De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 678]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput VI
|
I. | Circa acquisitionem rerum bello captarum quale ius naturae. |
II. | Quale ius gentium: cuius testimonia adduntur. |
III. | Quando res mobilis capta censeatur ex Gentium iure: |
IV. | Quando agri. |
V. | Res quae non sunt hostium non acquiri bello. |
VI. | Quid de rebus repertis in navibus hostium? |
VII. | Iure gentium nostra fieri quae hostes nostri aliis bello eripuerant, quod testimoniis probatur. |
VIII. | Refellitur sententia statuens res captas ab hostibus omnino singulorum capientium fieri. |
IX. | Naturaliter et possessionem et dominium per alium acquiri. |
X. | Distinctio actuum bellicorum in publicos et privatos. |
XI. | Agros acquiri populo aut eius cuius est bellum. |
XII. | Res mobiles et se moventes actu privato captas singulorum capientium fieri. |
XIII. | Nisi lex civilis aliud statuat. |
XIV. | Captas actu publico fieri populi aut eius cuius est bellum: |
XV. | Arbitrium tamen in res tales aliquod solere imperatoribus concedi: |
XVI. | Qui aut eas referunt ad aerarium: |
XVII. | Aut dividunt militi et quomodo: |
XVIII. | Aut direptionem permittunt: |
XIX. | Aut aliis concedunt: |
XX. | Aut factis partibus aliud atque aliud statuunt: et quomodo. |
XXI. | Peculatum circa praedam committi. |
XXII. | Lege aut alio voluntatis actu de iure hoc communi aliquid immutari posse. |
XXIII. | Sic sociis praedam concedi: |
XXIV. | Saepe et subditis: quod variis exemplis terrestribus et maritimis illustratur. |
XXV. | Usus ante dictorum. |
XXVI. | An capta extra territorium utriusque partis bellantium acquirantur belli iure. |
XXVII. | Ius hoc quod diximus quomodo belli sollennis sit proprium. |
Praeter quorundam actuum inter homines impunitatem, de qua egimus hactenus, est et alius effectus bello solenni ex iure gentium proprius. Ac iure naturae quidem bello iusto ea nobis acquiruntur quae aut paria sunt ei quod cum nobis sit debitum aliter consequi non possumusGa naar voetnoot1, aut etiam quae nocenti damnum inferunt intra aequum
poenae modumGa naar voetnoot1, ut alibi dictum est. Hoc iure Abrahamus de spoliis, quae a quinque regibus acceperat, decimam Deo deditGa naar voetnoot2, ut historiam quae exstat Gen. xiv, explicat divinus scriptor ad Hebraeos vii, 4. quo more Graeci quoque Carthaginienses et Romani diis suis, ut Apollini, Herculi, Iovi Feretrio decimam de praeda sacraverunt. Iacobus autem Iosepho prae fratribus praecipuum relinquens legatum: Do tibi, inquit, partem unamGa naar voetnoot3 supra fratres tuos, quam a manu Amorrhaei cepi gladio meo et arcu meo, Gen. xlviii, 22. Quo in loco illud cepiGa naar voetnoot4 prophetico loquendi genere pro certo capiam sumi videtur, et Iacobo attribui quod posteri ab eius nomine dicti facturi erant quasi eadem esset progenitoris et liberorum persona. Id enim rectius, quam cum Hebraeis verba haec trahere ad illam expilationem Sicimorum quae iam ante a filiis Iacobi facta erat. nam eam ut cum perfidia coniunctam Iacobus pro sua pietate semper improbavit, ut videre est Gen. xxxiv, 30; xlix, 6. [2] Probatum autem a Deo ius praedae inter eos quos dixi naturales terminos aliis quoque locis apparet. Deus in lege suaGa naar voetnoot5 de civitate post pacem repudiatam expugnata loquens sic ait: Omnia eius spolia diripies tibi; et frueris praeda hostium quam tibi Deus dederit. Rubenitae, Gaditae et pars Manassitarum dicunturGa naar voetnoot6 vicisse Ituraeos et eorum vicinos, multamque praedam ab iis abstulisse, hac ratione addita, quod in bello Deum invocassent et Deus eos propitius exaudiisset: quomodo et rex pius Asa narraturGa naar voetnoot7 Deo invocato de Aethiopibus iniusto bello se lacessentibus et victoriam et praedam reportasse: quod eo magis notandum quia arma illa non ex speciali mandato sed ex communi iure sumebantur. [3] IosueGa naar voetnoot8 autem eosdem quos dixi Rubenitas, Gaditas et Manassis partem secundis ominibus prosequens: participes, inquit,
sitis praedae hostium cum fratribus vestris. Et David cum ad Senatores Hebraeos mitteret parta de Amalecitis spolia pretium dixit muneri: Ecce donum hoc estoGa naar voetnoot1 vobis de praeda hostium dominiGa naar voetnoot2. Nimirum ut SenecaGa naar voetnoot3 dixit militaribus viris speciosissimum est divitem aliquem spoliis hostilibus facere. Exstant et divinae leges de praeda dividenda Num. xxxi, 27. Et PhiloGa naar voetnoot4 inter diras legis esse ait ut ager ab hostibus demetatur, unde sequi λιμὸν μὲν ϕίλοις, ἐχϑροῖς δὲ περιουσίαν. in suos famem, copiam hostibus.
ii. [1] Caeterum iure gentium non tantum is qui ex iusta causa bellum gerit, sed et quivis in bello solenni et sine fine modoque dominus fit eorum quae hosti eripit, eo sensu nimirum ut a gentibus omnibus et ipse et qui ab eo titulum habent in possessione rerum talium tuendi sint. quod dominium quoad effectus externos licet appellare. Cyrus apud XenophontemGa naar voetnoot5: νόμος ἐν πᾶνϑρώποις ἀίδιός ἐστιν ὅταν πολεμούντων πόλις ἁλῷ τῶν ὲλόντων εἶναι τὰ χρήματα. Lex est sempiterna inter homines, capta hostium urbe eorundem res atque pecunias victori cedere. PlatoGa naar voetnoot6 dixit, πάντα τῶν νιϰωμένων ἀγαϑὰ τῶν νιϰώντων γίγνεσϑαι, bona quae victus habuit omnia victoris fieri: qui et alibiGa naar voetnoot7 inter genera quasi naturalia acquisitionis statuit πολεμιϰὴν, quam et ληϊστιϰὴν, ἀγωνιστιϰὴν et χειρωτιϰὴν vocat, assentientem hac in re habens eum quem dixi XenophontemGa naar voetnoot8 apud quem Euthydemum Socrates interrogando eo perducit, ut spoliare non semper iniustum fateatur, ut si in hostem id fiat. [2] Sed AristoteleGa naar voetnoot9 quoque auctore ὁ νόμος ὁμολογία τίς ἐστιν ᾧ τὰ ϰατὰ πόλεμον ϰρατούμενα τῶν ϰρατούντων εἶναί ϕασι: Lex velut pactum quoddam commune est quo bello capta capientium fiunt. Eodem respicit dictum illud AntiphanisGa naar voetnoot10: ὅτι τοῖς πολεμίοις εὔχεσϑαι δεῖ τἄγαϑα παρεῖναι χωρὶς ἀνδρείας. γίνεται γὰρ οὕτως οὐ τῶν ἐχόντων ἀλλὰ τῶν ϰρατούντων. Optandum ut hostibus bona adsint sine virtute. Sic enim fiunt illa non eorum qui habent, sed eorum qui capiunt. <Apud Plutarchum in vita AlexandriGa naar voetnoot11: τὰ τῶν
ἡττωμένων εἶναι τε δεῖ ϰαὶ προσαγορεύεσϑαι τοῦ ϰρατοῦντος ea quae victi fuerant et esse et appellari debent victoris. Idem alibi: τὰ τῶν ἡττωμένων ἐν ταῖς μάχαις ἀγαϑὰ, τοῖς νιϰῶσιν ἆϑλα πρόϰειται: quae verba sunt ex Xenophonte secundo de Cyri institutioneGa naar voetnoot1. Philippus in epistola ad AtheniensesGa naar voetnoot2 πάντες τὰς πόλεις οἰϰοῦμεν ἢ τῶν προγόνων παραδόντων ἢ ϰατὰ πόλεμον ϰύριοι ϰαταστάντες. Omnes tenemus oppida a maioribus relicta aut possessa belli iure>Ga naar voetnoot3. AeschinesGa naar voetnoot4, εἰ μὲν πρὸς ἡμᾶς πολεμήσας δοριάλωτον τὴν πόλιν εἷλες, ϰνρίως ἔχεις τῷ τοῦ πολέμον νόμῳ ϰτησάμενος: Si bello in nos suscepto armis cepisti urbem, iure eam possides belli lege. [3] <Marcellus apud LiviumGa naar voetnoot5 quae ademit Syracusanis ademisse se ait belli iureGa naar voetnoot6. Romani legati Philippo de Thraciae et aliis civitatibus dicebant, si Philippus bello cepisset eas praemium victoriae belli iure habiturumGa naar voetnoot7: et Masanissa quem agrum pater suus Carthaginiensibus bello ademisset, habere se iure Gentium aiebatGa naar voetnoot8. Sic et apud IustinumGa naar voetnoot9 Mithridates: non Cappadocia filium eductum quam iure gentium victor occupaverat>Ga naar voetnoot10. CiceroGa naar voetnoot11 Mitylenas ait populi Romani factas belli lege ac iure victoriaeGa naar voetnoot12. IdemGa naar voetnoot13 privata aliqua esse coepisse ait autGa naar voetnoot14 occupatione vacuorum aut bello, eorum scilicet qui victoria potiti sunt. <Dion CassiusGa naar voetnoot15: τὰ τῶν ἡττημένων τοῖς ϰρατοῦσι προσγίνεται>Ga naar voetnoot16. Etiam Clemens AlexandrinusGa naar voetnoot17 ait res hostium rapi et acquiri belli iure. [4] Quae ex hostibus capiuntur iure gentium statim capientium fiunt ait Caius IurisconsultusGa naar voetnoot18. Naturalem hanc acquisitionem ϕνσιϰὴν ϰτῆσιν appellat Theophilus in Graecis InstitutionibusGa naar voetnoot19, sicut et AristotelesGa naar voetnoot20 dixerat πολεμιϰὴν ϕύσει ϰτητιϰὴν rem militarem secum ferre naturalem acquirendi modum nimirum quia non causa
aliqua, sed ipsum nudum factum spectatur et ex eo ius nascitur, sicut et Nerva filius, referente Paulo IurisconsultoGa naar voetnoot1, dominium rerum ex naturali possessione coepisse aiebatGa naar voetnoot2, eiusque rei vestigium remanere de his quae terra, mari, coeloque capiuntur, item in bello captis, quae omnia protinus eorum fiunt qui primi possessionem apprehenderunt. [5] <Hosti autem eripi censentur et quae subditis hostium eripiuntur. Sic Dercyllides argumentatur apud XenophontemGa naar voetnoot3, cum Pharnabazus hostis esset Lacedaemoniorum, Mania autem subdita Pharnabazo, Maniae bona in ea esse causa ut a iure belli recte occupentur>Ga naar voetnoot4.
