De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 656]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput IV
|
I. | Belli solennis effectus generaliter exponuntur. |
II. | Vox licere distinguitur in id quod impune fit nec tamen sine vitio, et in id quod vitio caret, etiam si id non facere virtutis sit alicuius: additis exemplis. |
III. | Effectus belli solennis in sua generalitate consideratos referri ad licere impunitatis. |
IV. | Cur tales effectus introducti sint. |
V. | Testimonia de his effectibus. |
IV. | Ex hoc iure interfici et offendi omnes qui intra fines hostium sunt. |
VII. | Quid si eo ante bellum venerint? |
VIII. | Subditos hostium ubique offendi nisi lex alieni territorii obstet. |
IX. | Ius hoc offendendi etiam ad infantes et feminas porrigi: |
X. | Etiam ad captos et quovis tempore. |
XI. | Etiam ad eos qui se dedere volunt, nec recipiuntur: |
XII. | Etiam ad deditos sine conditione. |
XIII. | Perperam id ius ad causas alias referri, ut ad talionem, pertinaciam defensionis. |
XIV. | Porrigi et adGa naar voetnoot1 obsides. |
XV. | Iure Gentium vetitum veneno quenquam interimere: |
XVI. | Aut tela aut aquas aliquas veneno inficere: |
XVII. | Non et aquas aliter corrumpere. |
XVIII. | Percussoribus uti an contra ius Gentium sit, distinguitur. |
XIX. | Stupra an sint contra ius Gentium. |
Ad illud VirgiliiGa naar voetnoot2:
Servius Honoratus cum iuris fecialis originem ab Anco Martio et ulterius ab Aequicolis petiisset, sic ait: Si quando homines aut animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fecialibus id est sacerdotibus qui faciendis praesunt federibus proficiscebatur etiam Pater patratus, et ante fines stans clara voce dicebat belli causam, et nolentibus res raptasGa naar voetnoot3 restituere vel auctores iniuriae tradere, iaciebat hastam quae res erat pugnae principium, et iam licebat more belli res rapere. Ante autem dixerat: Veteres laedere
res rapere dicebant etiamsi rapinae nullum crimen existeret: similiter satisfacere res reddere dicebant. Quibus docemur belli inter duos populos eorumve capita indicti effectus quosdam esse propriosGa naar voetnoot1, qui bellum ex suaGa naar voetnoot2 natura non sequuntur: quod cum iis optime convenit quae ex Iurisconsultis Romanis modo attulimus.
ii. [1] Sed quod dixit Virgilius licebit videamus quo pertineat. Interdum enim licere dicitur id quod rectum ex omni parte piumque est etiamsi forte aliud quid fieri possit laudabilius, quale est illud Pauli ApostoliGa naar voetnoot3: πάντα μοι ἔξεστιν, ἀλλ᾽ οὐ πάντα συμϕέρει. Omnia (illius scilicet generis cuius sunt de quibus agere coeperat, et acturus erat) licent mihi sed non omnia expediunt. Sic licet matrimonium contrahere, sed laudabilior est ex pio proposito caelebs castitasGa naar voetnoot4 ut ad Pollentium ex eodem Apostolo disserit AugustinusGa naar voetnoot5. Repetere quoque nuptias licet: sed laudabilius est uno contentum esse matrimonio, ut recte hanc quaestionem explicat Clemens AlexandrinusGa naar voetnoot6. Christianus coniux paganam coniugem licite relinquere potest, ut sensit AugustinusGa naar voetnoot7Ga naar voetnoot8, (quod quibus circumstantiis verum sit, discutere
non est huius loci) sed et potest retinere: itaque addit ille: Utrumque quidem pariter licitum est per iustitiam quae coram Domino est: et ideo nihil horum prohibet Dominus: sed non utrumque expedit. UlpianusGa naar voetnoot1 de venditore cui post diem praestitutum vinum licet effundere: Si tamen cum posset effundere, non effundit, laudandus est potius. [2] Alias vero licere aliquid dicitur, non quod salva pietate et officiorum regulis fieri potest, sed quod apud homines poenae non subiacetGa naar voetnoot2. Sic apud populos multos scortari licet: apud Lacedaemonios et Aegyptios etiam furari licebat. <Apud QuintilianumGa naar voetnoot3 est: Sunt quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa, ut in xii tabulis, debitoris corpus inter creditores dividi licuit>Ga naar voetnoot4. Est autem haec vocis licere significatio minus propria, ut recte notat Cicero Tusculanarum quintaGa naar voetnoot5 de Cinna loquens: Mihi contra non solum eo videtur miser, quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit ut ea facere ei liceret: etsi peccare nemini licet, sed sermonis errore labimur: id enim licere dicimus, quod cuique conceditur: Recepta tamen: ut cum idem Cicero pro Rabirio PosthumoGa naar voetnoot6 iudices sic alloquitur: Quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis: si enim quod liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem vultis. Sic regibus dicuntur omnia licere quia sunt ἀνυπεύϑυνοι, exemti a poenis humanis, ut alibiGa naar voetnoot7 diximus: At Regem sive Imperatorem informans ClaudianusGa naar voetnoot8 recte ait:
Et MusoniusGa naar voetnoot9 castigat reges μὴ τὸ ϰαϑήϰει μοι λέγειν μεμεληϰότας, ἀλλὰ τὸ
ἔξεστί μοι, qui in more habent dicere hoc mihi licet, non hoc me decet. [3] Eoque sensu saepe opponi videmus quod licet, et quod oportet ut a Seneca patreGa naar voetnoot1Ga naar voetnoot2 in controversiis non semel. Ammianus MarcellinusGa naar voetnoot3. Sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet. Plinius in epistolisGa naar voetnoot4: Oportet quae sunt inhonesta non quasi illicita sed quasi pudenda vitare. Cicero ipse oratione pro BalboGa naar voetnoot5: Est enim aliquid quod non oporteat, etiamsi licet. <Idem pro MiloneGa naar voetnoot6 fas esse ad naturam, licere ad leges refert. Et in declamatione Patris QuintilianiGa naar voetnoot7 est, aliud esse iura spectare, aliud iustitiam>Ga naar voetnoot8. iii. Hoc ergo modo laedere hosti hostem licet et in persona et in rebus: id est non ei tantum qui ex iusta causa bellum gerit, quique laedit intra eum modum quem naturaliter concessum initio huius libriGa naar voetnoot9 diximus, sed ex utraque parte et indistincte: ita ut eam ob causam nec puniri possit in alio forte territorio deprehensus tanquam homicida, aut fur, nec bellum ipsi ab alio talis facti nomine inferri. <Hoc sensu apud SallustiumGa naar voetnoot10 legimus: cui omnia in victoria lege belli licuerunt>Ga naar voetnoot11.
iv. Causa cur id gentibus placuerit, haec fuit quod inter duos populos de iure belli pronuntiare velle periculosum fuerat aliis populis, qui ea ratione bello alieno implicarentur, sicut Massilienses in causa Caesaris et Pompeii dicebantGa naar voetnoot12, neque sui iudicii neque suarum esse virium discernere utra pars iustiorem haberet causam: deinde quod etiam in bello iusto vix satis cognosci potest ex indiciis externis, quis iustus sit se tuendi, sua recuperandi aut poenas exigendi modus, ita ut omnino praestiterit haec religioni bellantium exigenda relinquere quam ad aliena arbitria vocare. <Achaei in oratione ad Senatum apud LiviumGa naar voetnoot13: Quonam modo ea quae iure belli acta sunt, in disceptationem veniunt>?Ga naar voetnoot14 Praeter hunc effectum licentiae, id est impunitatis, est et alius, dominii scilicet, de quo posterius agemus.
