 Contr. 5 [imo Controv. x, 34].
- voetnoot9
- L. i. D. de his qui sui sunt iuris [l. i § i D. i, 6]. Instit. de his qui sui vel ali. iuris sunt [§ i Instit. i, 8].
- voetnoot10
- Andria actu i. scen. i [36].
- voetnoot11
- Inst. per quas pers. cuique acq. §. item vobis [§ 3 Inst. ii, 8].
- voetnoot1
- Restringitur eorum sententia qui dicunt incorporalia belli iure non acquiri] Valerius Maximus libro vi, cap. ix, 11. de Cn. Cornelio Asina: Qui consul a Poenis apud Luparas captus cum belli iure omnia perdidisset, δοῦλος ἄϰυρος πάντων ϰαὶ ἑαυτοῦ, Servus aliarum rerum dominium non minus quam sui ipsius perdidit. Philo, libro omnem virum bonum esse liberum [7] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [L. iii cap. iv § 10].
- voetnoot3
- L. Pupillus, D. de V.S. [l. 239 § i D. l. 16].
- voetnoot4
- Servorum appellatio ex eo fluxit] Vide et Servium ad v Aeneidos [imo iv, 327], ubi originem vocis saltem explicat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- L. lex naturae. D. de statu hominum [l. 24 D. i, 5].
- voetnoot6
- Lib. ii, c. xiii. §. 26 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Plut., Otho 1073 C].
- voetnoot2
- Tacitus historiarum secundo] [cap. 44]. Et tertio [34] de Cremonensibus captis: Irritam praedam militibus fecerat consensus Italiae [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [: quod - secundo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [L. iii cap. vi § 12, 1].
- voetnoot5
- L. naturalem et l. adeo: D. de acq. rer. dom. [l. 5 et l. 7 D. xli, 1].
- voetnoot6
- Less. l. i, c. 5, dub. 5.
- voetnoot7
- Si ad suos fugiant bello manente libertatem consequuntur ex postliminii iure] Vide infra cap. ix, §. 5. Plinius naturalis historiae vii, 28, de M. Sergio: Bis ab Annibale captus, bis vinculorum eius profugus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Soto de iust. et iure l. iv, qu. 4, art. 3. Less. lib. 2, c. 14, dub. 3.
- voetnoot9
- [Aristot., περὶ Σοϕιστ. ἐλέγχων 25].
- voetnoot1
- [Et - ius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Poterant exigere fidem aut iusiur andum] Bembus historiae libro x, ab eo non attaminari furti crimine animum si res suas subducat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. Nihil. D. de capt. [l. 26 D. xlix, 15].
- voetnoot4
- L. postliminium est ius in princ. eod. tit. [l. 19 in pr. D. xlix, 15].
- voetnoot5
- [quod, ed. 1631; quoad, edd. 1625, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [spectetur, edd. 1625, 1631, 1632; sectetur, edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Aut laboris sui mercedem] Huc pertinent ea quae a nobis ex Irenaeo et Tertulliano allata sunt supra ad libri ii, capitis vii, §. 2. ubi de Hebraeis agitur Aegypto egressis, ad quos et hoc Philonis pertinet de vita Mosis [1, 25]: οἱ δ᾽ ἐλαυνόμενοι ϰαὶ διωϰόμενοι, τῆς αὑτῶν εὐγενείας εἰς ἔννοιαν ἔλϑόντες, τόλμημα τολμῶσιν ὁποῖον εἰϰὸς ἦν τοὺς ἐλευϑέρους ϰαὶ μὴ ἀμνήμονας ὦν ἐπεβουλεύϑησαν ἀδίϰως. πολλὴν γὰρ λείαν ἐϰϕορήσαντες, τὴν μὲν μὲν αὐτοὶ διεϰόμιζον ἐπηχϑισμήνοι, τὴν δὲ τοῖς ὑποζυγίοις ἐπέϑεσαν, οὐ διὰ ϕιλοχρηματίαν, ἢ ὡς ἄν τις ϰατηγορῶον εἴποι, τὴν τῶν ἀλλοτρίων ἐπιϑυμίαν. πόϑεν; ἀλλὰ πρῶτον μὲν ὦν παρὰ πάντα τὸν χρόνον ὐπηρέτησαν, ἀναγϰαῖον μισϑὸν ϰομιζόμενοι· εἶτα δὲ ὑπὲρ ὦν ϰατεδουλώϑσαν ἐν