iii. [1] Caeterum in hac belli quaestione placuit gentibus, ut cepisse rem is intelligatur qui ita detinet ut recuperandi spem probabilem alter amiserit, ut res persecutionem effugerit, ut loquitur in simili quaestione PomponiusGa naar voetnoot5: Hoc autem in rebus mobilibus ita procedit ut capta dicantur ubi intra fines id est praesidia hostium perducta fuerint. Eodem enim modo res amittitur quo postliminio redit. Redit autem ubi intra fines imperii esse coepitGa naar voetnoot6, quod alibiGa naar voetnoot7 explicatur intra praesidia. [Imo et aperte Paulus de homine dixit amitti eum ubi fines nostros excessit: et PomponiusGa naar voetnoot8 captum bello explicat eum quem hostesGa naar voetnoot9 ex nostris ceperunt, et intra praesidia sua perduxerunt: antequam enim in praesidia perducatur hostium manere civem. [2] Hominis autem et rei in hoc gentium iure eadem fuit ratio. Unde facile intellectu est quod alibiGa naar voetnoot10 dicuntur capta statim capientium fieri cum conditione aliqua, continuandae scilicet eo usque possessionis, debere intelligi]Ga naar voetnoot11, cui consequens esse videtur ut in mari naves et res aliae captae censeantur tum demum cum in navalia aut portus aut ad eum locum ubi tota classis se tenet perducta sunt. nam tunc desperari incipit
recuperatio. sed recentiori iure gentiumGa naar voetnoot1 inter Europaeos populos introductum videmus ut talia capta censeantur ubi per horas viginti quatuorGa naar voetnoot2 in potestate hostium fuerint.
iv. [1] At agri non statim capti intelliguntur simul atque insessi suntGa naar voetnoot3. nam quanquam verum est eam agri partem quam cum magna vi ingressus est exercitus ab eo interim possideri, ut a CelsoGa naar voetnoot4 notatum est, tamen ad eum quem tractamus effectum non sufficit qualiscunque possessio, sed firma requiritur. Itaque Romani agrum extra portam quem Annibal castris insidebat adeo non amissum iudicabant ut eo ipso tempore nihilo minoris venierit quam ante venissetGa naar voetnoot5. Is ergo demum ager captus censebitur qui mansuris munitionibus ita includitur ut nisi iis expugnatis parti alteri palam aditus non sit. [2] Et haec non minus probabilis videtur nominis territorii origo a terrendis hostibus a Siculo FlaccoGa naar voetnoot6 allata, quam illa VarronisGa naar voetnoot7 a terendo, aut FrontiniGa naar voetnoot8 a terra, aut Pomponii IurisconsultiGa naar voetnoot9 a terrendi iure quod habent magistratus. Sic Xenophon libro de VectigalibusGa naar voetnoot10 agri possessionem belli tempore ait retineri per munimenta quae τείχη ϰαὶ ἐρύματα ipse appellat.
v. Liquet et hoc ut res aliqua nostra belli iure fiat requiri ut hostium fuerit: nam quae res apud hostes quidem sunt, puta in oppidis eorum aut intra praesidia, sed quorum domini nec hostium sint subditi nec hostilis animi, eae bello acquiri non possunt, ut inter caetera Aeschinis dicto iam locoGa naar voetnoot11 ostenditur Amphipolim, quae urbs esset Atheniensium, Philippi bello in Amphipolitanos ipsius Philippi non potuisse fieri. Nam et ratio deficit, et ius hoc mutandi per vim dominii odiosius est quam ut produci debeat.
vi. Quare quod dici solet hostiles censeri res in hostium
navibus repertasGa naar voetnoot1, non ita accipi debet quasi certa sit iuris gentium lexGa naar voetnoot2, sed ut praesumtionem quandam indicet quae tamen validis in contrarium probationibus possit elidi. Atque ita in Hollandia nostra iam olim anno scilicet ciɔccccxxxviiiGa naar voetnoot3 flagrante cum Ansiaticis bello frequenti senatu iudicatum et ex iudicato in legem transiisse comperi.
vii. [1] Illud vero extra controversiam est si ius gentium respicimus, quae hostibus per nos erepta sunt, ea non posse vindicari ab his qui ante hostes nostros ea possederant et bello amiserant: quia ius gentium hostes primum dominos fecit dominio externo, deinde nos: quo iure inter alia tuetur se IephthesGa naar voetnoot4 contra Ammonitas, quia ager ille quem Ammonitae vindicabant belli iure ab Ammonitis, ut et pars alia a Moabitis ad Amoraeos, ab Amoraeis ad Hebraeos transisset. Sic et DavidGa naar voetnoot5Ga naar voetnoot6 quod ipse Amalecitis, Amalecitae antea Palaestinis eripuerant pro suo habet ac dividit. [2] Titus Largius apud Dionysium HalicarnassensemGa naar voetnoot7 in Senatu Romano cum VolsciGa naar voetnoot8 olim possessa repeterent sententiam sic dixit: ὅτι ῥωμαῖοι ϰαλλίστας ὑπολαμβάνομεν ϰτήσεις εἶναι ϰαὶ διϰαιοτάτας, ἃς ϰατάσχωμεν πολέμῳ λαβόντες ϰαὶ νόμῳ ϰαὶ οὐϰ ἂν ὑπομείναιμεν μωρίᾳ τὴν ἀρετὴν ἀϕανίσαι. ϰοινωνητέον τε πᾶσι ϰαὶ τοῖς ἐϰ τούτων γενομένοις ϰαταλιπεῖν ἀγωνιούμεϑα: νῦν δὲ ὑπαρχόντων ἢδη στερησόμεϑἄ ϰαὶ ἑαυτοὺς ὅσα πολεμίους βλάψομεν; Romani nos honestissimas eas atque iustissimas credimus possessiones quas belli lege captas habemus, neque
vero induci possumus, ut stulta facilitate deleamus virtutis monumenta, si eas illis reddamus quibus semel perierunt. Imo vero tales possessiones non tantum cum his qui nunc vivunt civibus nostris communicandas, sed et posteris relinquendas censemus: tantum abest ut parta relinquendo in nos ipsos ea constituamus quae in hostes constitui solent. et in responso Romanorum Auruncis datoGa naar voetnoot1 ἡμεῖς οἱ ῥῶμαῖοι διϰαιοῦμεν ὅσα ϰτᾶταί τις ἀρετῄ πολεμίονς ἀϕελόμενος ταῦτα τοῖς ἐγγόνοις ὡς οἰϰεῖα παραδιδόναι: nos Romani ita arbitramur, quae quis hostibus erepta virtute quaesivit ut optimo iure propria ad posteros transmitti. AlibiGa naar voetnoot2 in responso ad Volscos sic Romani: ἡμεῖς δὲ ϰρατίστας ἡγούμεϑα ϰτήσεις ἃς ἂν πολέμῳ ϰρατήσαντες λάβωμεν· οὔτε πρῶτοι ϰαταστησάμενι νόμον τόνδε, οὔτε αὐτὸν ἀνϑρώπων ἡγούμενοι εἶναι μᾶλλον ἢ οὐχἱ ϑεῶν, ἅπαντάς τε ϰαὶ ἕλληνας ϰαὶ βαρβάρους εἰδότες αὐτῷ χρωμένους, οὐϰ ἂν ἐνδοίημεν ὑμῖν μαλαϰὸν οὐδὲν, οὐδʾ ἂν ἀποσταίημεν ἔτι τῶν δορνϰτήτων· πολλὴ γὰρ ἂν εἴῃ ϰαϰότης, εἴ τις ἃ μετὰ ἀρετῆς ϰαὶ ἀνδρείας ἐϰτήσατο, ταῦτα ὑπὸ δειλίας τε ϰαὶ μωρίας ἀϕαιρεϑείη: Nos autem optimum iudicamus possessionis genus quod belli iure captum quaesitumque est. Cumque non a nobis hoc ius sit institutum, sed a Diis verius quam ab hominibus profectum, omniumque gentium tam Graecarum quam barbararum usu probatum, nihil vobis per ignaviam concedemus nec bello partis absistemus. Maximum enim id probrum foret, quae virtute ac fortitudine quaesita sunt ea per formidinem aut stuporem amittereGa naar voetnoot3. Sic et in responso SamnitumGa naar voetnoot4: πολέμῳ ϰρατησάντων ἡμῶν ὅπερ ἐστὶ νόμος ϰτήσεως διϰαιότατος. Cum armis haec quaesierimus, quae lex acquirendi iustissima est. [3] <LiviusGa naar voetnoot5 cum narrasset agrum prope Lucam a Romanis divisum, eum agrum sic notat: De Ligure captus is ager fuerat: Ethruscorum antequam Ligurum fuerat>Ga naar voetnoot6. Hoc iure a Romanis retentam Syriam AppianusGa naar voetnoot7 notat, nec redditam Antiocho Pio, cui eam eripuerat TigranesGa naar voetnoot8 hostis Romanorum: et
IustinusGa naar voetnoot1 ex Trogo sic respondentem facit eidem Antiocho Pompeium: ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani non daturum, quod tueri nesciat. Sed et eas Galliae partesGa naar voetnoot2 quas Gallis eripuerant Cimbri RomaniGa naar voetnoot3 pro suis habuereGa naar voetnoot4.
viii. Gravior disputatio est, cui in bello publico ac solenni res hostium acquiratur ipsi ne populo, an singulis qui de populo aut in populo sunt. Valde enim hic variant recentiores iuris interpretesGa naar voetnoot5, quorum plerique cum in iure Romano legissent capta capientium fieri, in Canonum autem corpore distribui praedam publico arbitrio, alii post alios, ut fieri solet, dixerunt primo ac iure ipso fieri capta singulorum qui manu capiunt, attamen duci assignanda qui inter milites distribuat: quae sententia cum recepta non minus quam falsa sit, hoc accuratius a nobis refutanda est, ut specimen sit quam parum tuto in hoc controversiarum genere tali auctoritati credatur. Enimvero dubitandum non est quin gentium consensu utrumvis potuerit constitui, aut ut capta populo bellum gerenti, aut ut cuivis qui manu caperet in dominium cederent. Sed quid voluerint quaerimus, et dicimus gentibus placuisse ut res hostium hostibus essent non alio loco quam quo sunt res nullius, ut ex Nervae filii dicto iam anteaGa naar voetnoot6 apertum fecimus.
ix. [1] At res quae nullius sunt fiunt quidem capientium, sed tam eorum qui per alios quam qui per se capiunt. Ita non servi tantum aut filii, sed et liberi homines qui in piscando, aucupando, venando, margaritas legendo operam suam addixerunt aliis, statim quod acceperunt acquirunt
ipsis quibus operam navant. Modestinus IurisconsultusGa naar voetnoot1 recte dixit: quod naturaliter acquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet volentibus nobis possidere acquirimus: et Paulus receptisGa naar voetnoot2: Possessionem acquirimus animo et corpore: animo utique nostro: corpore vel nostro vel alieno. IdemGa naar voetnoot3 ad edictum: Per procuratorem, tutorem curatoremve possessio nobis acquiritur, quod explicat si id ea mente faciant ut operam nobis accommodent. Sic apud Graecos qui in Olympiis certabant praemia acquirebant iis a quibus mittebantur. Ratio est, quia naturaliter homo hominis alterius volens volentis instrumentum est, ut et alibiGa naar voetnoot4 diximus. [2] Quare discrimen quod traditur inter liberas personas et serviles circa acquisitionesGa naar voetnoot5, iuris est civilis et ad civiles acquisitiones proprie pertinet ut ex dicto Modestini loco apparet: et tamen has ipsas Severus Imperator postea ad naturalium exemplum admovit propius, non utilitatis tantum, ut ipse profitetur ratione sed et iurisprudentiaeGa naar voetnoot6. Semoto ergo civili iure, locum habet quod dicitur per alium facere quem posse quod per seipsum potest et perinde esse per se quis faciat an per alium.