v. [1] Illa autem quam nunc tractare coepimus laedendi licentia primum ad personas porrigitur: de qua multa exstant apud probos auctores testimonia. Graecum est proverbium ex tragoedia EuripidisGa naar voetnoot1:
Itaque more Graecorum antiquo cum his, qui extra bellum occidissent hominem, lavare, potum sumere multoque magis sacra facere fas non erat, cum his qui in bello, fas erat. Et passim occidere, ius belli vocatur. Marcellus apud LiviumGa naar voetnoot2: quicquid in hostibus feci, ius belli defendit. Apud eundemGa naar voetnoot3 Alcon ad Saguntinos: Sed haec patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis. Idem alibiGa naar voetnoot4 cum narrasset, Astapenses occisos; addit factum iure belli. Cicero pro DeiotaroGa naar voetnoot5: Tibi vero inimicus cur esset a quo cum vel interfici belli lege potuisset, regem se et filios suos constitutos esse meminisset? Et pro M. MarcelloGa naar voetnoot6: Nam cum ipsius victoriae conditione iure omnes occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. CaesarGa naar voetnoot7 Haeduis significat suo beneficio conservatos quos iure belli interficere potuisset. Iosephus in bello IudaicoGa naar voetnoot8, ϰαλὸν ἐν πολέμῳ ϑνήσϰειν, ἀλλὰ πολέμου νόμῳ, τοῦτ᾽ ἐστὶν ὑπὸ τῶν ϰρατούντων: Pulchrum in bello occumbere, sed belli iure id est vitam adimente victore. PapiniusGa naar voetnoot9:
[2] Iure autem belli cum dicunt hi scriptores, non tale intelligi quod actum culpa omni liberet, sed qualem dixi impunitatem ex aliis locis apparet. TacitusGa naar voetnoot12 dixit in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentes ac noxios iuxta cadere. Idem alibiGa naar voetnoot13: Nec illis aut honorare
eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat. Neque aliter sumendum ius belli quod abstinuisse Achivos Aenea et Antenore memorat LiviusGa naar voetnoot1, eo quod pacis auctores semper fuissent. Seneca in tragoedia TroadibusGa naar voetnoot2:
Et in epistolisGa naar voetnoot3: QuaeGa naar voetnoot4 commissa capite luerent tum quia paludati fecerunt laudamusGa naar voetnoot5: et CyprianusGa naar voetnoot6, Homicidium cum admittunt singuli crimen est. virtus vocatur cum publice geritur. impunitatem sceleribus acquirit, non innocentiae ratio, sed saevitiae magnitudo. Deinde: Consensere iura peccatis et coepit esse licitum quod publicum est. Sic LactantiusGa naar voetnoot7 Romanos ait legitime iniurias intulisse. Nec alio sensu LucanusGa naar voetnoot8: Iusque datum sceleri.
vi. Late autem patet hoc ius licentiae. nam primum non eos tantum comprehendit, qui actu ipso arma gerunt aut qui bellum moventis subditi sunt, sed omnes etiam qui intra fines sunt hostiles: quod apertum fit ex ipsa formula apud LiviumGa naar voetnoot9, Hostis sit ille quique intra praesidia eius sunt. Nimirum quia ab illis quoque damnum metui potest quod in bello continuo et universali sufficit ut locum habeat ius de quo agimus: aliter quam in pignorationibus, quae, ut diximusGa naar voetnoot10, ad exemplum onerum impositorum ad luenda civitatis debita introductae sunt: quare mirum non est si quod BaldusGa naar voetnoot11 notat multo plus licentiae sit in bello quam in pignorandi iure. Et hoc quidem quod dixi in peregrinis qui commisso cognitoque bello intra fines hosticos veniunt dubitationem non habet.
vii. At qui ante bellumGa naar voetnoot12 eo iverant, videntur iure gentium pro hostibus haberi post modicum tempusGa naar voetnoot13 intra quod discedere potuerant. Nam sic Epidamnum obsessuri
Corcyraei peregrinis primum discedendi faciebant copiam, denuntiantes alioqui pro hostibus futurosGa naar voetnoot1.
viii. [1] Qui autem vere subditi sunt hostium, ex causa scilicet permanente, eos offendere ubique locorum iure hoc gentium licet, si ipsorum personam respicimus. Nam cum alicui bellum indicitur simul indicitur eius populi hominibus ut supraGa naar voetnoot2 ostendimus in formula indictionis: sic et in decreto: Vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent bellum indiciGa naar voetnoot3. Hostis autem qui est ubique secundum ius gentium impeti potest. EuripidesGa naar voetnoot4:
Marcianus IurisconsultusGa naar voetnoot5: Transfugas licet ubicunque inventi fuerint, quasi hostes interficere. [2] Interfici ergo possunt impune in solo proprio, in solo hostili, in solo nullius, in mari. In territorio autem pacato quod eos interficere aut violare non licet, id ius non ex ipsorum venit persona, sed ex iure eius qui ibi imperium habetGa naar voetnoot6. Nam civiles societates constituere potuerunt in eos qui in aliquo sunt territorio nihil per vim agi nisi iudicio tentato: sicut ex Euripide citavimusGa naar voetnoot7:
Ubi autem iudicia vigent, ibi personarum spectantur merita, et cessat ius istud promiscuum nocendi quod inter hostes introductum dicimus. <Narrat LiviusGa naar voetnoot8Ga naar voetnoot9 septem triremes Poenorum fuisse in portu eius ditionis cui Syphax imperabat, cui pax eo tempore erat cum Carthaginiensibus Romanisque. advenisse eo cum duabus triremibus Scipionem: opprimique a Poenis potuisse priusquam portum intrarent: sed
vento acriore illatas in portum antequam Poeni anchoras molirentur: tum vero Poenos nihil ausos in regio portu>Ga naar voetnoot1.
ix. [1] Caeterum ut ad rem redeam quam late licentia ista se protendat vel hinc intelligitur quod infantium quoque et feminarum caedes impune habetur et isto belli iure comprehenditur. Non huc adferam quod Hesbonitarum feminas et pueros Hebraei occideruntGa naar voetnoot2, et quod idem fieri imperatur in CananaeosGa naar voetnoot3 et quorum connexa cum Cananaeis erat causaGa naar voetnoot4: Dei ista sunt opera, cuius in homines ius maius est quam hominum in bestias ut alibiGa naar voetnoot5 disseruimus. Illud propius accedit ad testandum morem communem gentium, quod in PsalmoGa naar voetnoot6 beatus dicitur fore qui Babyloniorum infantes petrae allidet, cui par est Homericum illudGa naar voetnoot7:
[2] <Thraces olim capta Mycalesso feminas quoque et infantes occiderunt, narrante ThucydideGa naar voetnoot8. Idem de Macedonibus cum Thebas cepissent narrat ArrianusGa naar voetnoot9>Ga naar voetnoot10. Romani capta IlurgiGa naar voetnoot11 urbe Hispaniae, ἔϰτειναν ὁμαλῶς ϰαὶ παιδία ϰαὶ γυναῖϰας, sine discrimine interemerunt etiam mulieres et pueros, quae verba sunt AppianiGa naar voetnoot12. Germanicus Caesar TacitoGa naar voetnoot13 narratur vicos Marsorum (Germaniae is populus) ferro flammisque pervastasse, additurque: non sexus, non aetas miserationem attulit. Titus Iudaeorum etiam pueros et
feminas in spectaculo feris laniandos proposuit. Et tamen hi duo ingenio minime saevo fuisse creduntur: adeo saevitia illa in morem verterat. Quo minus mirum si et senes interficiuntur ut a Pyrrho PriamusGa naar voetnoot1.
