De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 645]
| |||||||||||||||||||||||||||||
Caput III
|
I. | Bellum solenne iuris Gentium esse inter diversos populos. |
II. | Distinctio populi quamvis iniuste agentis a piratis et latronibus. |
III. | Mutationem interdum incidere. |
IV. | Requiri ad naturam belli solennis ut auctorem habeat eum qui summam potestatem habeat: quod quomodo intelligendum. |
V. | Requiri et denuntiationem. |
VI. | Quid in denuntiatione sit iuris naturae, quid proprium iuris Gentium distincte explicatur. |
VII. | Denuntiatio alia conditionata, alia pura. |
VIII. | Quae in denuntiationibus sint iuris civilis, non Gentium. |
IX. | Bellum alicui indictum simul indictum esse eius subditis et sociis qua ipsum sequuntur: |
X. | Non qua per se considerantur: quod exemplis illustratur. |
XI. | Causa cur denuntiatio ad effectus quosdam requiratur. |
XII. | Hos effectus non reperiri in aliis bellis. |
XIII. | Bellum an simulatque indictum est geri possit. |
XIV. | An indicendum ei qui ius legationis violavit. |
SupraGa naar voetnoot1 dicere incepimus iustum bellum apud probos auctores dici saepe non ex causa unde oritur, neque ut alias ex rerum gestarum magnitudine, sed ob peculiares quosdam iuris effectus. Quale autem sit hoc bellum optime intelligitur ex hostium definitione apud Romanos Iurisconsultos. Hostes sunt qui nobis aut quibus nos publice bellum decernimus: caeteri latrones aut praedones sunt: ait PomponiusGa naar voetnoot2: nec aliter UlpianusGa naar voetnoot3: Hostes sunt quibus bellum publice populus Romanus decrevit, vel ipsi populo Romano, caeteri latrunculi vel praedones appellantur. Et ideo qui a latronibus captus est servus latronum non estGa naar voetnoot4, nec postliminium illi necessarium est. Ab hostibus autem captus, puta a Germanis et Parthis, et servus est hostium et postliminio statum
pristinum recuperat. Et PaulusGa naar voetnoot1: A piratisGa naar voetnoot2 aut latronibus capti liberi permanent. Accedat illud UlpianiGa naar voetnoot3: in civilibus dissensionibus quamvis saepe per eas respublica laedatur non tamen in exitium reipublicae contenditur, qui in alterutras partes discedent vice hostium non sunt eorum inter quos iura captivitatum, aut postliminiorum fuerint: et ideo captos et venundatos posteaque manumissos placuit supervacuo repetere a principe ingenuitatem quam nulla captivitate amiserant. [2] Illud tantum notandum sub exemplo populi Romani quemvis intelligi qui in civitate summum imperium habeat. Ille hostis est, ait CiceroGa naar voetnoot4, qui habet rempublicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium et rationem aliquam si res ita tulerit pacis et federis.
ii. [1] Non autem statim respublica aut civitas esse desinit, si quid admittat iniustum, etiam communiter, nec coetus piratarum aut latronum civitas est etiamsi forte aequalitatem quandam inter se servent sine qua nullus coetus posset consistere. Nam hi criminis causa socianturGa naar voetnoot5: illi etsi interdum delicto non vacant iuris tamen fruendi causa sociati sunt, et exteris ius reddunt si non per omnia secundum ius naturae quod multos apud populos ex parte quasi obliteratum alibiGa naar voetnoot6 ostendimus, certe secundum pacta cum quibusque inita: <aut secundum mores. Sic Graecos, quo tempore mari praedas agere pro licito habebatur, abstinuisse a caedibus et populationibus nocturnis et a raptu boum aratorum notat ad ThucydidemGa naar voetnoot7 Scholiastes. Alios etiam populos itidem ex rapto viventes ubi ex mari domum se receperant misisse ad dominos ut rapta si vellent aequo pretio redimerentGa naar voetnoot8, memorat StraboGa naar voetnoot9.
Ad tales pertinet et ille Homeri locus Odysseae ξGa naar voetnoot1.