x. Distinguendum ergo in nostro negotio inter actus vere publicos belli et inter actus privatos qui fiunt occasione belli publici: per hos actus privatis res quaeritur primo ac directe: per illos actus populo. Ex hoc gentium iure Scipio agit cum Masinissa apud LiviumGa naar voetnoot7: Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. Itaque ipse, coniux, regnum, ager, oppida, homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi Romani est. <Nec aliter Antiochus Magnus argumentabatur Coelen Syriam Seleuci factam non Ptolemaei, eo quod Seleuci bellum fuisset, cui Ptolemaeus navasset operam. Historia est apud Polybium quintoGa naar voetnoot8>Ga naar voetnoot9.
xi. [1] Res soli nisi publico actu, inducto exercitu, impositis praesidiis capi non solent: ideo ut respondit PomponiusGa naar voetnoot10,
publicatur ager qui ex hostibus captus sit: id est ut ibidem exponit praedae non cedit: praedae nomine stricte accepto. Salomo praetorii praefectus apud ProcopiumGa naar voetnoot1: ὡς τὰ μὲν ἀνδράποδα ϰαὶ τὰ ἂλλα πάντα χρήμὰτα τοῖς στρατιώταις εἰς λάϕυρα ἰέναι οὐϰ ἀπειϰὸς εἶναι. Γῆν μέν τοι αὐτὴν βασιλεῖ τε ϰαὶ τῇ ῥωμαίων ἀρχῇ προσήϰειν. Captivos sane et res alias militibus praedae loco cedere ratione non caret: (accipiendum hoc ut fiat publico concessu quemadmodum infraGa naar voetnoot2 exponemus) agros autem ad principem et imperium Romanum pertinere. [2] Sic apud HebraeosGa naar voetnoot3 et Lacedaemonios ager manu captus sortito divisus est. Sic RomaniGa naar voetnoot4 captos agros aut locandos retinuerunt, interdum modico veteri possessori honoris gratia relicto, aut distraxerunt, aut assignarunt colonis, autfecerunt vectigales, quarum rerum passim in legibus, historiis et agrimensorum commentariis testimonia exstant. Appianus libro primo belli civilisGa naar voetnoot5: ῥωμαῖοι τὴν ἰταλίαν πολέμῳ χειρούμενοτ γῆς μέρος ἐλάμβανον: Romani cum Italiam armis subegissent victos parte agri mulctarunt. et secundo libroGa naar voetnoot6: τῶν δὲ πολεμίων ὃτε ϰρατήσαιεν οὐδὲ τούτων ἃπασαν τὴν γὴν ἀπῃροῦντο ἀλλ᾽ ἐμερίςοντο. Etiam victis hostibus terram non omnem adimebant, sed partiebantur. <Notat Cicero oratione pro domo sua ad PontificesGa naar voetnoot7 consecratos interdum ab imperatore agros de hostibus captos, sed populi issu>Ga naar voetnoot8.
xii. [1] At res mobiles et se moventes aut in ministerio publico capiuntur, aut extra illud. Si extra ministerium publicum, fiunt singulorum capientium: Et huc referendum est CelsiGa naar voetnoot9 illud: quae res hostiles apud nos sunt, non publicae sed occupantium fiunt. Quae apud nos sunt, id est bello orto apud nos deprehenduntur. Nam idem et in hominibus observabatur, quo tempore homines hac in parte, rebus captis accensebantur. Insignis est in eam rem TryphoniniGa naar voetnoot10
locus. Verum in pace qui pervenerunt ad alteros, si bellum subito exarsisset, eorum servi efficiuntur apud quos iam hostes suo fato (ita legendum non facto aut pacto ut habent libri) deprehenduntur. Fato hoc asscribit Iurisconsultus, quia nullo suo meritoGa naar voetnoot1 in servitutem deveniunt: nam talia fato asscribere tralatitium est. Tale illud NaeviiGa naar voetnoot2: Fato fiunt Romae Metelli consules, id est sine suo merito. [2] Indidem venit quod si quid milites capiunt non in procinctu aut in eo quod facere iubentur, sed in eo quod promiscuo iure aut solo permissu faciunt, id statim sibi acquirunt: capiunt enim non ut ministri. Talia sunt spolia quae detrahuntur hosti in dimicatione singulari: talia etiam quae procul ab exercitu (extra decem millia passuum dicebant Romani, ut moxGa naar voetnoot3 videbimus) in liberis et iniussis excursibus capiunt quod genus praedae Itali hodie corrariam vocant, et a butino distinguuntGa naar voetnoot4.
xiii. Sed quod diximus iure gentium talia singulis directe acquiri intelligendum est ut id iuris gentium sit ante omnem ea de re legem civilem. nam populus quisque inter suos aliter potest constituere, et dominium singulorum antevertere, sicut multis in locis de feris et avibus factum videmus. Sic enim introduci etiam lege potest ut quae apud nos reperiuntur hostium res publicae fiant.
xiv. [1] At de his quae quis actu bellico capit alia est ratio. Ibi enim singuli reipublicae personam sustinent, eiusque vice funguntur, ac proinde per eas populus, si lex civilis aliud non statuat, ut possessionem ita et dominium nanciscitur, et id in quos vult transfert. Quod quia directe pugnat cum vulgari opinione, probationes nobis video solito largius admetiendas ex nobilium populorum exemplis. [2] Incipiam a Graecis, quorum morem Homerus non uno loco describit:
Apud eundem Poetam Achilles de urbibus agens quas ipse expugnaveratGa naar voetnoot1.
Spectandus enim hic Agamemnon, partim ut totius Graeciae eo tempore princeps, atque ita populi gerens vicem: quo iure ipse sed cum senatu praedam dividebat: partim ut munere fungens imperatorio ac proinde de communi partem caeteris maiorem ferens. Eum ipsum Agamenonem sic alloquitur idem AchillesGa naar voetnoot2:
<Et alibiGa naar voetnoot4 Achilli offert Agamemnon de consilio publico navem plenam aeris et auri, et viginti mulieres quae praecipiat de praeda>Ga naar voetnoot5. Troia iam capta, VirgilioGa naar voetnoot6 narrante,
Sic posterioribus temporibus praedam Marathoniam asservat AristidesGa naar voetnoot7. Post praelium ad Plateas severe edictumGa naar voetnoot8 ne quis de praeda privatim quicquam tolleret: deinde praeda pro populorum meritis distributa. Athenis postea devictis in publicum relata a LysandroGa naar voetnoot9 praeda. <Et publici officii nomen apud SpartanosGa naar voetnoot10, λαϕυροπῶλαι praedae venditores>Ga naar voetnoot11. [3] Si ad Asiam venimus, Troiani soliti, ut docet
nos VirgiliusGa naar voetnoot1, praedae ducere sortem uit in rebus communibus dividendis fieri solet. Alias arbitrium eius dividendae penes imperatorem, quo iure Hector Doloni id expresse stipulanti promittit equos AchillisGa naar voetnoot2, ut intelligas ius acquirendi dominii in captura sola non fuisse. Ad CyrumGa naar voetnoot3 Asiae victorem, nec minus ad AlexandrumGa naar voetnoot4 postea, perlata praeda. Si Africam respicimus, idem mos occurrit. Sic quae AgrigentiGa naar voetnoot5 capta, quaeque in pugna CannensiGa naar voetnoot6 et alibi, Carthaginem missa. Apud Francos veteres ut ex Gregorii Turonensis historia apparet, quae capta erant sorte dividebanturGa naar voetnoot7: neque rex ipse aliud habebat de praeda quam quod sors ipsi addixisset. [4] Sed quanto re militari Romani caeteris praestiterunt, tanto sunt digniores quorum exemplis immoremur. Dionysius HalicarnassensisGa naar voetnoot8 morum Romanorum diligentissimus observator ita nos hac de re edocet: τὰ ἐϰ τῶν πολεμίων λάϕυρα, ὃσον ἂν ἡμῖν ὐπάρχῃ τυχεῖν δι᾽ ἀρετὴν, δημόσια εἶναι ϰελεύει ὁ νόμος, ϰαὶ τοῦτο οὒχ ὃπως τις ἰδιώτης γίνεται ϰύριος, ἀλλ᾽ οἀδὲ αἀτὸς ὁ τῆς δυνάμεως ἡγεμών. ὁ δὲ ταμίας αὐτὰ παραλαβὼν ἀπεμπολεῖ ϰαὶ εἰς δημόσιον ἀναϕέρει. Quaecunque ex hostibus per virtutem capta sunt ea lex iubet publica esse, ita ut non modo privati eorum domini non fiant, sed ne ipse quidem imperator exercitus. verum quaestor illa accipit et vendita in publicum refert. Verba haec sunt eorum qui Coriolanum incusant, nonnihil ad invidiam composita.
xv. Nam populum dominum esse praedae verum eratGa naar voetnoot9: sed illud non minus verum eius dispensandae arbitrium imperatoribus libera republica permissum fuisseGa naar voetnoot10, sed tale ut actus sui rationem populo deberent. L. Aemilius apud
LiviumGa naar voetnoot1: captas non deditas diripi urbes, et in his tamen arbitrium esse imperatoris non militum. Sed hoc arbitrium quod mos deferebat imperatoribus ipsi interdum, quo longius ab omni suspicione essent, reiiciebant ad Senatum ut CamillusGa naar voetnoot2: et qui retinebant prout religioni, famae, ambitioni serviebant diverso modo usi reperiuntur.
xvi. [1] Qui sanctissimi esse aut credi volebant, praedam non attingebant omninoGa naar voetnoot3, sed sive pecunia erat in praeda, eam iubebant a quaestore populi Romani percipi, sive res aliae, eas per quaestorem sub hasta venumdari: unde redactam pecuniam manubiarum nomine significatam Favorinus apud GelliumGa naar voetnoot4 sensit. Haec pecunia per quaestorem in aerarium deferebatur, prius tamen, si res triumphi esset, ostentata publice. <Livius libro ivGa naar voetnoot5 de C. Valerio Consule: Praedae ex assiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum: venditum sub hasta Consul in aerarium redigere quaestores iussit>Ga naar voetnoot6. [Idem]Ga naar voetnoot7 fecit Pompeius de quo haec sunt Velleii verbaGa naar voetnoot8. Pecunia Tigranis, sicut Pompeio moris eratGa naar voetnoot9, redacta in quaestoris potestatem ac publicis descripta literis. Ita et M. TulliusGa naar voetnoot10 qui sic de se ipse in literis ad Sallustium. De praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, teruntium nec attigit: nec tacturus est quisquam. Atque id antiquis et melioribus temporibus fuit maxime usitatum, quo PlautusGa naar voetnoot11 respiciens sic ait:
Et de hominibus captivisGa naar voetnoot12 similiter:
[2] Sed alii sine quaestore ipsi praedam vendebant et referebant in aerarium, quod et ex Halicarnassensi sequentibus verbis colligere est. Sic a Tarquinio rege iam olim victis Sabinis praedam et captivos Romam missos legimusGa naar voetnoot1. Sic Romulius et Veturius consules narranturGa naar voetnoot2 praedam vendidisse ob aerarii penuriam aegre id ferente exercitu. Sed cum passim id occurrat, quantum ducum quisque ex triumphis Italicis, Africanis, Asiaticis, Gallicis, Hispanicis in aerarium per se aut quaestorem retulerit, exempla congerere nihil est opus. Illud magis notandum datam praedam aut eius partem interdum diis, interdum militibus, interdum et aliis. Diis aut res ipsae datae ut spolia quae RomulusGa naar voetnoot3 Iovi Feretrio suspendit, aut redacta inde pecunia, ut ex Pometinis manubiis SuperbusGa naar voetnoot4 templum Iovis in monte Tarpeio statuit.