x. [1] Ne captivi quidem ab hac licentia exemtiGa naar voetnoot2. Pyrrhus apud SenecamGa naar voetnoot3 ex recepto tunc more:
In Ciri VirgilianaGa naar voetnoot4 belli lex haec dicitur etiam in feminas captivas. Ita enim ibi Scylla:
Sed et illo Senecae loco de femina, Polyxena nimirum, occidenda agebatur. Hinc illud HoratiiGa naar voetnoot5:
Ponit enim licere: et DonatusGa naar voetnoot6, servos dictos qui servati essent quum eos occidi oporteret iure belli: ubi illud oporteret, improprie pro liceret positum videtur. <Sic a Corcyraeis interfecti captivi ex Epidamno narrante ThucydideGa naar voetnoot7>Ga naar voetnoot8. Sic quinque millia captivorum ab Annibale occisaGa naar voetnoot9. ApudGa naar voetnoot10 Hirtium bello AfricanoGa naar voetnoot11 Scipionem sic alloquitur centurio Caesarianus: Tibi gratias ago, quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris. [2] Nec tempore ullo excluditur potestas occidendi tales servos id est bello captos, quantum ad ius gentium pertinet: etsi legibus civitatum hic magis, illic minus adstringitur.
xi. Quin et supplicum occisorum passim occurrunt exempla, ut ab Achille apud HomerumGa naar voetnoot12, apud VirgiliumGa naar voetnoot13 Magonis et Turni: quae ita narrari videmus ut defendantur simul illo quod dixi belli iure. nam et AugustinusGa naar voetnoot14 laudans
Gothos qui supplicibus et in templa perfugientibus pepercerant: Quod belli iure fieri licuisset, ait, illicitum sibi esse iudicarunt. Nec qui se dedunt semper recipiuntur, ut <in pugna ad Granicum Graeci qui Persae militabant:>Ga naar voetnoot1 apud TacitumGa naar voetnoot2 Uspenses veniam liberis corporibus orantes: quod aspernati, inquit, sunt victores ut belli potius iure caderent. Nota et hic belli ius.
xii. Sed et acceptos in deditionem sine conditione ulla, legas interficiGa naar voetnoot3, ut <a Romanis Pometiae principesGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5, a Sulla Samnites, a Caesare NumidasGa naar voetnoot6, et ipsum VercingentorigemGa naar voetnoot7: imo mos hic ferme perpetuus Romanorum in hostium duces sive captos, sive deditos, ut triumphi die occiderenturGa naar voetnoot8, quemadmodum Cicero nos docet quinta VerrinaGa naar voetnoot9, Livius tum alibi, tum libro xxviiiGa naar voetnoot10, Tacitus Annali xiiGa naar voetnoot11, et alii multi. <Eodem TacitoGa naar voetnoot12 memorante Galba decimari iussit quos deprecantes in fidem acceperat: et Caecina in deditionem accepto Aventico in Iulium Alpinum e principibus, ut concitorem belli animadvertit: caeteros veniae vel saevitiae Vitellii reliquitGa naar voetnoot13>Ga naar voetnoot14.
xiii. [1] Solent interdum historici causam interfectorum hostium, captorum praesertim aut supplicum, referre aut ad talionem, aut ad pertinaciamGa naar voetnoot15 in resistendo: sed hae causae ut alibiGa naar voetnoot16 distinximus suasoriae magis sunt, quam iustificae. Nam talio iusta et proprie dicta in eandem personam quae deliquit exercenda est, ut intelligi potest ex his quae de poenae communicatione dicta sunt supraGa naar voetnoot17: Contra vero inGa naar voetnoot18 bello plerumque id quod talio dicitur in malum redundat eorum quorum in eo quod accusatur nulla est culpa. <Cuius morem sic describit Diodorus SiculusGa naar voetnoot19: οὐ γὰρ ἡγνόουν δι᾽ αὐτῶν τῶν ἔργων μαϑόντες, ὅτι τοῖς διαπολεμοῦσι ϰοινῆς τῆς
τύχης ὑπαρχούσης, ἀμϕοτέρους ϰατὰ τὰς ἥττας τοιαῦτα ἀνάγϰη παϑεῖν, οἷα ἂν αὐτοὶ πράξωσιν εἰς τοὺς ἀτυχήσαντας. Neque enim ignorabant ipsis rebus edocti, cum bellantium par sit fortuna, alterutris, si male rem gessissent id expectandum quod ipsi in victos statuissent. Apud eundemGa naar voetnoot1 Philomelus dux Phocensium διὰ τῆς ϰολάσεως τοὺς ἐχϑροὺς ἐποίησε μεταϑέσϑαι τῆς ὑπερηϕάνου ϰαὶ δεινῆς τιμωρίας: pari poena exactaGa naar voetnoot2 effecit ut hostes a superbo et insolenti supplicio temperarent>Ga naar voetnoot3. [2] Pertinax vero studium in partes nemo est qui supplicio dignum iudicet, ut apud ProcopiumGa naar voetnoot4 Neapolitani Belisario respondent, quod tunc maxime obtinet cum partes illae aut a natura assignatae aut honesta ratione electae sunt. Imo tantum abest ut in eo crimen sit, pro crimine habetur si quis praesidio decesserit, praesertim veteri iure militari RomanoGa naar voetnoot5 quod hic nullam ferme admittebat metus aut periculi excusationem. Praesidio decedere apud Romanos capitale est, ait LiviusGa naar voetnoot6. Ob utilitatem ergo suam quisque summo illo rigore, ubi visum est, utitur: defenditur autem rigor ille apud homines eo gentium iure de quo nunc agimus.
xiv. Idem ius et in obsides usurpatum, nec in eos tantum qui se obligaverant, quasi ex conventione, sed et in eos qui ab aliis traditi. A Thessalis occisi olim ducenti quinquagintaGa naar voetnoot7, a Romanis Volsci Aurunci ad trecentosGa naar voetnoot8. Notandum autem solitos obsides dari etiam pueros ut a ParthisGa naar voetnoot9, quod et a Simone Maccabaeorum unoGa naar voetnoot10 factum legimus, et feminas ut a Romanis Porsenae temporibus et a Germanis narrante TacitoGa naar voetnoot11.