[2] Principale autem pro forma est in moralibus <: et ut recte Ciceroni dictum est de Finibus quintoGa naar voetnoot3: ex eo quod maximas partes continet, latissimeque funditur, tota res appellatur: cui convenit illud Galeni: ἀπὸ τοῦ πλεονεϰτοῦντος ἐν τῇ ϰράσει γίνονται αἱ προσηγορίαι: Idem talia saepe vocat ὀνομ[α]ζόμενα ϰατ᾽ ἐπιϰράτησιν>Ga naar voetnoot4. Quare crude nimis dictum est ab eodem CiceroneGa naar voetnoot5 de republica tertioGa naar voetnoot6, ubi iniustus est rex, ubi iniusti optimates, aut ipse populus, non iam vitiosam, sed nullam esse rempublicam <: quam sententiam AugustinusGa naar voetnoot7 corrigens, Nec ideo tamen, ait vel ipsum non esse populum, vel eius rem dixerim non esse rempublicam, quamdiu manet qualiscunque multitudinis rationalis coetus rerum quas diligit concordi communione sociatus>Ga naar voetnoot8. Corpus morbidum corpus tamen est: et civitas quanquam graviter aegrota civitas est, quamdiu manent leges, manent iudicia et quae alia necessaria sunt ut ibi ius exteri consequi possint non minus quam privati inter se. Rectius Dion ChrysostomusGa naar voetnoot9, qui legem (eam praesertim quae ius Gentium facit) dicit esse in civitate ut mentem in corpore humano: ea enim sublata civitatem non esse ampliusGa naar voetnoot10. <Et Aristides in ea qua Rhodios ad concordiam hortaturGa naar voetnoot11 ostendit etiam cum tyrannide leges multas bonas posse consistere. Aristoteles quinti de republica capite nono ait si quis nimium intendat vim paucorum aut populi primo vitiosam fieri
rempublicam postremo nullam>Ga naar voetnoot1. Exemplis rem illustremus. [3] A latronibus captos capientium non fieri supra dicentem audivimus Ulpianum. Idem captosGa naar voetnoot2 a Germanis ait libertatem amittere. Atqui apud Germanos latrocinia <quae extra civitatis cuiusque fines fiebant>Ga naar voetnoot3, nullam habebant infamiam, quae verba sunt CaesarisGa naar voetnoot4. De VenedisGa naar voetnoot5 TacitusGa naar voetnoot6: quicquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur, latrociniis pererrant. Idem alibiGa naar voetnoot7 Cattos nobilem Germaniae populum latrocinia agitasse dicit. Apud eundemGa naar voetnoot8 Garamantes latrociniis foecunda gens, sed gens tamen. Illyrici sine discrimine mari praedas agere soliti, de iis tamen triumphus fuitGa naar voetnoot9: Pompeio de piratis non fuit. Tantum discrimen est inter populum quantumvis sceleratum, et inter eos qui cum populus non sint sceleris causa coeunt.
iii. Potest tamen mutatio incidere, non in singulis tantum sicut IephtesGa naar voetnoot10, ArsacesGa naar voetnoot11, ViriatusGa naar voetnoot12 ex praedonum ducibus iusti duces facti sunt, sed etiam in coetibus, ut qui praedones tantum fuerant aliud vitae genus amplexi civitas fiantGa naar voetnoot13. <AugustinusGa naar voetnoot14 de latrocinio locutus: Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat, sedes constituat, civitates occupet, populos subiuget, regni nomen assumit>Ga naar voetnoot15.
iv. Summum autem imperium qui habeant diximus supraGa naar voetnoot16, unde intelligi et hoc potest si qui pro parte habeant, pro ea parte iustum bellum gerere: multoque magis eos qui non subditi, sed inaequaliter sunt federatiGa naar voetnoot17, quomodo inter Romanos et eorum sociosGa naar voetnoot18, quanquam federe inferiores, Volscos, Latinos, Hispanos, Poenos omnia iusti belli exercita ex historiis discimus.