xvii. [1] Militibus praedam dare priscis Romanis ambitiosum videbatur: uti SextusGa naar voetnoot5 Tarquinii Superbi filius, sed Gabiis profugus, praedam militi dilargitus dicitur, ut eo modo potentiam sibi conciliaret. Appius ClaudiusGa naar voetnoot6 in senatu similem largitionem arguit ut novam, prodigam, inconsultam. Praeda autem militi concessa aut dividitur, aut diripitur. Dividi potest aut ratione stipendiorum, aut ratione meritorumGa naar voetnoot7. Stipendiorum ratione dividi praedam Appius ClaudiusGa naar voetnoot8 volebat, si illud obtinere non posset ut redacta inde pecunia in aerarium deferretur. Totum autem dividendi ordinem accurate explicat PolybiusGa naar voetnoot9: nempe in dies aut vigilias partem exercitus alteram aut minorem ad comportandam praedam mitti solitam: et quod quisque reperisset id iussum in castra perferre ut per tribunos aequaliter divideretur, vocatis ad partem etiam his qui castra servarentGa naar voetnoot10 (quod et apud Hebraeos regi Davidi placuisse et inde in legem transiisse legimusGa naar voetnoot11) quique per valetudinem aut delegata ministeria aberant. [2] Interdum non ipsa praeda sed redacta inde pecunia praedae loco militibus
donataGa naar voetnoot1, quod saepe in triumpho fiebat. Proportionem hanc invenio, simplex pediti, duplex centurioni, triplex equitiGa naar voetnoot2 datum. Interdum simplex pediti, equiti duplexGa naar voetnoot3. Alias simplex pediti, duplex centurioni, tribuno et equitiGa naar voetnoot4 quadruplexGa naar voetnoot5. Meritorum etiam saepe habita ratio, sicut MarciusGa naar voetnoot6 quod fortiter fecisset ex praeda CoriolanaGa naar voetnoot7 donatus est a Postumio. [3] Utrovis modo fieret divisio licebat imperatoriGa naar voetnoot8, ἐξαίρετον hoc est praecipuum sibi accipere quantum vellet: id est quantum aequum arbitraretur: quod et aliis interdum virtutis ergo concessumGa naar voetnoot9. Euripides TroadibusGa naar voetnoot10 de nobilioribus feminis Troianis agens, ait
Et de AndromachaGa naar voetnoot11
Ascanius de equo apud VirgiliumGa naar voetnoot12
<Pausaniae post in Plataeis praelium eximia data mulieres, equos, camelos narrat HerodotusGa naar voetnoot13>Ga naar voetnoot14. Sic Ocrisiam
Corniculanam praecipuam accepit rex TulliusGa naar voetnoot1. FabriciusGa naar voetnoot2 apud HalicarnassensemGa naar voetnoot3 in oratione ad Pyrrhum ἐϰείνων δορυϰτήτων ἐξόν μοι λαβεῖν ὁπόσα βουλοίμην: ex his quae bello erant capta, licebat mihi quantum vellem excipere. IsidorusGa naar voetnoot4 huc respiciens ubi de iure agit militari: praedae, ait, decisio et pro personarum qualitatibus ac laboribus iusta divisio, ac principis portio. Tarquinius Superbus, ut apud LiviumGa naar voetnoot5 est, et ipse ditari volebat, et delinire praeda popularium animos. ServiliusGa naar voetnoot6 in oratione pro L. Paulo ait eum praeda partienda locupletem se facere potuisse. Et hanc imperatoris portionem sunt qui potius significatam volunt manubiarum nomine, quos inter est Asconius PedianusGa naar voetnoot7. [4] Sed laudatiores illi qui ius suum remittentes nihil sibi de praeda ceperunt, qualis is quem dixi Fabricius τὸν ἐϰ διϰαίον πλοῦτον ὑπεριδὼν ἓνεϰα δόξης, etiam iuste partas divitias prae gloria contemnens: quod ipse se facere aiebat Valerii Publicolae et aliorum paucorum exemplo: quos M. Porcius CatoGa naar voetnoot8 imitatus est in Hispaniensi victoria, negans quicquam ad se perventurum e bello captis, praeter ea quae in cibo ac potu insumsisset: addens tamen non a se culpari imperatores qui concessas utilitates sumerent, sed malle se de virtute cum optimis, quam de pecunia cum ditissimis certare. Proxime ad hanc laudem accedunt qui praedam modice delibaruntGa naar voetnoot9, ut Pompeius apud LucanumGa naar voetnoot10 a Catone laudatur qui
[5] In divisione interdum et absentium habita ratio, ut capto Anxure constituit Fabius AmbustusGa naar voetnoot11: interdum ob causam quorundam quamvis praesentium non habita ut Minutiani exercitus dictatore CincinnatoGa naar voetnoot12. [6] Quod autem ius vetere republica imperatores habuerant, id post occupatam rempublicam ad magistros militum translatum ex Codice IustinianeoGa naar voetnoot13 apparet, ubi a gestorum insinuatione absolvuntur
donationes rerum mobilium vel se moventium, quas magistri militum militibus praestant ex spoliis hostium, sive in ipsa bellorum occupatione sive in quibuscumque locis degere noscerentur. [7] Sed haec divisio iam olim saepe in calumniam patuit, quasi duces ea ratione privatam gratiam captarent, quo nomine accusati Servilius, CoriolanusGa naar voetnoot1, CamillusGa naar voetnoot2 quasi amicis et clientibus de publico largientes. Ipsi contra se tuebantur publico bono ἵνα οἱ συναράμενοι τοῦ ἔργον τὸν τῶνGa naar voetnoot3 πόνων ϰαρπὸν ϰομισάμενοι προϑύμως ἐπὶ τὰς ἄλλας στρατιὰς ἀπαντῶσιν, ut qui operi adfuerant, fructu laboris percepto ad alias expeditiones fierent promtiores. quae HalicarnassensisGa naar voetnoot4 in hanc rem verba sunt.
xviii. [1] Venio ad direptionem. ea militi concessa aut in populatione aut post praelium oppidive expugnationem ut signo dato discurreretur: quod antiquis saeculis rarius, nec tamen exemplis caruit. Nam Suessam TarquiniusGa naar voetnoot5 militi diripiendam dedit: Castra Aequorum Q. Servilius DictatorGa naar voetnoot6: Veios urbem CamillusGa naar voetnoot7: castra Volscorum consul Servilius. Permisit et direptionem L. Valerius in agro Aequorum, Q. Fabius fusis Volscis, captaque EcetraGa naar voetnoot8, mox alii saepe. Victo Perseo Paulus ConsulGa naar voetnoot9 spolia iacentis exercitus peditibus, equitibus praedam circumiacentis agri concessit. <IdemGa naar voetnoot10 ex Senatusconsulto diripiendas dedit militi Epiri urbesGa naar voetnoot11>. LucullusGa naar voetnoot13 victo Tigrane militem a spoliis legendis diu inhibuit, mox certa iam victoria ius spoliandi hostes indulsitGa naar voetnoot14. <Cicero de Inventione primoGa naar voetnoot15 inter modos acquirendi dominii ponit, siquid ex hostibus captum sit, cuius praedae sectio non venieritGa naar voetnoot16>Ga naar voetnoot17. [2] Qui
morem hunc improbant, aiunt avidas in direptiones manus praeripere fortium bellatorum praemia, cum ita ferme eveniat, ut qui segnior sit praedeturGa naar voetnoot1, at fortissimus quisque laboris periculique praecipuam partem petere soleat, quae sunt verba Appii apud LiviumGa naar voetnoot2 <: unde non longe abit Cyri illud apud XenophontemGa naar voetnoot3: ἐν τῇ ἁρπαγῇ εὖ οἶδ᾽ ὅτι οἱ πονηροὶ πλεονεϰτήσειαν ἂν>Ga naar voetnoot4. Sed contra dicitur, gratius id fore laetiusque quod sua quisque manu ex hoste captum domum retulisset, quam si multiplex accepisset alterius arbitrioGa naar voetnoot5. [3] Interdum quoque concessa direptio quod impediri non posset. In expugnatione Cortuosae Hetruscorum oppidi, narrante LivioGa naar voetnoot6, publicari praedam tribunis placebat, sed imperium quam consilium segnius fuit. iam militum praeda erat, nec nisi per invidiam adimi poterat. Sic et Gallograecorum castra a C. Helvii agmine direpta legimusGa naar voetnoot7 contra ducis voluntatem.
xix. Quod dixi aliis interdum extra milites praedam aut pecuniam e praeda redactam concedi solere, id ferme ita contigit ut his qui tributum ad bellum contulerant tantundem reddereturGa naar voetnoot8. Ludos quoque ex manubiis interdum instructos notes.
xx. [1] Neque vero diversis tantum bellis aliter atque aliter usurpatum, sed eodem bello eadem praeda saepe in usus diversos impensa aut partibus divisis aut rerum generibus distinctis. Sic CamillusGa naar voetnoot9 decimam ex praeda ApolliniGa naar voetnoot10 Pythio dedit Graecorum exemplo, sed quod primitus ab Hebraeis venerat: Quo tempore sub decima praedae vota non res moventes tantum sed et urbem et agros venire a pontificibus iudicatum est. Eodem victore praedae de Faliscis pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi datumGa naar voetnoot11. Sic et L. Manlius praedam aut vendidit quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam aequissima esset per milites divisit. quae LiviiGa naar voetnoot12 verba sunt. [2] Genera in quae praeda dividi potest
sunt haec: homines captivi, armenta et greges, quae Graeci, cum proprie loquuntur λείαν vocant, pecunia, res mobiles aliae pretiosae aut viliores. Q. FabiusGa naar voetnoot1 Volscis devictis λείαν et spolia per quaestorem vendi iubet: argentum ipse defert. IdemGa naar voetnoot2 Volscis et Aequis devictis captivos extra Tusculanos militi donat, et in agro Ecetrano homines ac pecora diripienda concedit. L. CorneliusGa naar voetnoot3 Antio capto aurum, argentum, aes in aerarium defert: captivos et praedam per quaestorem vendit: militi ea permittit, quae ad victum et vestem pertinebant. Nec dissimile huic CincinnatiGa naar voetnoot4 institutum, qui Corbione Aequorum oppido accepto pretiosiora praedae Romam misit: caetera centuriatim divisit. CamillusGa naar voetnoot5 captis Veiis praeter pecuniam ex venditione captivorum nihil in publicum redegit. Hetruscis devictis, captivisque venditis ex ea pecunia aurum matronis quod contulerant persolvit, pateras tres aureas in Capitolio posuitGa naar voetnoot6. Cosso dictatore, ex Volscis praeda omnis praeter libera corpora militi concessa estGa naar voetnoot7. [3] FabriciusGa naar voetnoot8 superatis Lucanis, Brutiis, Samnitibus militem ditavit, tributa civibus reddidit, quadringenta talenta in aerarium retulitGa naar voetnoot9. Q. Fulvius et Appius ClaudiusGa naar voetnoot10 cum Hannonis capta essent castra, praedam vendiderunt, diviseruntque, donatis quorum opera fuerat singularis. ScipioGa naar voetnoot11 capta Carthagine quae in urbe erant dedit diripienda militi, excepto auro, argento, donariis. AciliusGa naar voetnoot12 capta Lamia partim divisit, partim vendidit praedam. Cn. ManliusGa naar voetnoot13 victis Gallograecis, concrematis ex Romana superstitione hostium armis, caeteram praedam conferre omnes iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, in milites divisit.