xv. [1] Sicut autem ius gentium permittit multa, eo permittendi modo quem iam explicavimus, quae iure naturae sunt vetita, ita quaedam vetat permissa iure naturae. Nam quem interficere liceat eum gladio an veneno interimas nihil interest, si ius naturae respicias: ius inquam naturae: nam generosius quidem est ita occidere ut qui occiditur
sui defendendi habeat copiam: sed non debetur hoc cuiquam qui mori meruit. At ius gentium, si non omnium, certe meliorum iam olim est, ne hostem veneno interficere liceat: qui consensus ortus est ex respectu communis utilitatis, ne pericula in bellis quae crebra esse coeperant nimium intenderentur. Et credibile est a regibus id profectum quorum vita ab armis ante alios defenditur, a veneno minus quam aliorum tuta est, nisi defendatur iuris aliqua religione et metu infamiaeGa naar voetnoot1. [2] Clandestina scelera vocat LiviusGa naar voetnoot2 de Perseo loquens: nefas ClaudianusGa naar voetnoot3 agens de insidiis in Pyrrhum a Fabricio reiectis, et CiceroGa naar voetnoot4 scelus eandem historiam tangens. Communis exempli interesse ne tale quid admittatur aiunt Consules Romani in epistola ad Pyrrhum quam ex Cl. Quadrigario recitat GelliusGa naar voetnoot5 <:apud Valerium MaximumGa naar voetnoot6 est, armis bella, non venenis geri debere. Et TacitoGa naar voetnoot7 memorante cum princeps Cattorum Arminii mortem veneno promitteret, reiecit Tiberius, ea se gloria aequans priscis imperatoribus>Ga naar voetnoot8. Quare qui licitum volunt hostem veneno occidereGa naar voetnoot9, ut ex Vegetio BaldusGa naar voetnoot10, respiciunt merum naturae ius, illud autem quod a gentium voluntate ortum trahit praetervident.
xvi. [1] Distat a tali veneficio nonnihil et ad vim accedit propius, spicula veneno inficere et geminare mortis causas, quod de Getis tradit OvidiusGa naar voetnoot11, de Parthis LucanusGa naar voetnoot12, de Afris quibusdam SiliusGa naar voetnoot13, et nominatim de Aethiopibus ClaudianusGa naar voetnoot14. Sed hoc quoque contra ius est gentiumGa naar voetnoot15 non universale, sed gentium Europaearum et si quae ad Europae melioris cultum accedunt. quod recte a
SalisberiensiGa naar voetnoot1 observatum est, cuius haec sunt verba: Nec veneni licet videam ab infidelibus aliquando usurpatam ullo unquam iure indultam lego licentiam. <Ideo ferrum infamare veneno dixit SiliusGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3. [2] Nam et fontes veneno inficere, quod ipsum quoque aut non latet aut non diu latet, FlorusGa naar voetnoot4 ait esse non tantum contra morem maiorum, sed et contra fas Deum, sicut iura Gentium Diis asscribi auctoribus solere alibiGa naar voetnoot5 quoque a nobis annotatum est. <Neque vero mirum videri debet, si ad minuenda pericula tales sint quaedam bellantium tacitae conventiones, cum olim Chalcidensibus et Eretriensibus manente bello convenerit μὴ χρῆσϑαι τηλεβόλοιςGa naar voetnoot6 ne missilibus uti liceret>Ga naar voetnoot7.
xvii. Caeterum non idem statuendum, de aquis sine venenoGa naar voetnoot8 ita corrumpendis ut bibi nequeant, quod Solon et Amphictyones legunturGa naar voetnoot9 in barbaros iustum censuisse <:et Oppianus de Piscatu <quartoGa naar voetnoot10 ut suo saeculo solitum commemorat>Ga naar voetnoot11. Id enim perinde habetur quasi avertatur flumen aut fontis venae intercipianturGa naar voetnoot12, quod et natura et consensu licitum est.
xviii. [1] An vero hostem interficere immisso percussore per ius gentium liceat, quaeri solet. Sed omnino discrimen adhibendum est, inter percussores qui fidem expressam vel tacitam violant, ut subditi in regem, vasalli in seniorem, milites in eum cui militant, recepti ut supplices aut advenae aut transfugae in eos qui receperunt, an vero nulla teneantur fide, quomodo PipinusGa naar voetnoot13 Caroli Magni pater uno comitatus satellite traiecto Rheno hostem in cubiculo interfecisse narratur: quod et a Theodoto Aetolo in Ptolemaeum Aegypti regem simili modo tentatum refert PolybiusGa naar voetnoot14, οὐϰ ἄνανδρον τόλμην, virilem audaciam vocans. Talis
et ille laudatus ab historicis Q. Mutii ScaevolaeGa naar voetnoot1 conatus, quem ipse sic defendit, hostis hostem occidere voluiGa naar voetnoot2. Porsena ipse in hoc facto, nihil nisi virtutem agnoscit. <Valerius MaximusGa naar voetnoot3 pium ac forte propositum vocat: laudat et Cicero pro P. SextioGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5. [2] Nimirum hostem occidere ubivis licet, non naturae tantum sed et gentium iure ut supraGa naar voetnoot6 diximus: nec refert quot sint qui faciant, aut patiantur. Sexcenti Lacones <cum Leonida>Ga naar voetnoot7 castra hostilia ingressi recta tentorium regis petebantGa naar voetnoot8. Paucioribus idem licuitGa naar voetnoot9. Pauci erant qui Marcellum consulem ex insidiis circumventum occideruntGa naar voetnoot10: et qui Petilium Cerialem parum abfuit quin in lecto confoderentGa naar voetnoot11. Laudat Eleazarum AmbrosiusGa naar voetnoot12Ga naar voetnoot13 quod elephantem supereminentem caeteris adortus est arbitratus ei insidere regem. Neque tantum qui haec faciunt sed et qui aliis faciendi auctores sunt iure Gentium inculpati habentur. Scaevolae ad audendum fuerunt auctores illi in bellis adeo sancti veteres Romani senatoresGa naar voetnoot14. [3] Neque movere quenquam debet quod deprehensi tales exquisitis suppliciis affici solent: nam id ipsum non eo evenit quod in ius gentium deliquerint, sed quia eodem iure gentium in hostem quidvis licetGa naar voetnoot15: gravius autem aut levius malum statuit quisque pro sua utilitate. Nam sic et exploratores, quos mittere iure gentium haut dubie licet, quales misit Moses, qualis fuit ipse Iosue, deprehensi pessime tractari solent (ἒϑος τοῦς ϰατασϰόπους ϰτείνειν, mos est exploratores interficere ait AppianusGa naar voetnoot16), iuste interdum ab his qui manifeste iustam habent bellandi causam: ab aliis vero licentia illa quam dat belli ius. Quod si qui
reperiuntur qui tali opera oblata uti noluerintGa naar voetnoot1, id ad animi celsitudinem et virium apertarum fiduciam, non ad iusti iniustive opinionem referendum est. [4] At de his percussoribus quorum facto perfidia inest, aliter censendum. neque enim ipsi tantum contra ius Gentium faciunt, sed et qui eorum utuntur opera: quanquam enim in rebus aliis, qui malorum opera in hostem utuntur peccare censeantur apud Deum, non autem apud homines, id est in gentium ius, quia ea in parte,