v. Sed ut iustum hoc significatu bellum sit, non sufficit
inter summas utrinque potestates geri: sed oportet, ut audivimus, ut et publice decretum sit, et quidem ita decretum publice ut eius rei significatio ab altera partium alteri facta sitGa naar voetnoot1, unde promulgata praelia dixit EnniusGa naar voetnoot2. Cicero Officiorum primoGa naar voetnoot3: At belli quidem aequitas sanctissime feciali populi Romani iure perscriptaGa naar voetnoot4 est: ex quo intelligi datur nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit et indictum. Minus plene vetus scriptor apud IsidorumGa naar voetnoot5: Iustum bellum est quod ex edicto geritur, rebus repetitis aut propulsandorum hominum causa. Sic LiviusGa naar voetnoot6 bellum palam et ex edicto gerere dixit in iusti belli descriptione. <Et cum narrasset Acarnanas agrum Atticum esse populatos: Irritatio animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis civitatum ultro indicendo factumGa naar voetnoot7>Ga naar voetnoot8.
vi. [1] Quae loca et alia de belli promulgatione agentia ut intelligantur, accurate distinguenda sunt quae iure naturae debentur, quae natura non debentur sed honesta sunt, quae iure gentium requiruntur ad effectus iuris gentium proprios, et quae praeterea ex peculiaribus populorum quorundam institutis veniunt. Naturali iure ubi aut vis illata arcetur aut ab eo ipso qui deliquit poena deposcitur, nulla requiritur denuntiatio. Et hoc est quod Sthenelaidas ephorus dicit apud ThucydidenGa naar voetnoot9Ga naar voetnoot10: οὐ δίϰαις οὐδὲ λόγοις διαϰριτέα μὴ λόγῳ ϰαὶ αὐτοὺς βλαπτομένους: non est quod verbis et iudiciis disceptemus ultra verba laesi. Et Latinus apud HalicarnassensemGa naar voetnoot11: τὸν ἄρχοντα πολέμου πᾶς ὁ προπαϑὼν ἀμύνεται: bellum inferentem is qui impetitur a se repellere solet. Et AelianusGa naar voetnoot12 ex Platone ait quod
ad propulsandam vim suscipitur bellum non a caduceatore sed a natura indici. <Hinc Dion Chrysostomus in ea quae est ad NicomediensesGa naar voetnoot1: πόλεμοι ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον ἀϰήρυϰτοι γίγνονται: pleraque bella sine denuntiatione suscipiuntur>Ga naar voetnoot2. Nec ob aliam causam LiviusGa naar voetnoot3 Menippo praefecto Antiochi obiicit quod Romanos quosdam cecidisset nondum aut indicto bello, aut ita commisso ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent: eo ipso ostendens ex his duobus alterum potuisse ad facti defensionem sufficere. Neque magis per naturae ius indictio necessaria est si dominus rei suae manum iniicere velit. [2] At quoties pro re una res alia, aut pro debito res debitoris invaditur, multoque magis si res eorum qui debitori subditi sunt occupare quis velit, interpellatio requiritur qua constet alio modo fieri nequire ut nostrum aut nobis debitum consequamur. Ius enim illud non primarium est sed secundarium et surrogatum ut alibi explicavimus. Sic etiam antequam summam potestatem habens impetatur ex debito aut delicto subditi, interpellationem oportet intercedere, quae illum in culpa constituat, ex qua aut damnum dare censeatur aut et ipse delinquere iuxta ea quae a nobis supra tractata sunt. [3] Verum etiam ubi ius naturae non praecipit talem interpellationem fieri, honeste tamen et laudabiliter interponiturGa naar voetnoot4, puta ut ab offendendo abstineatur aut delictum poenitentia et satisfactione expietur, secundum ea quae de tentandis rationibus belli vitandi diximusGa naar voetnoot5: quo et illudGa naar voetnoot6 pertinet:
Et praeceptum quod DeusGa naar voetnoot7 Hebraeis deditGa naar voetnoot8, ut civitatem
oppugnandam prius ad pacem invitarent: quod cum specialiter illi populo datum sit male a nonnullis cum iure gentium confunditur. Neque enim erat illa qualiscumque pax, sed sub lege subiectionis, et tributi. <Cyrus cum in regionem Armeniorum pervenisset, antequam noceret cuipiam, misit ad regem qui debitum ex federe tributum et militem exigerent: νομίζων ϕιλιϰώτερον εἶναι οὕτως, ἢ μὴ προειπόντα πορεύεσϑαι, humanius id existimans quam si ultra duceret, nihil praedicens, ut in ea historia XenophonGa naar voetnoot1 loquitur>Ga naar voetnoot2. Caeterum iure gentium ad effectus illos peculiares omnibus casibus requiritur denuntiatio, non utrinque, sed ab altera partium.