xxi. [1] Ex his quae diximus apparet, non minus apud Romanos quam apud alias gentes plerasque praedam fuisse populi Romani, sed eius dispensandae arbitrium aliquod
imperatoribus concessum ita tamen ut quod anteGa naar voetnoot1 diximus, rationem actus sui populo deberent. quod inter alia docet exemplum L. Scipionis, qui damnatus est peculatus iudicio ut loquitur Valerius MaximusGa naar voetnoot2, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulisset: et aliorum quos anteGa naar voetnoot3 retulimus. [2] M. Cato in oratione quam de praeda scripsit, vehementibus atque illustribus verbis, ut ait GelliusGa naar voetnoot4, de impunitate peculatus atque licentiae conquestus est: ex qua oratione hoc exstat fragmentum: Fures privatorum furtorum in nervo atque compedibus aetatem agunt. Fures publici in auro atque purpura. Idem alibiGa naar voetnoot5 dixerat, mirari se audere quenquam capta bello signa pro supellectile domi statuere. Ita et Verri peculatus invidiam auget CiceroGa naar voetnoot6, quod signum sustulisset et quidem captum de praeda hostium. [3] Nec imperatores tantum, sed et milites peculatus praedae nomine tenebantur, si nempe eam in publicum non detulissent: adigebantur enim omnes sacramento, ut ait PolybiusGa naar voetnoot7, περὶ τοῦ μηδένα νοσϕίζεσϑαι μηδὲν τῶν ἐϰ τῆς διαρπαγῆς, ἀλλὰ τηρεῖν τὴν πίστιν ϰατὰ τὸν ὅρϰον: nihil quenquam ex praeda interversurum, sed fidem servaturos ex religione sacramenti. Quo forte referri potest formula iurisiurandi apud GelliumGa naar voetnoot8 qua militi imperatur nequid tollat in excercitu decemque millia passuum prope, quod pluris sit nummi argentei, aut si sustulerit ad Consulem proferat, aut triduo proximo profiteatur. Hinc intelligi potest quid sit quod ModestinusGa naar voetnoot9 dicit. Is qui praedam ab hostibus surripuit peculatus tenetur: quod vel unum satis esse debuit ut iuris interpretes moneret ne ex hostibus capta singulis acquiri crederent, cum constet peculatum non esse nisi in re publica, sacra aut religiosaGa naar voetnoot10. Haec omnia eo pertinent ut appareat, quod supraGa naar voetnoot11 diximus, semota lege civili et primo, in bellicis actibus capta populi aut regis bellum gerentis fieri.
xxii. [i] Addidimus semota lege civili et primo sive directe: illud quia de rebus nondum actu quaesitis lex ad utilitatem
publicam potest imperare, sive lex illa lex populi est ut apud Romanos, sive Regis ut apud Hebraeos et alibi. Sub legis autem nomine etiam consuetudinem recte introductam volumus comprehendi. Alterum illud eo pertinet, ut sciamus sicut res alias ita et praedam posse a populo aliis concedi, nec tantum post acquisitionem, sed et ante eam, ita ut subsecuta captura coniungantur actiones brevi manu ut loquuntur Iurisconsulti: nec tantum ea concessio nominatim fieri potest, sed et in genere ut viduis senibus et egentibus pupillis pars praedae data est temporibus MaccabaicisGa naar voetnoot1, aut etiam personis incertis ad exemplum missilium quae Romani Consules capientium faciebant. [2] Neque vero haec iuris translatio quae lege aut concessu fit semper mera donatio est, sed interdum contractus, interdum aut solutio eius quod debetur, aut remuneratio, ob damna quae quis passus est, aut ob id quod ipse bello impendit, sive sumtu sive opera, ut cum socii aut subditi nullo stipendio militant, aut non tali quod operae respondeat. Nam ex his causis praedam aut omnem aut eius partem concedi solitam videmus.
xxiii. Et illud quidem tacita consuetudine ubique ferme inductum Iurisconsulti nostriGa naar voetnoot2 notant, ut sua faciant quae capiunt aut socii aut subditi qui sine stipendio et suo sumtu suoque periculo bellum geruntGa naar voetnoot3. Ratio in sociis est evidensGa naar voetnoot4 quia naturaliter socius socio tenetur ad reparationem damnorum quae ob negotium commune aut publicum eveniunt. Adde quod opera quoque gratis praestari vix solet. Sic medicis, ait SenecaGa naar voetnoot5, pretium operae solvi, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant. In oratoribus idem aequum iudicat QuintilianusGa naar voetnoot6, quia haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidunt <: quod TacitusGa naar voetnoot7 dixit omitti curas familiares
ut quis se alienis negotiis intendat>Ga naar voetnoot1. Credibile ergo est, nisi causa alia appareat, puta aut beneficentia mera, aut contractus antecedens, spem ex hostibus lucrandi spectatam in damni et operae compensationemGa naar voetnoot2.
xxiv. [1] In subditis id non aeque evidenter procedit: quia hi operam civitati suae debent: sed contra occurit quod ubi non omnes sed aliqui militant, his ipsis a corpore civitatis retributio debetur eius quod plus caeteris operae aut sumtus impendunt, multoque magis damnorum, in cuius retributionis certae locum spes praedae totius aut partis incertae facile, nec sine ratione conceditur. Sic PoëtaGa naar voetnoot3
[2] De sociis exemplum estGa naar voetnoot4 in federe Romano quo Latini in praedae partem aequam admittuntur in iis bellis quae populi Romani auspiciis gerebanturGa naar voetnoot5. Sic in bello quod Aetoli gerebant adiutoribus Romanis, Aetolis quidem urbes et agri, Romanis autem captivi et res mobiles cedebantGa naar voetnoot6. <Post victoriam de rege Ptolemaeo partem praedae Atheniensibus dedit DemetriusGa naar voetnoot7>Ga naar voetnoot8. AmbrosiusGa naar voetnoot9 historiam tractans Abrahami moris huius aequitatem ostendit: Sane his qui secum fuissent in adiumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribuendam asserit, tanquam mercedem laboris. [3] De subditis exemplum est in populo HebraeoGa naar voetnoot10 apud quem pars praedae dimidia cedebat his qui in procinctu fuerantGa naar voetnoot11. Sic et Alexandri miles praedam privatis ereptam suam faciebat, nisi quod eximia quaedam solitus esset ad regem referre: unde accusatos eos videmusGa naar voetnoot12 qui ad Arbela conspirasse dicebantur de praeda omni ita sibi
vindicanda, ut nihil in aerarium deferrent. [4] At quae publica hostium aut regis fuerant exemta erant huic licentiae. Ita legimus Macedonas cum Darii castra ad Piramum amnem irrupissent ingens auri argentique pondus diripuisse, nec quicquam reliquisse intactum, praeter regis tabernaculumGa naar voetnoot1: tradito more, inquit CurtiusGa naar voetnoot2, ut victorem victi regis tabernaculo exciperent: unde non abit mos HebraeorumGa naar voetnoot3 qui victi regis coronam regi imponebant victori: <eidemque assignabant (quod in Thalmudicis DigestisGa naar voetnoot4 legitur) regiam suppellectilem bello captam:>Ga naar voetnoot5 et quod in rebus gestis Caroli Magni legimus cum is Hungaros vicisset privatas opes militi, regias aerario cessisse. At apud Graecos λάϕυραGa naar voetnoot6 erant publica ut anteGa naar voetnoot7 ostendimus, σϰῦλα singulorum. Vocant autem σϰῦλα ea quae durante certamine eripiuntur hosti, λάϕυρα quae post certamen: quod discrimen et aliis gentibus nonnullis placuitGa naar voetnoot8. [5] At apud Romanos veteri quidem republica non tantum fuisse concessum militibus satis apparet ex his quae supraGa naar voetnoot9 diximus. Plusculum indulgeri coepit militi in bellis civilibus. Ita a Sullano milite Aequulanum direptum legasGa naar voetnoot10. Et Caesar post pugnam Pharsalicam castra Pompeiana militi dat diripienda cum hoc dicto apud LucanumGa naar voetnoot11,
Bruti et Cassii castra diripuerunt Octaviani et Antoniani militesGa naar voetnoot12. Bello civili alio Flaviani ad Cremonam ducti, quanquam instabat nox, coloniam divitem festinant impetu capere; veriti alioqui ne opes Cremonensium in sinu praefectorum legatorumque essent, gnari scilicet, ut TacitusGa naar voetnoot13 loquitur, expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad
ducem pertinere. [6] Atque id languescente disciplina eo libentius concessum militi ne manente periculo omissis hostibus praeda manus impediret, quod plurimas saepe victorias corrupit. Cum castellum Volandum in Armenia Corbulo expugnasset: Imbelle vulgus, narrante TacitoGa naar voetnoot1, sub corona venditum, reliqua praeda victoribus cessit. Apud eundemGa naar voetnoot2 scriptorem in praelio Britannico Suetonius suos hortatur ut caedem continuent, praedae immemores: addens parta victoria cuncta ipsis cessura: qualia et alibi passim invenias. Adde quod ex ProcopioGa naar voetnoot3 iam modo attulimus. [7] Sunt autem quaedam tam exigua ut publicari digna non sint. Haec ubique solent capientes sequi populi concessu. Talia erant vetere Romana republica, hasta, hastile, ligna, pabulum, uter, follis, facula et si quid minoris esset nummi argentei. Nam has exceptiones sacramento militari additas apud GelliumGa naar voetnoot4 legimus. Cui non dissimile est quod nautis etiam stipendio militantibus conceditur: GalliGa naar voetnoot5 despoliationem aut pilagium vocant et eo comprehendunt vestem, aurum quoque et argentum intra decem scutatos. Alibi pars aliquota praedae militibus datur, ut in HispaniaGa naar voetnoot6 modo quintaGa naar voetnoot7, modo tertia, alias dimidia penes regem manet: et septima, interdum decima penes ducem exercitus: caetera sunt capientium exceptis navibus bellicisGa naar voetnoot8 quae totae regi cedunt. [8] Est et ubi operae periculi sumtuumque habita ratione partitio instituitur, ut apud ItalosGa naar voetnoot9 captae navis pars tertia cedit domino navis victricis, tantundem ferunt quorum merces in navi erant, tandundem hi qui pugnaverunt. Nec non et illud accidit ut qui suo periculo ac sumtu bellum ministrant non totam praedam auferant sed partem debeant publico aut ei qui ex publico
ius suum trahit. Sic apud HispanosGa naar voetnoot1 si in bello naves privatis sumtibus instruantur, de praeda pars regi, pars et maris praefecto debetur. GalliaeGa naar voetnoot2 moribus decimam fert maris praefectus: sic et apud HollandosGa naar voetnoot3: sed hic quinta prius praedae pars a republica deducitur. <Terra vero passim nunc usurpatur ut in direptionibus oppidorum et praeliis suum quisque faciat quod cepit: in excursibus vero capta communia fiant eorum qui in comitatu sunt, inter ipsos pro dignitatis ratione partienda>Ga naar voetnoot4.
xxv. Haec autem eo pertinent ut sciamus si apud populum bello non permixtum controversia oriatur de re bello capta, addicendam rem ei cui favent leges aut mores populi a cuius partibus res capta est: quod si eius nihil probetur, ex iure gentium communi rem ipsi populo adiudicandam, si modo ea res in actu bellico capta est. <Nam ex his quae dicta iam ante a nobis sunt satis apparet non omnino verum esse id quod pro Thebanis adfert QuintilianusGa naar voetnoot5; in eo quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli, nec armis erepta, nisi armis posse retineri>Ga naar voetnoot6.
xxvi [1] Quae vero res hostium non sunt, etsi apud hostes reperianturGa naar voetnoot7, capientium non fiunt: id enim, [ut iam anteGa naar voetnoot8 diximus]Ga naar voetnoot9 nec naturali iuri congruit, nec iure gentium introductum est. Sic Romani Prusiae dicuntGa naar voetnoot10: Si is ager Antiochi non fuisset, eo ne populi quidem Romani factum apparereGa naar voetnoot11. Si quod tamen in illis rebus ius habuit hostis quod possessioni connectatur, puta pignoris, retentionis, servitutis, id quominus capientibus acquiratur nihil obstat. [2] Solet et hoc quaeri, an extra territorium utriusque partis bellum gerentis capta fiant capientium: quod et de rebus et de personis solet in controversiam vocari. Si ius solum gentium respicimus, puto locum hic non considerari, sicut
et hostem ubique recte interfici diximus. Sed qui in eo loco imperium habet potest lege sua prohibere ne id fiat, et si contra legem factum sit, de eo tanquam de delicto poscere potest ut sibi satisfiat. Simile est quod in agro alieno capta fera dicitur capientium fieri, sed a domino agri prohiberi posse accessumGa naar voetnoot1.
xxvii. Ius autem hoc externum acquirendi res bello captas ita proprium est belli solennis ex iure gentium, ut in aliis bellis locum non habeat. nam in bellis aliis inter exteros res non acquiritur vi belli sed in compensationem debiti quod aliter obtineri non potestGa naar voetnoot2: In bellis autem inter cives sive magna ea sive parva sint, nulla fit dominii mutatio nisi auctoritate iudicis.