Et decipere, ut PliniusGa naar voetnoot3 loquitur, pro moribus temporum prudentia est: tamen intra ius interficiendi constitit haec consuetudo. Nam hic qui aliena utitur perfidia violasse ius non naturae tantum, sed et gentium creditur. Hoc docent illa Alexandri ad Darium: Impia bella suscipitis, et cum habeatis arma, licitamini hostium capitaGa naar voetnoot4. <et mox: qui ne belli quidem iura in me servaveris. alibiGa naar voetnoot5: Ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis sed ut percussor veneficus>Ga naar voetnoot6. Eodem referendum illud de Perseo: Non iustum apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum et veneficiorumGa naar voetnoot7. <Marcius Philippus de iisdem factis Persei agens: Ea omnia quam Diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarumGa naar voetnoot8. Pertinet huc illud Valerii MaximiGa naar voetnoot9: Viriati caedesGa naar voetnoot10 duplicem perfidiae accusationem recepit, in amicis quod eorum manibus interemtus est: in Qu. Servilio Caepione Consule, quia is sceleris huius auctor impunitate promissa fuit: victoriamque non meruit, sed emit>Ga naar voetnoot11. [5] Causa cur hic aliud quam in rebus caeteris placuerit, ea ipsa est quam de veneno supraGa naar voetnoot12 attulimus, ne nimium intenderentur pericula eorum maxime qui
eminent. Negabat Eumenes credere se quenquam ducum sic velle vincere, ut ipse in se exemplum pessimum statueretGa naar voetnoot1. Apud eundemGa naar voetnoot2Ga naar voetnoot3 cum Bessus Dario manus intulisset, dicitur exempli et communis regum omnium esse causa: et Oedipus regis Laii caedem vindicaturus apud SophoclemGa naar voetnoot4 sic ait:
Et apud SenecamGa naar voetnoot5 in eiusdem argumenti tragoedia:
<Consules Romani epistola ad Pyrrhum: Communis exempli et fidei visum est, ut te salvum velimusGa naar voetnoot6τGa naar voetnoot7. [6] In bello ergo solenni aut inter eos qui belli solennis indicendi ius habent id non licet: extra vero bellum solenne, habetur pro licito eodem Gentium iure. Sic in Gannascum defectorem structas insidias tales degeneres negatGa naar voetnoot8 TacitusGa naar voetnoot9. <CurtiusGa naar voetnoot10 Spitamenis perfidiam minus ait invisam esse potuisse: quia nihil ulli nefastum in Bessum interfectorem regis sui videbatur>Ga naar voetnoot11. Sic et in latrones et piratas perfidia, vitio quidem non caret, sed apud gentes odio eorum in quos committitur impunita est.
xix. [1] Stupra in feminas in bellis passim legas et permissa et impermissa. Qui permiserunt spectarunt iniuriam solam in alienum corpus cui subiacere quicquid hostile est iuri armorum non incongruens iudicabant. Melius alii qui non solam iniuriam sed ipsum efferatae libidinis actum hic considerarunt, et quod is neque ad securitatem pertineat neque ad poenam, ac proinde non bello magis quam pace impunitus esse debeat, atque hoc posterius ius est gentium non omnium sed meliorum. <Sic Marcellus antequam Syracusas caperet legiturGa naar voetnoot12 gessisse curam pudicitiaeGa naar voetnoot13 etiam in hoste
servandae>Ga naar voetnoot1. Scipio apud LiviumGa naar voetnoot2, et sua et populi Romani interesse ait, nequid quod uspiam sanctum esset apud ipsos violaretur. uspiam id est apud moratiores populos. <Diodorus SiculusGa naar voetnoot3 de Agathoclis militibus: οὔτε τῆς εἰς γυναῖϰας ὕβρεως ϰαὶ παρανομίας ἀπέσχοντο: ne a mulieribus quidem vim nefariamGa naar voetnoot4 abstinebant>Ga naar voetnoot5. AelianusGa naar voetnoot6 cum narrasset a Sicyoniis victoribus feminarum ac virginum Pellenaearum pudicitiam prostitutam sic exclamat: ἀγριώτατα ταῦτα, ὦ ϑεοὶ ἑλλήνιοι, ϰαὶ οὐδὲ ἐν βαρβάροις ϰαλὰ, ϰατά γε τὴν ἐμὴν μνείαν. Crudelia haec per Deos Graeciae, et quantum memoria complector, ne ipsis quidem barbaris probata. [2] Atque id inter ChristianosGa naar voetnoot7 observari par est, non tantum ut disciplinae militaris partem, sed et ut partem iuris Gentium: id est ut qui pudicitiam vi laesit, quamvis in bello, ubique poenae sit obnoxius. Nam nec Hebraea legeGa naar voetnoot8 impune quisquam id tulisset, ut intelligi potest ex ea parte quae de captiva ducendaGa naar voetnoot9 neque vendenda postea, constituit. <Ad quem locum Bacchai magister Hebraeus: Voluit Deus ut castra Israelitarum sint sancta non proiecta in scortationes et abominationes caeteras ut castra gentium. ArrianusGa naar voetnoot10 cum narrasset captum Roxanes amore Alexandrum οὐϰ ἐϑελῆσαι ὑβρίσαι ϰαϑάπερ αἰχμάλωτον, ἀλλὰ γῆμαι γὰρ οὐϰ ἀπαξιῶσαι, noluisse ea ut captiva per libidinem abuti sed matrimonio dignatum, adiicit facti laudationem. PlutarchusGa naar voetnoot11 de facto eodem: οὐχ ὕβρισεν, ἀλλ᾽ ἔγημε ϕιλοσόϕως, non per libidinem abusus ea est, sed uxorem duxit, ut dignum philosopho. Et Torquatum quendam quod hostili virgini vitium obtulisset, Romanorum decreto in Corsicam deportatumGa naar voetnoot12 annotavit PlutarchusGa naar voetnoot13>Ga naar voetnoot14.
- voetnoot1
- [ad, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; ab, ed. 1646].
- voetnoot2
- [Virg., Aen. x, 14].
- voetnoot3
- [raptas, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; captas, ed. 1646].
- voetnoot1
- Effectus quosdam esse proprios] Crantzius Saxonicorum xi, 5 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [sola, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; sua, ed. 1646].
- voetnoot3
- i Cor. vi, 17 [imo 12].
- voetnoot4
- Licet matrimonium contrahere, sed laudabilior est ex pio proposito caelebs castitas] Tertullianus adversus Marcionem i [29]: vacat abstinentiae testimonium, si licentia eripitur. Vide de hac re, et de fuga in persecutione eundem lib. i ad uxorem. Hieronymus ad Helvidium [de Perpet. Virginitate 21]: Virgo maioris est meriti, dum id contemnit, quod si fecerit, non delinquit. Adversus Iovinianum [i, 12]: Ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt, quod sibi non fuerat imperatum. Ad Pammachium [ep. 48]: semper grandia in audentium [audientium, edd. 1642, 1646] ponuntur arbitrio. Non tibi imponitur necessitas, ut voluntas praemium consequatur. Chrysostomus ad i Cor. cap. vii [Homil. xix, 2]: βελτίονα δείϰνυσι τὴν ἐγϰράτειαν, meliorem ostendit continentiam. Ad Rom. vii, 6 [Homil. xii, 4]: ϰᾂν μὴ πειϑώμεϑα ϰαὶ γέενναν ἡπείλησε, δειϰνὺς ὅτι οὐ τῖς ϕιλοτιμίας τῶν άγωνιζομένων τὰ ζητούμενα, ὥσπερ ἡ παρϑενία ϰαὶ ἀϰτημοσύνη, ἀλλὰ πάντως αὐτὰ ἀνυσϑῆναι δεῖ. nisi praeceptis obediamus, Gehennam minatus est, ostenditque haec quae postulat, non esse ex iis quae certantes suopte studio praestant, qualia sunt virginitas et possessionum abdicatio, sed omnino ea debent impleri. Secunda oratione de ieiunio [de Poenitentia vi, 3]: ἀϕῆϰεν ἔξω τῶν σταδίων, ἀϕῆϰεν ἀνωτέρω τῶν ἀγώνων τὴν παρϑενιαν· ἵνα ϰαὶ οἱ ϰατορϑοῦντες τὴν οἰϰείαν μεγαλοψυχίαν ἐπιδείξωνται, ϰαὶ οἱ μὴ ϰατορϑοῦντες τῆς συγγνώμης ἀπολαύσωσι τοῦ δεσπότου. Reliquit extra stadia, reliquit supra certandi legem continentiam virginalem, ut et qui id praestant, animi sui ostendant magnitudinem, et qui non praestant, indulgentia Domini fruantur. Quod mox aptat et ad ἀϰτημοσύνην possessionum abdicationem. Adiice quae habet Gratianus ex Augustino et aliis in causa xiv, quaestione 1 [add edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. i, c. 18.