vii. [1] Sed haec denuntiatio aut conditionata est aut pura. Conditionata ubi cum rerum repetitione coniungitur. Rerum autem repetitarum nomineGa naar voetnoot3 ius feciale comprehendebat non tantum vindicationem ex iure dominii, sed et persecutionem eius quod ex causa civili aut criminis debetur ut recte explicat ServiusGa naar voetnoot4. Inde illud in formulis, reddi, satisfieri, dedi, ubi dedi, ut alibiGa naar voetnoot5 diximus, intelligendum est ni punire sontem malint ipsi qui conveniuntur. Hanc rerum repetitionem dictam esse clarigationem testis est PliniusGa naar voetnoot6. Conditionata est denuntiatio apud LiviumGa naar voetnoot7. Eam se iniuriam nisi ab ipsis qui fecerint dematur, ipsos omni vi depulsuros esse, et apud TacitumGa naar voetnoot8: ni supplicium in malos praesumant, usurum promiscua caede: et vetus eius exemplum in Supplicibus EuripidisGa naar voetnoot9, ubi Theseus caduceatori haec dat mandata ad Creontem Thebanum:
PapiniusGa naar voetnoot1 in eiusdem rei narratione:
PolybiusGa naar voetnoot3 hoc vocat ῥύσια ϰαταγγέλλειν: Romani veteres condicere. Pura denuntiatio est quae specialiter indictio aut edictum, ubi aut bellum iam alter intulit (et hoc est quod apud IsidorumGa naar voetnoot4 dicitur bellum propulsandorum hominum causa) aut ea deliquit ipse quae poenam merenturGa naar voetnoot5. [2] Interdum autem conditionatam pura subsequitur, quanquam id necesse non est, sed ex superabundanti: Hinc illa formulaGa naar voetnoot6. Testor populum illum iniustum esse neque ius reddere. Et alteraGa naar voetnoot7. Quarum rerum, litium, causarumGa naar voetnoot8 condixit Pater patratus populi Romani Quiritium Patri patrato populi Priscorum Latinorum, hominibusque Priscis Latinis, quas res nec solverunt, nec dederunt, nec fecerunt, quas res dari, fieri, solvi oportuit, puro, pioque duello quaerendas censeo, consentio, consciscoque. Et tertium carmen: Quod populi Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, Senatusque Romanus Quiritium censuit, consensit, conscivit; ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populo Priscorum Latinorum bellum indico, facioque. Hoc autem casu ita ut dixi, non esse praecise necessariam denuntiationem ex eo quoque apparet quod ad proximum praesidium rite fieret, ut feciales in Philippi Macedonis et postea in AntiochiGa naar voetnoot9 causa consulti responderunt, cum prima denuntiatio ipsi facienda esset qui bello petebatur. Imo et belli in Pyrrhum indictio facta est uni militum Pyrrhi, idque in circo Flaminio ubi is miles locum emere dicis causa iubebatur, ut Servius narrat ad nonum AeneidosGa naar voetnoot10. [3] Supervacuae observationis et hoc argumentum est, quod bellum saepe utrinque indictum est,
ut Peloponnesiacum a Corcyrensibus et CorinthiisGa naar voetnoot1, cum ab altera parte indictum esse sufficiat.