- voetnoot1
- Quae aut paria sunt ei quod cum nobis sit debitum aliter consequi non possumus] Libro ii, cap. vii, §. 2 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Intra aequum poenae modum] Libro ii. c. 20 [§ xxviii sqq.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Decimam Deo dedit] Et alimenta servis et partem praedae sociis. vide Iosephum in hac historia [Ant Iud. i, 10, 2], et quae infra cap. xvi, 3 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [unam, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; tuam, ed. 1632].
- voetnoot4
- Illud cepi] Chaldaeus interpretatur id factum precibus ad Deum, qui singulari quadam benevolentia Sicima et Iacobo et posteris eius conservaverit [add. edd 1642, 1646].
- voetnoot5
- Deut. xx, 14. 2. [2, omis. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- 1 Par. v. 20, 21, 22.
- voetnoot7
- ii Paral. xiv, 13.
- voetnoot8
- Ios. xxii 8.
- voetnoot1
- [esto, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; est, ed. 1632].
- voetnoot2
- [1 Sam. xxx, 26].
- voetnoot3
- iii Benef. 37 [imo 33].
- voetnoot4
- De diris [1].
- voetnoot5
- Xenoph. v de inst. Cyri [vii, 5, 73].
- voetnoot6
- De legibus [i, 2].
- voetnoot7
- Sophist. [4, 7, 8].
- voetnoot8
- Comm. iv [Memor. iv, 2, 15].
- voetnoot9
- i Polit. [6].
- voetnoot10
- [Non Antiphanis, sed Antisthenis apud Stobaeum 54, 41].
- voetnoot11
- Apud Plutarchum in vita Alexandri] [676 A]. ibidem [614 A] νιϰῶντας προσϰτᾶσϑαι ϰαὶ τὰ τῶν πολεμίων. vincentes etiam ea quae hostium sunt sibi acquirere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Xenoph., Cyrip. ii, 3, 2].
- voetnoot2
- [Demosth., Ep. Philippi 22].
- voetnoot3
- [Apud - iure, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- De male obita legatione [33].
- voetnoot5
- [Livius xxvi, 31, 9].
- voetnoot6
- Ademisse se ait belli iure] Diodorus Siculus excerptis Peiresianis num. 467 [Exc. de Virtut. et Vitiis i p. 323]: τὰ διὰ τῶν ὅπλων ϰτη ϑέντα τῷ τοῦ πολέμου νόμῳ μὴ προέσϑαι: quae armis quaesita essent et parta belli iure, non dimittenda. Gotthi apud Agathiam libro ii [imo, i, 5] de Theuderico rege, postquam is Odeacrum vicerat, τἀϰείνου πάντα ϰατέσχε τοῦ πολέμου νόμῳ. quae eius fuerant omnia tenuit belli iure [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Livius libro xxxix [29, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. xxxix [imo Livius xl, 17, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Libro xxxviii [5, 6] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Marcellus - occupaverat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- ii contra Rullum [de Lege agraria ii, 16, 40].
- voetnoot12
- [victoris, ed. 1625; victoriae, edd. 1631, 1632 1642, 1646].
- voetnoot13
- Off. i [7, 21].
- voetnoot14
- [aut, edd. 1625, 1642, 1646; ut, edd. 1631, 1632].
- voetnoot15
- [Dio Cassius xli, 56].
- voetnoot16
- [Dion - προσγίνεται, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot17
- Strom. 1 [23 § 157].
- voetnoot18
- L. naturalem. §. ult. D. de acq. rerum dom. [l. 5 § 7 D. xli 1].
- voetnoot19
- Tit de rer. divis. [§ 17 Inst. ii, 1].
- voetnoot20
- Arist. 1 de rep c. 8.
- voetnoot1
- L. 1, § 1 [1, omis. edd. 1631, 1632, 1642, 1646], D. de acq. poss. [D. xli, 2].
- voetnoot2
- [aiebat, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; agebat, ed. 1646].
- voetnoot3
- Hist. Gr. iii [l. 26 sqq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Hosti - occupentur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- L. Pomponius. D. de acq. re. dom. [l. 44 D. xli, 1].
- voetnoot6
- L. Postliminium § postliminio. D. de captiv. [l. 19 § 3 D. xlix, 15] l. ult. ibid.
- voetnoot7
- l. Postliminii. §. in bello. d. tit. [l. 5 § 1 D. xlix, 15] Inst. de rer. divis. §. item ea [§ 17 Inst. ii, 1] [Inst. - ea, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [L. 5 § 1 D. xlix, 15].
- voetnoot9
- [hostem, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Inst. d. loco. L. naturalem. §. item de acq. rer. dom. [l. 5 § 7 D. xli, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Imo et aperte - intelligi, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Consulatu maris c. 283, et 287. Const. Gallica lib. xx, tit. 13, art. 24.
- voetnoot2
- Per horas viginti quatuor] Etiam terra id observari discas e Thuano libro cxiii, in anno ciɔiɔxcv. Ex Germanicis legibus id venit, ad exemplum eius quod de fera vulnerata constitutum apud ipsos non sine ratione fuerat, ut lege Langobardorum lib. 1, tit. xxii, §. 6 [add. edd. 1642, 1646]. Idem in Anglia et Castellae regno servari ait Albericus Gentilis Hispanicae Advocationis l. 3 [Idem-Advocationis l. 3, add. ed. 1646].
- voetnoot3
- Corn. de lapide in Gen. c. xiv. Molina disput. 118.
- voetnoot4
- L. quod meo D. de acq. vel amitt. poss. [l. 18 D. xli, 2].
- voetnoot5
- Livius l. xxvi [ii, 6].
- voetnoot6
- [Siculus Flaccus p. 3 ed. Goes].
- voetnoot7
- [Varro, de L.L. v, 21].
- voetnoot8
- [De Frontino cf. Barbeyraci nota].
- voetnoot9
- [l. 239 § 8 D. L, 16].
- voetnoot10
- [Xenoph., de Vectigal. iv, 43 sq.].
- voetnoot11
- [Aeschin., de male obit. Leg. 33].
- voetnoot1
- Hostiles censeri res in hostium navibus repertas] Sic [Sed, ed. 1646] neque amicorum naves in praedam veniunt ob res hostiles nisi ex consensu id factum sit dominorum navis. L. Cotem. D. de Publicanis [l. ii D. xxxix, 4]. Rodericus Zuarius libro de Usu maris, consilio ii, num. 6. Atque ita interpretandas puto leges Galliae quae ex rebus naves, ex navibus res praedae subiiciunt, quales sunt Francisci 1, datae anno ciɔiɔxliii, cap. 42. Henrici iii, anno ciɔiɔlxxxiv, mense Martio, capite 69 [Lebeau, Nouveau Code des prises 1, 16 et 25]. lex Portugallica libro i, tit. xviii. Alioqui res ipsae solae in praedam veniunt. Meursius Danicorum libro ii. Sic bello Venetorum cum Genuensibus pertentatae Graecorum naves et extracti si qui hostium laterent. Gregoras libro ix [5]. vide et Crantzium Saxonicorum ii [add. edd. 1642, 1646]. Et Albericum Gentilem advocationis Hispanicae l. 20. [Et Albericum - l. 20, add. ed. 1646].
- voetnoot2
- Consul. maris, c. 273 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Omnes edd.: ciɔcccxxxviii. Cf. L. iii C. 1 § v, 4, p. 616 n. 1].
- voetnoot4
- Iud. xi, 23, 24, 27.
- voetnoot5
- Sic et David] Sic Resin rex Syriae Elotham urbem quae Idumaeorum fuerat non Idumaeis sed Syris tradidit habitandam, secundum lectionem Masoreticam ii Regum xvi, 6 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- i Sam. xxx, 20.
- voetnoot7
- Lib. vi [36].
- voetnoot8
- Cum Volsci] De Veiis idem in Romulo [c. 35] narrat Plutarchus: οὐ υἵιοι ἀρχὴν ἐποιήσαντο πολέμου ϕιδήνας ἀπαιτεῖν ὡς προσήϰουσαν αὐτοῖς. τὸ δ᾽ οὐϰ ἄδιϰον ἦν μόνον, ἀλλὰ ϰαὶ γελοῖον ὅτι ϰινδυνεύουσι τότε ϰαὶ πολεμουμένοις οὐ προσαμύνοντες, ἀλλ᾽ ἐἀσαντες ἀπολέσϑαι τοὺς ἄνδρας, οἰϰίας ϰαὶ γῆν ἀπαιτοῖεν ἄλλων ἐχόντων. Veii principium belli faciebant postulationem ut Fidenae ipsis redderentur, velut ad quos pertinerent, verum id non iniustum modo erat sed et ridiculum, ut qui periclitantibus bellumque gerentibus non subvenissent, sed ipsos homines sivissent perire, nunc domos et agros a bello possidentibus vindicarent [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Dion. Halicarn. vi, 32].
- voetnoot2
- Lib. viii, [10] [vii, edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [per inertiam aut formidinem amittere, ed. 1625; per formidinem aut stuporem amittere, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- In exc. legat. [Rom. p. 10].
- voetnoot5
- Lib. xli [13, 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Livius - fuerat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Mithrid. [106].
- voetnoot8
- Cui eam eripuerat Tigranes] Appianus [Syriac. 49] sic: ὅτι τοὺς Σελενϰίδας ὑπὸ τοῦ Τιγρᾬνους έϰπεσόντας οὐϰ εἰϰὸς ἦν ἔτι Συρίας ἄρχειν μᾶλλον ἢ ῾Πωμαίονς Τιγράνην νενιϰηϰότας. non aequum esse Seleucidas a Tigrane eiectos potius Syriam tenere quam victores Tigranis Romanos. Et alibi [Mithrid. 106]: ἡγούμενος τὸν ϰρατήσαντα Ἀντιόχου τῆς γῆς ἀπελάσας ῥωμαίοις αὐτὴν ϰατὰ τόδε προσεϰτῆσϑαι. Credebat se cum victorem Antiochi ea terra expulisset, hoc ipso eam terram acquisivisse Romanis. Ipse Antiochus apud Polybium in Excerptis legationum num. 72 [leg. gent. p. 307]: ἡγούμενος τὴν ϰατὰ πόλεμον ἰσχυροτάτην ϰαί ϰαλλίστην εἶναι ϰτῆσιν. arbitrabatur eam quae bello fieret firmissimam et honestissimam esse possessionem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. xl [2, 4].