- voetnoot6
- Clemens Alexandrinus] stromateon iv [imo iii, 12, 82] ubi inter alia de secundas nuptias faciente ait: οὖτος οὐχ ἁμαρτάνει μὲν ϰατὰ διαϑήϰην· οὐ γὰρ ϰεϰώλυτὰι πρὸς τοῦ νόμου. οὐ πληροῖ δὲ τῆς ϰατὰ τὸ εὐαγγέλιον πολιτείας τὴν ϰατ᾽ ἐπίτασιν τελειότητα: non peccat is quidem in fedus: neque enim ulla lex est quae prohibeat, sed non implet excellentissimam Euangelicae vitae perfectionem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Paganam coniugem licite relinquere potest ut sensit Augustinus] Libro i de adulterinis coniugiis ad Pollentium cap. 13, et. 18. ex quibus locis multa transcripsit Gratianus in causam xxviii, quaest. i [c. 8]. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Ad Pollentium lib. i c. 15.
- voetnoot1
- L. i, §. licet D. de peric. et com. rei vend. [l. 1 § 3 D. xviii, 6].
- voetnoot2
- Alias vero licere dicitur, non quod salva pietate et officiorum regulis fieri potest, sed quod apud homines poenae non subiacet] Tertullianus in exhortatione ad castitatem [8]: Licentia plerunque tentatio est disciplinae. ibidem: omnia licent, sed non omnia pro salute. Chrysostomus de poenitentia viii [Oratio de Poenitentia (inter spurias) cap. 3]: ὁ ἀϰρίδας ἐϰ βοτανῶν ἐσϑίων ϰαὶ μέλι ἄγριον τῷ τὴν λαμπρὰν παρατιϑεμένῳ ϰαὶ βασιλιϰὴν τράπεζαν ἐξ αὐϑεντίας προστάττει. οὐϰ ἔξεστί σοι· ϰαί τοι ἐδόϰει βασιλεῖ πάντα ἐξεῖναι. Hic qui herbarum cacuminibus vescebatur et fero melle, illi splendidam et regiam mensam sibi apponere solito, cum auctoritate edicit, non licet tibi. Atqui videntur regi omnia licere. Columella praefatione libro vii [imo i, 7, 2]: Nec sane est vindicandum nobis quicquid licet: nam summum ius antiqui putabant summam crucem. Hieronymus ad Iovinianum [imo ad Innocentium, Ep. i, 14]: Et o vere ius summum, summa malitia [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. iii, c. 8 [Quint., Instit. or. iii, 6, 84 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Apud - licuit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Cic., Tuscul. quaest. v, 19, 55].
- voetnoot6
- [Cic., pro Rabirio Posthumo 5, 11].
- voetnoot7
- [Lib. i c. iv § ii].
- voetnoot8
- [Claudian., de iv. Cons. Honor. 267 sq.].
- voetnoot9
- [Stobaeus 48, 14].
- voetnoot1
- Ut a Seneca patre] Inter alia controversiarum libro iv, 24 [imo 23]. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Decl. l. iii et v.
- voetnoot3
- Am. l. xxx [8, 8].
- voetnoot4
- Plin. lib. v [13].
- voetnoot5
- [Cic., pro Balbo 3, 8].
- voetnoot6
- [Cic., pro Milone 16, 43].
- voetnoot7
- Decl. ccli [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Idem - iustitiam, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Lib. iii c. i § ii sqq.].
- voetnoot10
- [Sallust., ad Caesarem de re publ. ii, 4, 1].
- voetnoot11
- [Hoc - licuerunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Caesar., Bell. civ. i, 35].
- voetnoot13
- Libro xxxix [36, 12] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- [Achaei - veniunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ex tragoedia Euripidis] Ione [1334] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Liv. xxvi [31, 9].
- voetnoot3
- L. xxi [13, 8].
- voetnoot4
- Libro xxviii [23].
- voetnoot5
- [Cic., pro Rege Deiotaro 9, 25].
- voetnoot6
- [Cic., pro Marcello 4, 12].
- voetnoot7
- Comm. lib. vii [41, de Bello Gallico].
- voetnoot8
- [Ioseph., Bell. Iud. iii, 8, 5].
- voetnoot9
- [Statius, Theb xii, 552 sq.].
- voetnoot10
- Haec bellica iura] Servius in excerptis Fuldensibus ad ii Aeneidos [538]: Iure belli Politen Pyrrhus occiderat: sed cur ante oculos patris? Spartianus Severo [14]: praeter eos quos ius praelii absumpsit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Papinius - Armorum, add. in Addendis ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Ann. i [48].
- voetnoot13
- Hist. iii [51].
- voetnoot1
- [Livius, i, 1, 1].
- voetnoot2
- [Sen., Troades 344].
- voetnoot3
- Epist. xcvi [imo xcv, 31].
- voetnoot4
- [licet. Seneca. Quae, ed. 1625; licet. Et in epistolis: Quae, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Quae commissa capite luerent, tum quia paludati fecerunt laudamus] Confer quae supra libro ii, cap. i. §. i [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Epist. ii [imo Ep. i, 6].
- voetnoot7
- iv Inst. c. 9 [Div. Inst. vi, 9, 4].
- voetnoot8
- Pharsal. i [2].
- voetnoot9
- Libro xxxvii [imo xxxviii, 48, 9] et alibi passim.
- voetnoot10
- [L. iii C. ii § vii].
- voetnoot11
- Ad l. v. D. de iustitia [l. 5 D. i. 1].
- voetnoot12
- [bellum, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; bello ed. 1632].
- voetnoot13
- Post modicum tempus] Bembus vii historiae [add. edd. 1642, 1646]. Ea defensione utitur Cicero pro Ligario [2, 4]. Exemplum habes apud Livium libro xxv [22, 11], de civibus Campanis. Alia apud Thucydidem libro i, et v [imo iv, 105]. [Ea defensione - libro i, et v, add. ed. 1646].
- voetnoot1
- Thuc. l. i [26].
- voetnoot2
- [Lib. iii, c. iii § vii, 2].
- voetnoot3
- Livius libro xxxi [6, 1].