viii. A more autem et institutis quorundam populorum non a iure gentium sunt, caduceus apud GraecosGa naar voetnoot2, sagmina et hasta sanguinea apud Aequicolas primum et horum exemplo apud Romanos, renunciatio amicitiae et societatis si qua intercessisset, post res repetitas triginta dies solennes, hastae missioGa naar voetnoot3 iterum, et alia id genus, quae cum his quae proprie iuris gentium sunt confundi non oportet. Nam et horum magnam partem suo tempore usurpari desiisse docet nos ArnobiusGa naar voetnoot4: imo iam VarronisGa naar voetnoot5 aevo quaedam omittebantur. Punicum bellum tertium simul indictum simul illatum est. Et Maecenas apud DionemGa naar voetnoot6 quaedam horum vult propria esse status popularis.
ix. Indictum autem bellum ei qui imperium in populo summum habet, simul indictum censetur omnibus eius non subditis tantum, sed et qui se socios adiuncturi sunt, ut qui accessio sint ipsius, et hoc est quod aiunt recentiores IurisconsultiGa naar voetnoot7 diffidato principe diffidatos eius adhaerentes. nam indicere bellum vocant diffidare. quod intelligendum est de eo ipso bello quod adversus eum cui indictum est geritur, quomodo bellum Antiocho indictum cum esset, Aetolis separatim indici non placuit, quod ipsi palam se Antiocho adiunxissent: Aetolos ultro sibi bellum indixisseGa naar voetnoot8 respondebant feciales.
x. At eo bello absoluto, si ob auxilia suppeditata populus, aut rex alter bello impetendi sint, ut effectus iuris gentium consequantur, opus erit nova indictione. Iam enim non ut accessio spectatur, sed ut principale aliquid. Ac propterea recte dictum est non fuisse iustum iure gentium bellum aut Manlii in GallograecosGa naar voetnoot9, aut Caesaris in Ariovistum: non enim iam ut accessio alieni belli sed principaliter
impetebantur, quam ad rem sicut ex iure gentium indictio, ita ex iure Romano novus populi Romani iussus desiderabatur. Nam quod in rogatione contra Antiochum dictum eratGa naar voetnoot1 vellent, iuberentque cum Antiocho rege quique sectam eius secuti essent bellum iniriGa naar voetnoot2: quod et observatumGa naar voetnoot3 in decreto adversus regem PerseaGa naar voetnoot4, <videtur intelligi debere quamdiu cum Antiocho aut Perseo bellum esset: et de his qui reipsa ei bello se immiscerent>Ga naar voetnoot5.
xi. Causa autem cur gentes ad bellum illud, quod iure gentium iustum diximus, denuntiationem requirerent, non ea fuit quam adferunt nonnulliGa naar voetnoot6, ne quid clam aut dolo agerent, id enim ad fortitudinis praestantiamGa naar voetnoot7 magis quam ad ius pertinet, sicut nationes quaedam etiam praelii diem et locum condixisse legunturGa naar voetnoot8. sed ut certo constaret non privato ausu sed voluntate utriusque populi, aut populi capitum geri bellum: nam inde nati sunt effectus peculiares, qui neque in bello adversus praedones, neque in eo quod rex gerit in subditos locum habent. Ideo SenecaGa naar voetnoot9 distincte dixit: Indicta bella finitimis aut gesta cum civibus.
xii. Nam quod notant quidamGa naar voetnoot10 et exemplis docent, etiam in bellis talibus capta fieri capientium, verum est, sed ex una dumtaxat parte, idque ex iure naturali non ex iure voluntario gentium, ut quod gentibus tantum prospicit, non his qui sine gente sunt, aut pars gentis. Errant et in eoGa naar voetnoot11 quod putant bellum <sui>Ga naar voetnoot12 tuendi aut rerum tuendarum ergo susceptum indictione non egere: nam eget omnino: non quidem simpliciter, sed ad eos quos dicere coepimus et mox explicabimus effectus.