- voetnoot2
- Galliae partes] Et Franci agros Italiae a Gotthis acceptos Romanis non reddiderunt. Procopius Gotthicorum iv [24]. vide quae dicit rex Suediae apud Thuanum libro lxxvi, in anno ciɔiɔlxxxii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Civil. 1 [Appian., Civ. 1, 29].
- voetnoot4
- [hostis Romanorum: sed et eas Galliae partes quas Gallis eripuerant Cimbri:, ed. 1625; hostis Romanorum: sed et eas-Cimbri: et Iustinus ex Trogo sic respondentem facit Antiocho Pompeium: ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani non daturum, quod tueri nesciat, edd. 1631, 1623; hostis Romanorum: et Iustinus-Romani pro suis habuere (ut in textu), edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Bart. ad 1. Si quid bello D. de capt. [l. 28 D. xlix, 15]. Alex. et Ias. l. i. D. de acq. poss. [l. 1 D. xli, 2]. Ang. Inst. de rerum divis. §. Item quae ex hostibus [§ 17 Inst. ii, 1]. Pan. ad c. sicut de iureiur. [c. 13 Decretal. ii, 24] nu. 7. Th. Gram. decis. Neap. 71. num, 17. Mart. Laud. de bello quae 4.
- voetnoot6
- [supra § ii, 4].
- voetnoot1
- L. ea quae D. de acqu. dom. [l. 53 D. xli, 1].
- voetnoot2
- Lib. v, tit. 2 [§ 1].
- voetnoot3
- L. 1, §. per procur. D. de acq. poss. [l. 1 § 20 D, xli, 2].
- voetnoot4
- [L. i C. v § iii].
- voetnoot5
- L. quaecumque D. de oblig. [l. 56 D. xliv, 7] l. stipulatio, §. alteri de verb. signif. [l. 38 § 17 D. xlv 1].
- voetnoot6
- L. i. C. per quas pers. [l. i C. vii, 32]. c. potest et c. qui facit de Reg. Iuris [c. 68 et c. 72 v, 12 in vio].
- voetnoot7
- Liv. xxx [14, 9-10].
- voetnoot8
- [Polyb. v, 67].
- voetnoot9
- [Nec - quinto, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [l. 20 D. xlix, 15].
- voetnoot1
- Apud Procopium] Vandalicorum ii [14]. vide et ibi sequentia. Etiam Severus sola ab hostibus capta limitaneis ducibus et militibus donavit. Lampridius notat [Alexandro Severo 58]. In federe Helvetico est ut oppida et arces captae communitati pagorum cedant, apud Simlerum multis locis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [§ xvii sqq.].
- voetnoot3
- Apud Hebraeos] Apud esodem de agro qui bello captus esset, rex tantum ferebat quantum singulae tribus. Notatum id Digestis Thalmudicis titulo de rege [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. Luc. Titius. D. de evictionibus [l. 11 D. xxi, 2]. L. item si verb. §. 1 de rei vind. [l. 15 § 1 D. vi, 1].
- voetnoot5
- [Appian., Bell. civ. 1, 7].
- voetnoot6
- [Ibid. ii, 140].
- voetnoot7
- [Cic., pro Domo 49, 128].
- voetnoot8
- [Notat - iussu, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. transfugam §. 1. D. de acq. re. dom. [l. 51 § 1 D. xli, 1].
- voetnoot10
- L. in bello D. de capt. et post]. [l. 12 D. xlix, 15].
- voetnoot1
- Nullo suo merito] Sic et haec duo opponit Servius ad Aenedios i [32], Acti fatis. Laborat Virgilius nil Trioanorum meritis, sed omnia fatis asscribere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Ascon. Pedianus in Cic., Act. ii in Verrem i, 29].
- voetnoot3
- [§ xxi, 3].
- voetnoot4
- Salic. in l. ab hostibus. C. de cap. [l. 2 C. viii, 50]. Tho. Gram. Decis. Neap. 71. n. 18.
- voetnoot5
- [Hom. Il. i, 125].
- voetnoot1
- [Hom., Il. ix, 330-333].
- voetnoot2
- [Hom., Il. i, 163 sq.].
- voetnoot3
- [Troianam, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; Troianum, ed. 1646].
- voetnoot4
- [Hom., Il. ix, 279 sqq.].
- voetnoot5
- [Et - praeda, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Aen. ii [762-6] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Plut. Aristide [321 D].
- voetnoot8
- Herod. l. ix [80 sqq].
- voetnoot9
- Plut. Lysandro [442 A].
- voetnoot10
- Apud Spartanos] Agesilao in Asia agente castris Pharnabazi captis Spithridates subtraxerat praedam; inquisitione ab Erispida Lacedaemonio instituta aufugit [Plutarch., Ages. 601 F.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Et - venditores, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Virg., Aen. ix, 268].
- voetnoot2
- Homer. Il. x [321]. Eurip. Rheso [182].
- voetnoot3
- Plinius libro xxiii. c. 3 [Nat. Hist. xxxiii, 3].
- voetnoot4
- Plut. Alex. [685 B sqq.]. Curt. [viii, 4]. Diod. libro xvii [66 et 71]. Strabo l. xv [3, 6].
- voetnoot5
- Diod. libro xiii [90].
- voetnoot6
- Liv. l. xxiii [12].
- voetnoot7
- Sorte dividebantur] Habes hoc apud Turonensem libro ii, cap. 27 [in marg. edd. 1625, 1631, 1632, 1642, 1646: Greg. Tur. l. ii, c. 17]. Aymoinum lib. i, cap. 12. et in epitome edita a Frehero cap. 9. Mos idem et aliarum gentium vetus. Servius ad illud Aeneidos iii [323]: Sortitus pertulit ullos: quia captivi et praeda inter victores sorte dividebantur. ut: Et praedae ducere sortem. de praedae collatione in commune, et expurgatione per iuramentum apud Suedos et Gotthos Iohannem Magnum video libro xi, c. ii [add. edd. 1642, 1646]. [Nihil eiusmodi ibi inveniri notat Barleyrac. Cf. p. 703 n. 8].
- voetnoot8
- [Dion. Halicarnass. vii, 63].
- voetnoot9
- Populum dominum esse praedae verum erat] Vide et hac de re Simlerum in Helveticis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Eius dispensandae arbitrium Imperatoribus libera republica permissum fuisse] Polybius in excerptis Peiresianis de L. Aemilio Paulo: ϰύριον γενόμενον αὐτὸν πάσης βασιλείας ϰαὶ λαβόντα τὴν ἐξουσίαν ὡς βούλεται χρήσεσϑαι, μηδενὸς ἐπιϑυμῆσαι: cum dominus factus esset regni integri, possetque cuncta disponere suo arbitratu, nihil eum concupisse [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Libro xxxvii [32, 12].
- voetnoot2
- Liv. lib. v [22, 1].
- voetnoot3
- Praedam non attingebant omnino] Manius Curius iuravit se ex praeda nihil attigisse, praeter guttum faginum quo sacrificaret [Plin. Hist. Nat. xvi, 38]. Scriptor vitae virorum illustrium [S. Aurelius Victor clx] de Mummio agens: Corinthum signis tabulisque spoliavit, quibus cum totam replesset Italiam, in domum suam nil contulit. de nominato modo Aemilio Paulo Plutarchus [Aemil. Paul. 270 D]: οὐδενὸς δ᾽ ἦττον αὐτοῦ τὴν ἐλευϑεριότητα ϰαὶ τὴν μεγαλοψυχίαν ἐπῄνουν οἱ ἄνϑρωποι, πολὺ μὲν ἀργύριον, πολὺ δὲ χρυσίον ἐϰ τῶν βασιλιϰῶν ἡϑροισμένον οὐδ᾽ ἰδεῖν ἐϑελήσαντος ἀλλὰ τοῖς ταμίαις εἰς τὸ δημόσιον παραδόντος. Nec minus liberalitatem ipsius et animi magnitudinem praedicabant homines, quod congestam ex regis opibus auri argentique vim magnam nec inspicere voluisset, sed quaestoribus in publicum deferendam dedisset [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xiii, cap. 23 [imo c. 25].
- voetnoot5
- [Liv. iv, 53, 10].
- voetnoot6
- [Livius - iussit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Ita, ed. 1625; Idem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. ii [c. 37].
- voetnoot9
- Sicut Pompeio moris erat] ut plurimum. vide quod sequente paragrapho ex Lucano adducetur [p. 695 n. 10] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Lib. ii Epist. 7 [17, ed. 1525] [§ 4].
- voetnoot11
- [Plaut., Bacch. 1075].
- voetnoot12
- [Plaut., Captivi iii].
- voetnoot1
- Liv. lib. i [37, 5].
- voetnoot2
- Liv. l. iii [31, 4].
- voetnoot3
- Dion. Halic. lib. ii [34].
- voetnoot4
- Liv. l. i [53, 3].
- voetnoot5
- Liv. d. lib. [1, 54, 4].
- voetnoot6
- Liv. lib. v [20, 5].
- voetnoot7
- Ratione meritorum] Id apud Hebraeos factum docet Iosephus libro iii [2, 5] antiquae historiae [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- D. loco [Sc. Liv. v. 20, 5].
- voetnoot9
- Lib. x [16].
- voetnoot10
- [servarant, ed. 1625; servarent, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- 1 Sam. xxx, 24.
- voetnoot1
- Liv. l. xlv [34, 6; 40; 43, 6].
- voetnoot2
- Ibid. [xlv, 40, 5].
- voetnoot3
- Ibid. [xlv, 34, 5].
- voetnoot4
- Tribuno et equiti] Tribuno et praefecto equitium ait Appianus Civilium ii [102] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Suet. Caes. c. 38. et App. ii Civil. [102].
- voetnoot6
- Liv. d. lib. [imo Dion. Halicarn. vi, 94].
- voetnoot7
- Ex praeda Coriolana] Vide Plutarchum Coriolano [218 A] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Licebat Imperatori] Vide Leunclavium in Turcicis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
-
Quod et aliis interdum virtutis ergo concessum] Sic Nestor feminam possidebat
- ἣν οἱ Ἀχαιοὶἒξελον.- munere GraiumExcerptam [exceptam, ed. 1642], sorti.
Est id Illiados Λ [xi, 626 sq.]. At Odysseae Ξ [xiv, 232] Ulysses ait:τῶν ἐξαιρεύμην Μενεοιϰέα, πολλὰ δ᾽ ὀπίσσωΛὰγχανον.Eximiam accepi Meneaecea, plurima deindeSorte tuli.
Euripides [Troad. 249] de Cassandra:Ἐξαίρετόν νιν ἔλαβενἈγαμέμνων ἄναξ. Sibi hanc Atrides maior eximiam tulit.
de iis quae Atheniensium duci Demostheni e praeda ἐξῃρέϑησαν, praecipui iure data sunt, vide Thucydidem libro ii [imo iii, 114] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Eurip. Troad. 33 sq.].
- voetnoot11
- [Ibid. 274].
- voetnoot12
- [Virg., Aen. ix, 269-71].
- voetnoot13
- [Herod. ix, 81].
- voetnoot14
- [Pausaniae - Herodotus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. iv [Scil. Dion. Halicarn. iv, 1].