- voetnoot4
- Eurip. frgm. 1076].
- voetnoot5
- L. 3, in fine D. ad. l. Corn. de sicariis [l. 3 § 6 D. xlviii, 8].
- voetnoot6
- Sed ex iure eius qui ibi imperium habet] confer dicenda infra cap. vi, §. 26. et Albericum Gentilem Hispanicarum Advocationum lib. i, c. 6. Wehnerum in consilio Franconico 92 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [p. 542 n. 1].
- voetnoot8
- Livius] Vide simile factum Venetorum Graecos impedientium ne in portu iuris Veneti Turcis noceant, apud Chalcocondylam lib. ix [p. 478 Bekker]. de Venetis et Turcis apud Tunetem. Bembum lib. 4. de Pisanis et Genuatibus in Sicilia, Bizarum bello Pisano. de Rostochio et Gripswaldia Paulinum Gotthum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Libro xxviii [17, 12] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Narrat - portu, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Deuter. ii, 34.
- voetnoot3
- Deuter. xx, 16.
- voetnoot4
- Et quorum connexa cum Cananaeis erat causa] ut Amalecithae de quibus Iosephus libro vi, 8 [Ant. Ind. vi, 7, 2], in Saulis rebus: ἐπὶ σϕαγὴν γυναιϰῶν ϰαὶ νηπίων ἐχώρησεν, οὐδὲν ὠμὸν οὐδ᾽ ἀνϑρωπίνης σϰληρότερον διαπράσοεσϑαι ϕύσεως ἡγούμενος, πρῶτα μὲν πολεμίους ταῦτα δρῶν. Ad caedem feminarum etiam et puerorum processit, nihil existimans se crudele aut naturae humanae adversum in eo facere, primum quod hostes erant in quos id fiebat, etc. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Lib. ii c. xxi § xiv].
- voetnoot6
- Psalmo [cxxxvi, cxxxvii, 9] [cxxxvi, ed. 1646].
- voetnoot7
-
Homericum illud] Iliad. xxii, 63 sq.]. Ex eodem Homero [Iliad. vi, 58] Severus in Britannos his verbis usus [apud Xiphilin. lxxvi, 15]:
μηδ᾽ ὅητινα γάστερι μήτηρϰοῦρον ἐόντα ϕέροι, μηδ᾽ ὃς ϕύγοι αἰπὺν ὄλεϑρον.nec qui latet abditus intraViscera matris adhuc, fugiet crudelia fata [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. i [29] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Arrian., de Exp. Alex. i, 8].
- voetnoot10
- [Thraces - Arrianus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Romani capta Ilurgi] Scipio capta Numantia: Iuliani milites in mulieres Daciris relictas. Zosimus iii [15]. Idem Iulianus capta Maiozamaltha. Sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus reperit, potestas iratorum absumit: ait Ammianus libro xiv [imo xxiv, 4, 25] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Appian., Hisp. 32].
- voetnoot13
- Lib. An. i [51].
- voetnoot1
- Aen. ii [550 sqq.].
- voetnoot2
-
Ne captivi quidem ab hac licentia exempti] Elisaeus apud Iosephum [Ant. Iud. ix, 4, 3]: τοὺς γὰρ νόμῳ ληϕϑέντας πολέμου, ἀποϰτείνειν ἔλεγε δίϰαιον. Belli iure captos interfici iustum dicebat. itaque Virgilius [Aen. x, 524 sq.] captivum inducit rogantem:
Per patrios manes, per spes surgentis IuliTe precor hanc animam serves natoque patrique.
lxx millia Slavorum captorum ab Ottone interfecta narrat Withikindus lib. ii [imo iii p. 34 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Troad. [342].
- voetnoot4
- [Pseudo-Virg., Ciris 447].
- voetnoot5
- [Horat., Ep. i, 16, 69].
- voetnoot6
- Adelph. act. 2 scen. 1 [128].
- voetnoot7
- Lib. i [30] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Sic - Thucydide, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Ap. Annib. [14]. Dion. xlvii [48].
- voetnoot10
- [occisa et a M. Bruto non pauci. Apud, ed. 1625; occisa. Apud, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Hirtius, Bell. Afric. 45].
- voetnoot12
- [E.g. Hom., Ilias xx, 463; xxi, 74].
- voetnoot13
- Virg., Aen. x, 524; xii. 930].
- voetnoot14
- i de Civit. Dei, 2 [i, 1].
- voetnoot1
- [in - militabant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Am. xii [17].
- voetnoot3
- Acceptos in deditionem sine conditione ulla, legas interfici] Vide Thuanum libro lxx [17], in anno ciɔiɔlxxx, in rebus Hiberniae [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Liv. ii [17, 6] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [a Romanis - principes, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Dion. xlv [imo xliii, 9].
- voetnoot7
- Dio Cassius xl, 41].
- voetnoot8
- Ut triumphi die occiderentur] simile apud Reginonem in anno iɔccccv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Cic., Verr. v, 30, 77].
- voetnoot10
- [Livius xxvi, 13, 15].
- voetnoot11
- [Tac., Ann. xii, 19].
- voetnoot12
- Hist. i [37] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Tac. Hist. i, 68].
- voetnoot14
- [Eodem - reliquit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- Solent interdum historici causam interfectorum hostium captorum praesertim aut supplicum referre aut ad talionem aut ad pertinaciam] ut Chalcocondylas libro viii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot16
- [Lib. ii c. xxii § i].
- voetnoot17
- [Lib. ii c. xxi § xii].
- voetnoot18
- [in, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; ex, ed. 1646].
- voetnoot19
- [Diod. Sic. xiv, 46].
- voetnoot1
- [Diod. Sic. xvi, 31].
- voetnoot2
- Pari poena exacta] Vide eundem Diodorum de Spendio et Amilcare Barca in Excerptis Peiresianis [Exc. de Virtut. et Vitiis i p. 262] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Cuius - temperarent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- i Goth. [8].
- voetnoot5
- Polyb. lib. i [17] et vi [37] [1 et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. xxiv [37, 9].
- voetnoot7
- Plut. de Claris mulierib. [244 B].
- voetnoot8
- Dionys. xvi [imo vi, 30].
- voetnoot9
- Tac. Ann. xii [10].
- voetnoot10
- i Maccab. xiii, 17 [imo 16].
- voetnoot11
- iv Hist. [imo Germ. 8].
- voetnoot1
- Et metu infamiae] Senatores ad Pyrrhum: ἵνα μὴ τὸ σὸν πάϑος ἡμῖν διαβολὴν ἐνέγϰῃ. ne nobis infamiam adferat siquid tibi acciderit [Plutarch., Pyrrh. 396 C] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Livius libro xlii [18, i].
- voetnoot3
- de bello Gild. [274].
- voetnoot4
- Off. iii [22, 86].
- voetnoot5
- L. iii, c. 8.
- voetnoot6
- Lib. v, c. 5 [vi, 5, 1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Ann. iii [imo ii, 88] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [: apud - imperatoribus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Qui licitum volunt hostem veneno occidere] Vide de Venetis Bembum fine libri iii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- ii Cons. 188.
- voetnoot11
- De Getis tradit Ovidius] [Ex Ponto 1, 2, 15 sqq.]. de Scythis Plinius libro xi, 53: Scythae sagittas tingunt viperina sanie, et humano sanguine: irremediabile id scelus mortem illico adfert levi tactu. de Serviis vide supplementum Helmoldi c. 4 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Lucan. viii, 304].