xiii. Ne illud quidem verum, non statim atque indictum est inferri bellum posse, quod Cyrus in Armenios, Romani
in Carthaginienses ut modo diximus fecerunt. Nam indictio nullum post se tempus iure gentium requirit. Potest tamen fieri, ut ex naturali iure tempus aliquod requiratur ex negotii qualitate, puta cum res repetitae sunt, aut poena in nocentem postulata, et id negatum non est. Tunc enim id dandum est tempus quo quod petitum est commode fieri possit.
xiv. Quod si ius etiam legationum violatum sit, non ideo tamen denuntiatione opus non erit ad eos quos dico effectus: sed sufficiet eam fieri quomodo fieri tuto potest, per literas scilicet: quomodo et citationes et denuntiationes alias fieri mos habet in locis minus tutis.
- voetnoot1
- Supra] Lib. i, cap. iii, §. 4 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. Hostes de verb. sign. [l. 118 D. l, 16].
- voetnoot3
- L. Hostes D. de captivis [l. 24 D. xlix, 15].
- voetnoot4
- Qui a latronibus captus est, servus latronum non est] Hinc argumentum Poenulo Plauti: Eunucho Terentii. Talis et Eumaeus Odyss. O [xv, 402 sqq.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. postliminium. §. 2. D. de capt. [l. 19 § 2 D. xlix, 15].
- voetnoot2
- A piratis] Pompeius a piratis captos liberos pronuntiavit. Appianus Mithridatico [96]. Adde Herreram Tomo ii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. si quis ingenuam. §. 1. eod. tit. [l. 21 § 1 D. xlix, 15].
- voetnoot4
- Philipp. iv [6, 14].
- voetnoot5
- Criminis causa sociantur] Ὅμιλος ἀνϑρώτων οὐ νόμῳ ξυνιόντων, ἀλλ᾽ ἐϰ τοῦ ἀδίϰου ξυνειλεγμένων: turba hominum non lege congregata, sed iniustitiae causa in unum coacta. Procopius ii Vandalicorum [15] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [L. ii C. xv § v, i].
- voetnoot7
- Lib. i [5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Ut rapta si vellent aequo pretio redimerent] Tales et illi, quorum Saxo meminit libro xiv [p. 234]. Ideo Scyrios Plutarchus [Cimon 483 C] cum tempore peiores factos notat. ληιζόμενοι δὲ τὴν ϑάλασσαν ἐϰ παλαιοῦ, τελευτῶντες οὐδὲ τῶν εἰσπλεόντων παρ᾽ αὐτοὺς ϰαὶ χρωμένων ἀπείχοντο ξένων. cum ab antiquo mari praedas egissent, postremum ne iis quidem qui ad eos ipsos commercii causa navigabant abstinuere iniuriam [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. xi [2, 12] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Hom., Od. xiv, 85-88].
- voetnoot2
- [aut - nefandi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Cic., de Fin. v, 10, 92].
- voetnoot4
- [: et ut recte - ἐπιϰράτησιν, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [a Cicerone, ed. 1625; ab eodem Cicerone, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Apud Augustinum, de Civ. Dei ii, 21].
- voetnoot7
- De Civ. Dei l. xix, c. 24 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [: quam - sociatus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Borysthenitica [Orat. xxxvi p. 443] et [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646]. de lege [Orat. lxxv in fine].
- voetnoot10
- Ea enim sublata civitatem non esse amplius] Cicero libro x, epist. 1, Nec leges sunt nec iudicia, nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Aristid., Orat. ad Rhod. p. 385].
- voetnoot1
- [Et - nullam, add. edd. 1631, 1632, 1632, 1646].
- voetnoot2
- [L. 24 D. xlix, 15].
- voetnoot3
- [quae - fiebant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. vi [23 Belli Gallici].
- voetnoot5
- [Venedis Germanorum populo, edd. 1625, 1631, 1632; Venedis, edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- De morib. Germ. [46].
- voetnoot7
- Annal. xii [27].
- voetnoot8
- Histor. iv [50].
- voetnoot9
- App. Ill. [9].
- voetnoot10
- [Iudic. xi, 3 sqq.].