- voetnoot2
- Fabricius] cuius exemplum et sibi et militi proponit Iulianus apud Ammianum libro xxiv [3, 5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Dion. Halicarn. in Exc. de Legat., Rom. p. 18].
- voetnoot4
- [Isid., Orig. v, 7].
- voetnoot5
- Lib. i [57, 1].
- voetnoot6
- Liv. l. xlv [37, 10].
- voetnoot7
- iii Verr. [in Cic. Act. ii in Verrem. i, 154] [ii Verr. ed. 1625].
- voetnoot8
- Plut. M. Catone [342, A].
- voetnoot9
- [delibarunt, edd. 1625, 1642, 1646; deliberarunt, edd. 1631, 1632].
- voetnoot10
- [Lucan., Phars., ix, 197 sq.].
- voetnoot11
- Liv. lib. iv [59, 8].
- voetnoot12
- Idem l. iii [29, 2].
- voetnoot13
- L. Si quis in redempt. §. simili etiam modo. C. de Donat. [l. 36 § 1 C. viii, 53].
- voetnoot1
- Dion. l. vi [30], et vii [63].
- voetnoot2
- Liv. lib. v [32, 8].
- voetnoot3
- [τῶν, omisit. ed. 1646].
- voetnoot4
- Dion. Halic. lib. vii [64].
- voetnoot5
- Diony. l. iv [50].
- voetnoot6
- Liv. lib. iv [47, 4].
- voetnoot7
- [Livius v, 21, 14].
- voetnoot8
- Diony. l. iv [iam supra laudat.], vi [29], ix [55], x [21].
- voetnoot9
- Liv. l. xlvi [imo xliv, 45, 4].
- voetnoot10
- [Livius xlv, 34, 1].
- voetnoot11
- Epiri urbes] Et Athenas Sulla. Appianus Mithridatico [38] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- Lucullus] Ab eo data diripienda militi Tigranocerta, narrat Plutarchus [Lucull. 511 E]. ex spoliis datas singulis praeterea drachmas octingentas. Severus Ctesiphontis praedam concessit militi: idem et tribunos et duces et ipsos milites habere iussit quae per vicos diripuerant. Aelius Spartianus narrat [Vita Severi 16, Alexandri Severi 55], Mahumetes ii Constantinopoleos et praedam et mancipia promisit militi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot14
- Ap. Mithr. [85].
- voetnoot15
- [Cic., de Invent. 1, 45, 85].
- voetnoot16
- Cuius praedae sectio non venierit] Varro [de Re rust. ii, 10] [sex modos numerat quibus dominus legitimus perficiatur: hereditatis iustae aditionem, mancipationem, in iure cessionem, usucapionem, e praeda sub corona venditionem, et ab auctione publica cum bona cuiusquam sectione veneunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot17
- [Cicero - venierit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ut qui segnior sit praedetur] Vide quae iam nunc ex Procopio adferemus ad §. 24 [p. 703 n. 3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. vi [imo v, 20, 6].
- voetnoot3
- [Xenoph., Cyrop., vii, 2, ii].
- voetnoot4
- [: unde - ἄν, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Ibid. [scil. Liv. v, 20, 8].
- voetnoot6
- Lib. vi [4, ii].
- voetnoot7
- Livius libro xxxviii [23, 4].
- voetnoot8
- [Dion. Hal. lib. v [47].
- voetnoot9
- Liv. l. v [23, 8].
- voetnoot10
- Apollini] meminit et Appianus in Excerptis Peiresianis [Exc. de Virt. et Vitiis ii p. 216] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Ibid. [scil. Liv. v, 19, 8].
- voetnoot12
- Libro xxxviii [23, 10].
- voetnoot1
- Dionys. lib. viii [82].
- voetnoot2
- Idem lib. x [21].
- voetnoot3
- Ibidem.
- voetnoot4
- Liv. lib. x [imo Dion. Hal. x, 25].
- voetnoot5
- Liv. lib. v [22, 1].
- voetnoot6
- Lib. vi [4, 2-3].
- voetnoot7
- [Livius vi, 13, 6].
- voetnoot8
- Dionysius [Halicarn.] fragm. [Exc. de Legat., Rom. p. 18].
- voetnoot9
- In aerarium retulit] Et Fabius pecuniam venditorum hominum capto Tarento, cum praedae reliquum militibus dispertisset [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Liv. l. xxv [14, 12-13].
- voetnoot11
- App. Pun. [133].
- voetnoot12
- Livius libro xxxvii [5, 3].
- voetnoot13
- Idem libro xxxviii [23, 10].
- voetnoot1
- [§ xv].
- voetnoot2
- Lib. v, c. 3, et Liv. lib. xlv [imo xxxviii, 55, 6].
- voetnoot3
- [§ xv sqq.].
- voetnoot4
- Lib ii, c. 18 [imo xi, 18].
- voetnoot5
- Prisc. libro vii [Institut. gramm. vii, 19, 95].
- voetnoot6
- Verr. iv [vi, edd. 1625, 1631] [41, 88].
- voetnoot7
- [Polyb. x, 16].
- voetnoot8
- Lib. xvi, c. 4.
- voetnoot9
- L. penult. ad l. Iul. pecul. [l. 15 D. xlviii, 13].
- voetnoot10
- L. 1. eod. tit. [l. 1 D. xlviii, 13].
- voetnoot11
- [§ xiii].
- voetnoot1
- ii Mac. viii, 28 [18, ed. 1625], 30.
- voetnoot2
- Cald. cons. 85. Ioh. Lupus de bello. §. si bene advertas. Ias. in l. quod apud hostes: de Legatis i [l. 9 D. xxx]. Franc. a Ripa in l. 1 de acq. poss. [l. 1 D. xli, 2] n. 5. Covar. ad C. peccatum, p. 2. §. 11. Bonfin. l. iv. dec. 5.
- voetnoot3
- Subditi qui sine stipendio et suo sumptu suoque periculo bellum gerunt] Vide Cromerum xix Polonicorum [p. 430] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ratio in sociis est evidens] utitur ea Amalasuntha in epistola ad Iustinianum [apud Procopium] Gotth. i [3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- vi [iv, edd. 1632, 1642, 1646], de Benef. 15 [2].
- voetnoot6
- [Quintil., Instit. or. xii, 7, 10].
- voetnoot7
- Ann. ix [imo xi, 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [: quod - intendat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Spem ex hostibus lucrandi spectatam in damni et operae compensationem] Vide Plutarchum Marcello [302] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Prop. [Eleg. iii, 4, 21].
- voetnoot4
- De sociis exemplum est] Priscis Latinis tertias praedae populus Romanus praestabat. Plinius libro xxxix, 5 [Nat. Hist. xxxiv, 5]. Pro modo missi militis praedam partiuntur pagi Helvetici, teste Simlero: pro modo sumptuum partiti Pontifex, Imperator, Veneti, bello contra Turcam. Paruta viii. Pomponius [leg. Pompeius, ex Eutropio vi, 14] Armeniam minorem Deiotaro Galatiae regi donavit, quia socius belli Mithridatici fuerat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Liv. l. iv et xxiv [imo Liv. ii, 33]. Dionys. l. vi [95].
- voetnoot6
- Polyb. l. xi [15]. Livius libro xxxiii [13, 10].
- voetnoot7
- Plut. Demetrio [896 A] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Post - Demetrius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. i de Abrah. c. 3 [§ 17].
- voetnoot10
- Num. xxxi, [xxii, edd. 1631, 1632, 1642, 1646] 27, 47. i Sam. xxx, 22. et deinceps. ii Mac. viii, 28, 30.
- voetnoot11
- His qui in procinctu fuerant] Pisidae partem praedae dabant his qui domos servarant. Chalcocondylas lib. v [p. 244 Bekker] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Plut. Apopht. [180 C].
- voetnoot1
- Praeter regis tabernaculum] Vide et Diodorum libro vi [imo xvii, 35], et Plutarchum Alexandro [676]. Similia vide apud Xenophontem ii de Cyro [Inst. Cyri iv, 6, 11], et belli sui iv [Exped. Cyri iv, 4, 21], et vii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Curtius iii, 11, 23].
- voetnoot3
- ii Samuel. xii, 30.
- voetnoot4
- Tit. de Rege [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [eidemque - captam:, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Graecos quos alii quidem populi imitantur λάϕυρα, ed. 1625; Graecos λάϕυρα, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [§ xiv, 4].
- voetnoot8
- Arius de bello n. 162. Bellin. p. 2, tit. 18. n. 3. Donell. l. iv. Com. c. 21. Silv. in verbo bellum i. in p. [scil. in principio] ex Rosell. Wesemb. ad §. item ex Inst. de rer. divis. [§ 17 Inst. ii, 1].
- voetnoot9
- [§ xiv sqq.].
- voetnoot10
- App. civil. i [51].
- voetnoot11
- Lib. vii [738 sqq.].
- voetnoot12
- App. civil. iv [135].
- voetnoot13
- Tac. histor. iii [19].
- voetnoot1
- Tac. Ann. xiii [39].
- voetnoot2
- Ann. xiv [36].
- voetnoot3
- Ex Procopio] is Vandalicorum ii [21] narrat Salomoni in Levatas bellum gerenti infensos fuisse milites, quod praedam detineret. Dicebat id se facere ut bello finito distribueret pro cuiusque meritis. Et Gotthicorum ii [7], omnem ex Piceno praedam convectam ad Belisarium qui eam pro meritis divideret; addita causa: οὐ γὰρ δίϰαιον ὑϕ᾽ ἑτέρων μὲν τοὺς ϰηϕῆνας πόνῳ μεγάλῳ ἀπόλλυσϑαι, ἄλλους δὲ τοῦ μέλιτος οὐδεμιᾳ ταλαιπωρίᾳ ὀνίνασϑαι. non aequum esse ab aliis magno labore fucos interfici, alios autem sine ulla molestia melle vesci [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xvi, c. iv.
- voetnoot5
- Const. Gall. lib. xx, tit. xiii, art. 10, et 16.
- voetnoot6
- Leg. Hisp. lib. iv, tit. xxvi, p. 2.
- voetnoot7
- Modo quinta] Eum et Turcis morem tribuit Leunclavius libro iii, et libro v [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Exceptis navibus bellicis] Sic machinae regibus exceptae apud Gotthos Iohannes Magnus historiae Suedicae libro xi, c. ii. [‘Nil ibi.’ Barbeyrac. Cf. p. 691 n. 7] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Consulatus Maris cap. cclxxxv.
- voetnoot1
- Lib. xix, tit xxvi, p. 2, l. 14. [Leg. Hisp.].
- voetnoot2
- Const. Gall. l. xx, tit. 14, art. 1.
- voetnoot3
- Instruct. rei marit. c. xxii [Groot Placaetboeck ii p. 1535].
- voetnoot4
- [Terra - partienda, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. v, c. iv [Instit. or. v, 10, 114] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Nam - retineri, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Etsi apud hostes reperiantur] Vide supra cap. iv, §. 7 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Hoc cap. §. 5 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [ut - diximus, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Liv. lib. lv [imo xlv, 44, 11].
- voetnoot11
- Si is [is, excidit, ed. 1646], ager Antiochi non fuisset eo ne populi quidem Romani factum apparere] Sic nec Bocchi factus ager victo Iugurtha is qui non Iugurthae sed Bocchi [lege: Massinissae] liberorum fuerat. Appianus Exc. legationum 28 [leg. gent. p. 558]. Simile vide apud Crantzium Saxonicorum xii [c. 7] [add. edd. 1642, 1646].