ἐλάττοσι ϰαὶ οὐχὶ τοῖς ἴσοις ἀντιλυποῦντες: et quae ibi sequuntur plura. illi autem cum eiicerentur fugarenturque, nobilitatis suae memores, rem incipiunt dignam viris ingenuis, nec oblitis eorum quae per iniuriam dolumque malum pertulerant. multa enim spolia partim ipsi exportarunt, partim imposuerunt iumentis, non per avaritiam, aut quod calumniator aliquis dixerit, alieni cupiditatem. Unde enim hoc illis? sed primum quidem ut ministerii tam longi temporis mercedem sibi necessariam haberent, deinde pro servitute per vim imposita poenam non parem sed multo minorem expetentes. Est similis historia Malchi viri sancti descripta ab Hieronymo in epistolis, et Langobardi Leupgis [Leupsche, ed. 1642] quam nobis dat pronepos eius Paulus Warnafredi libro iv [de Gestis Langob. iv, 39]. Adde si placet et Confessionem editam sub [ab, 1642, 1646], Lanici Patricii nomine [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Bannes 2. 2. quaest. 40.
- voetnoot2
- C. si quis servum 17, q. 4. et c. seq. [c. 37 Causa xvii qu. 4].
- voetnoot3
- Canones nonnulli] ex synodo Gangrensi. vide quae supra libro ii, fine capitis v [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [est, omis. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Lib. i cap. iv § 2].
- voetnoot6
- Apud Hebraeos] Vide Praeceptorum vetantium clxxx [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Deuteron. xviii, 15.
- voetnoot2
- Bodi. de rep. lib. i, c. 5.
- voetnoot3
- Sed et Christianis] Sed et Essenis a quibus ortum primi Christiani duxere. Vide Iosephum [Ant. Iud. xviii, 1, 5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Bart. in l. hostes. D. de capt. [l. 24 D. xlix, 15]. Covar. in c. peccatum, p. ii, § ii, n. 6. Vict. de iure belli, n. 42. Boer. decis. 178. Silv. in verbo bellum, i, num. 1.
- voetnoot5
- Gregoras] Lib. iv [9] ubi haec verba: νόμος γάρ ἐστιν οὖτος ἄνωϑεν ἐϰ διαδοχῆς ἀεὶ ϰατιὼν εἰς τοὺς ἀπογόνους ἀϰήρατος, οὐ μόνον ῥωμαίοις ϰαὶ ϑετταλοῖς, ἀλλὰ ϰαὶ ἰλλυρίοις ϰαὶ Τριβάλλοις ϰαὶ Βουλγάροις, διὰ τὴν τῆς πίστεως ταυτότητα, τὰ μὲν πράγματα μόνα σϰυλεύειν, τὰ δὲ σώματα μὴ ἀνδραποδίζεσϑαι, μηδὲ ϕονεύειν ἔξω τῆς πολεμιϰῆς παρατάξεως μηδένα. Mos hic est ab antiquo deductus ad posteros, nec corruptus unquam, non Graecoromanis modo et Thessalis, sed Illyriis quoque Triballis et Bulgaris, propter fidei consortium, ut res quidem in praedam vertere liceat, homines autem nec captivos facere nec interficere extra praelii tempus. Adamus Bremensis de sancto Ansgario [Gesta Pontificum Hammaburg. Eccl. c. 24, 31]: Inde Hammaburg reversus de venditione Christianorum Nordalbianos correxit. meminit huius moris et Boërius Decisione clxxviii. additque servari in Francia, Anglia, Hispania, ut si captus sit Dux, Comes, Baro, is non militum sit sed Principis bellum gerentis [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot6
- Plat. v de rep. [15].
- voetnoot7
- Mahumetistae inter se servant] Chalcocondylas libro iii, Leunclavius libro iii, et libro xvii. Busbequius epistola exoticarum tertia [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Quod - servant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Bar. in l. nam et servus D. de neg. gestis [l. 20 D. iii, 5]. Boer. decis. 178. Constit. reg. Hisp. lib. viii, tit. 26, par. 2.