- voetnoot11
- [Iustin. xli, 4].
- voetnoot12
- [Ibid. xliv, 2].
- voetnoot13
- Sed etiam in coetibus ut qui praedones tantum fuerant, aliud vitae genus amplexi, civitas fiant] Exemplum in Mamertinis. Diodorus Siculus in Fragmentis [xxi, 10; xxii] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot14
- De Civ. Dei lib. iv, c. iv [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Augustinus - assumit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot16
- [Lib. i c. iii].
- voetnoot17
- Sed inaequaliter sunt federati] Ut Dux Lotharingiae: apud Crantzium Saxonicis xii, 13. Civitas Sundensis Principibus suis Pomeranis bellum indixit. Idem Crantzius Vandalicorum xiv, 35 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot18
- Caiet. 2. 2, q. 40, art. 1.
- voetnoot1
- Ut eius rei significatio ab altera partium alteri facta sit] Iosephus Antiquae Historiae libro xv [5, 3]. πόλεμον ἀϰήρυϰτον ἐπάγείν, ἀνομία. bellum inferre non ante denuntiatum, iniustum est. Vide huius Gentium moris exempla apud Crantzium Saxonicorum xi [5]. apud Oderbornium in vita Basilidis lib. iii. Facta contraria Turcae Olizasthlanis [imo Chlizasthlanis], et Neemonis Servii reprehendit Nicetas lib. iii, et iv [de Manuele Comneno iii, 6; v, 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Cf. Cic., pro Murena 14, 30 et Gellius xx, 9].
- voetnoot3
- [Cic., Off. i, 11, 36].
- voetnoot4
- [perscripta, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; praescripta, ed. 1646].
- voetnoot5
- [Isid., Etym. xviii, 1].
- voetnoot6
- Lib. i [27, 3].
- voetnoot7
- Lib. xxxi [14, 10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Et - factum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Apud Thucydidem] Idem libro iii [56], in Plataeensium oratione: ϰατὰ τὸν πᾶσι νόμον ϰαϑεστῶτα, τὸν ἐπιόντα πολέμιον ὅσιον εἶναι ἀμύνεσϑαι. ex iure apud gentes omnes recepto, fas est arcere eum a quo hostiliter impetimur. Flaminius apud Diodorum Siculum in excerptis Peiresianis [Exc. de Virtut. et Vitiis i p. 272], ἐπεμαρτύρατο πάντας ἀνϑρώπους τε ϰαὶ ϑεοὺς, ἐπὶ τῷ προϰατῆρχϑαι τοῦ πολέμου τὸν βασιλέα. omnes deos hominesque testabatur, inceptum a rege bellum. Adde quae habet Mariana xix, 13. De bello non indicto vide Dexippum in excerptis de legationibus [gent. p. 384] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Lib. i [86].
- voetnoot11
- Lib. i [58].
- voetnoot12
- Aelianus, Tact. i].
- voetnoot1
- [Dio Chrysost., Orat. xxxviii p. 473].
- voetnoot2
- [Hinc - suscipiuniur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Livius xxxv, 51, 2].
- voetnoot4
- [Honeste tamen et laudabiliter interponitur] Vide Marianam xxvii, 13 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- De tentandis rationibus belli vitandi diximus] Lib. ii, c. xxiii, §. 7 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Seneca, Agamemn. 154].
- voetnoot7
- Deut. xx, 11 [imo 10].