- voetnoot13
- [Silius iii, 273].
- voetnoot14
- [Claudian., de Cons. Stilich. i, 351].
- voetnoot15
-
Sed hoc quoque contra ius est gentium] ideo Ilus Mermerides in Odysseae A [i, 263] Ulyssi negat venenum ad spicula,
ἐπεί ῤα ϑεοὺς νεμεσίζετο αἰὲν ἐόντας.Veritus vim Divum morte carentum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Salisb. viii, 20.
- voetnoot2
- [cf. n. 12].
- voetnoot3
- [Ideo - Silius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. 2 [c. 20].
- voetnoot5
- [L. ii C. xix § i, 2].
- voetnoot6
- Strabo l. x [i, 12] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Neque - liceret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Sine veneno] cadaveribus, asbesto, quibus usus in obsidione Auximi Belisarius. Procopius Gotthicorum ii [27]. calce, ut Turcae ad Dibibram. Nicetas lib. i [7] de Alexio Isaaci fratre. Sunt talia et apud Ottonem Frisingensem et Guntherum Ligurino [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Paus. l. ult. [x, 37]. Front. l. iii [c. 7, 6]. Aesch. de male ob. leg. [115].
- voetnoot10
- [Oppianus, Halieut, iv, 687 sq.].
- voetnoot11
- [: et - commemorat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Fontis venae intercipiantur] Vide Priscum in Excerptis legationum [leg. gent. p. 585] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- Pipinus] Vide Paulum Warnafredi libro vi [de Gestis Langob. c. 37] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot14
- [Polyb. v, 81].
- voetnoot1
- Q. Mucii Scaevolae] qui Plutarcho [Poplicola 106 B] ἀνὴρ εἰς πᾶσαν ἀρετὴν ἀγαϑός, vir ad omnem virtutem egregius [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Liv. lib. ii [12, 9].
- voetnoot3
- Lib. iii, c. 3 [imo ii, 3, 1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Cic., pro Sextio 21, 48].
- voetnoot5
- [Valerius - Sextio, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [lib. iii c, iv § viii, 2].
- voetnoot7
- [cum Leonida, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Iustin. ii [11, 15].
- voetnoot9
- [Paucioribus idem licuit] Valens pecuniam promisit ei qui Scythae cuiusquam caput attulisset. ita pax obtenta. Zosimus iv [22] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Livius libro xxvii [27].
- voetnoot11
- Tac. Hist. v [22].
- voetnoot12
- Laudat Eleazarum Ambrosius] Et Iosephus Antiquae historiae xv, 14 [imo xii, 9, 4]. Factum non dissimile Teodosii in Eugenium est apud Zosimum libro iv [58]. Gallorum in regem Persarum apud Agathiam: Persarum decem in Iulianum apud Ammianum xxiv [4, 4]. et Zosimum iii [20]. Alexii Comnemi in Torusen apud Nicetam Choniaten lib. iv de Manuele [4 in fine]. Bulgarorum in Nicephorum Imperatorem apud Zonaram [xv, 15] add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- De Off. i, cap. 40 [§ 197].
- voetnoot14
- Liv. Lib. ii [12].
- voetnoot15
- L. 3. §. ult. ad L. Corn. de Sicariis [l. 3 § 6 D. xlviii. 8] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot16
- Pun. [39].
- voetnoot1
- Qui tali opera uti noluerint] Vide Cromerum p. 113 [lib. v] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Plautus, Trinum. 1037].
- voetnoot3
- Lib. viii. Epistola ad Rufinum [ep. 18, 3] [ad Rufinum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Curt. l. iv [l. 12-13].
- voetnoot5
- Lib. xiv, [imo iv, 11, 18] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [et - veneficus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Liv. l. xlii [18, 1].
- voetnoot8
- Liv. l. xliv [1, 10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. ix, c. 7 [imo ix, 6, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Viriati caedes] Scriptor de viris Illustribus [S. Aurelius Victor c. 71]: quae victoria, quia empta erat, a senatu non probata. Eutropius [iv, 16]: cum interfectores eius praemium a Caepione consule peterent, responsum est, nunquam Romanis placuisse Imperatorem a suis militibus interfici. ubi forte legendum, a Caepione consule promissum. Sic quod in Sertorium admissum est, damnat Ammianus libro xxx [1, 23] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Marcius - emit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [§ xv, 1].
- voetnoot1
- Iust. lib. xiv [1, 12].
- voetnoot2
- Lib. xii [5, 10 sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Curtium, ed. 1625; eundem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Sophocl., Oedip. rex 141].
- voetnoot5
- [Seneca, Oedipus 246].
- voetnoot6
- [Gellius iii, 8].
- voetnoot7
- [Consules - velimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Insidias tales degeneres negat] Sic de Florentio et Barchalba, qui defectorem Procopium adduxerant Ammianus xxvi, 9, 10]: si principem legitimum prodidissent, vel ipsa iustitia iure caesos pronuntiaret si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas ei memorabilis facti oportuerat deferri mercedes. Sic laudatur Artabanes occiso Gontharide apud historicum Procopium fine Vandalicorum secundi [28]. Adiice de Sechodolii caede Cromerum libro xxviii [p. 604] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- An. xi [19].
- voetnoot10
- Lib. vii [5, 20] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Curtius - videbatur, [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- August. de Civ. Dei, libro i [6] [ii, edd. 1642, 1646] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Gessisse curam pudicitiae] Et Lucullus narrante Xiphilino [Dione Cass. xxxvi, 4]. vide edictum Mauri Cabaonis apud Procopium Vandalicorum i [8] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Sic - servandae, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. xxvi [49, 14].
- voetnoot3
- [Diod. Sic. xix, 8].
- voetnoot4
- Vim nefariam] Appianus Mithridatico [47] de Chiis captis: τὰ γύναια ϰαὶ τὰ παιδία βαρβαριϰῶς ὑπὸ τῶν ἀγόντων ὑβριζόμενα, mulieres et pueri barbarum in morem ab iis qui ducebant stuprati [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Diodorus - abstinebant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Libro vi Var. hist. [1].
- voetnoot7
- Inter Christianos] Servarunt id Belisarius ubique, Totilas captis Cumis et Roma capta. Procopius haec tradit Gotthicorum iii [capp. 1, 8, 20] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Deut. xxi, 10.
- voetnoot9
- Ex ea parte quae de captiva ducenda] quam facunde explicat Philo libro περὶ ϕιλανϑρωπίας [14]. Iosephus altero contra Appionem [29]: τῶν αἰχμαλώτων προυνόησεν ὅπως αὐτῶν ὕβρις ἀπῇ, μάλιστα δὲ γυναιϰῶν. Lex etiam pro bello captis curam gessit, ut absit ab eis contumelia, maxime a mulieribus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Arrianus, de Exp. Alex. iv, 19, 9].
- voetnoot11
- [Plutarch., de Fort. Alexandri 332 E].
- voetnoot12
- In Corsicam deportatum] At Persarum rex Chosroes eum qui Apameae puellae vim intulerat, cruci affixit. Procopius Persicorum ii [11] add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- Paral. [308 F sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- [Ad - Plutarchus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].