- voetnoot8
- Praeceptum quod Deus Hebraeis dedit] Iosephus Antiquae Historiae v, 2 [§ 9]: ἐπέσχε δὲ αὐτοὺς ἡ γερουσία. πείσασα μὴ δεῖν ὀξέως οὕτως πρὸς τοὺς ὁμοϕύλους ἐϰϕέρειν πόλεμον, πρὶν ἢ λόγοις διαλεχϑῆναι περὶ τῶν ἐγϰλημάτων, τοῦ νόμου μηδ᾽ ἐπὶ τοὺς ἀλλοτρίους ἐϕιέντος δίχα πρεσβείας ϰαὶ τοιαύτης πρὸς τὸ μετανοῆσαι πείρας, τοὺς δόξαντας ἀδιϰεῖσϑαι στρατιὰν ἀναγαγεῖν. Sed retinuit eos senatus, ostendens non oportere ita subito bellum inferri popularibus, priusquam querelae verbis disceptatae sint, cum lex ne in externos quidem permittat iniuria affectis producere exercitum, nisi legatione prius missa tentatisque viis quibus ad saniorem mentem iniuriae auctores revocari possint [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Histor. ii [Cyripaed. ii, 4, 32] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Cyrus - loquitur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Rerum repetitarum nomine] Vide Parutam de bello Cyprio lib. 1, Bizarrum libro xxiii de Turcis. Reinkingium lib. ii, classe iii, c. iv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Servius] Ad x Aeneidos [14] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [L. ii C. i § ii, 2 et C. xxi § iv].
- voetnoot6
- Plinius] Libro xxii, 12 [c. 2]. Et legati cum ad hostes clarigatum mitterentur, id est res raptas clare repetitum, unus utique Verbenarius vocabatur. Et de Verbena agens libro xxv, 9: Haec est quam legatos ferre ad hostes indicavimus. Vide S ervium ad ix [52], et x [14] Aeneid. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Lib. viii [23, 7].
- voetnoot8
- Lib. i. Annal. [48].
- voetnoot9
- [Eurip., Suppl. 385 sqq.].
- voetnoot10
- Vicina Theseus qui tenet regni sola] Similis denuntiatio est in Batrachomyomachia [135], et in Amphitruone Plauti initio [205 sqq.]. vide et Crommerum xxi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Statius, Theb. xii, 598].
- voetnoot2
- [Papinius - Thebis, add. in Addendis ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. iv [Polyb. iv, 53] [omis. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Supra p. 649 n. 5].
- voetnoot5
- [Aut ea deliquit ipse quae poenam merentur] Exemplum vide apud Bembum libro vii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Livius i, 32].
- voetnoot7
- [Livius i, 32].
- voetnoot8
- Quarum rerum, litium, causarum] confer Graeca Dionysii Halicarnassensis excerpto legationum ii [Exc. de legat., Rom. p. 9] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Liv. l. xxxi [8, 3], et xxxvi [3, 7].
- voetnoot10
- [Serv., ad Virg. Aen. ix. 52].
- voetnoot1
- [Thuc. i, 29].
- voetnoot2
- Caduceus apud Graecos] Unde Caducei origo disces ex Plinio xxix, 3. et Servio ad iv [242] et viii Aeneidos [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Hastae missio] Vide Servium ad ix Aeneidos [52], Ammianum xix [2, 6]. et quae ad eum notata a doctissimo Lindenbrogio [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Arnob. l. ii contra Gent. [67].
- voetnoot5
- Varro l. iv de lingua Latina.
- voetnoot6
- [Vide Barbeyrac in versione Gallica].
- voetnoot7
- Bald. ad l. 2. C. de serv. [l. 2 C. vii, 9] n. 70.
- voetnoot8
- Livius libro xxxvi [3, 11].
- voetnoot9
- Non fuisse iustum iure gentium bellum aut Manlii in Gallograecos] Aut Ulyssis sociorum in Ciconas Priamo quondam auxiliatos, de quibus Homerus Odysseae i [leg.: i scil. ix, 39 sqq.], et ibi Didymus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Ideo in rogatione contra Antiochum diserte dictum est, ed. 1625; Nam quod in rogatione contra Antiochum dictum erat., edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Livius libro xxxvi [1, 5].
- voetnoot3
- [: Idemque observatum, ed. 1625; : quod et observatum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xlii [31, 1].
- voetnoot5
- [videtur - immisceren4, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Alb. Gent. lib. i, c. 2 [l. ii c. 1].
- voetnoot7
- [ad fortitudinis excessum, ed. 1625; ad fortitudinis praestantiam, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Sicut nationes quaedam etiam praelii diem et locum condixisse leguntur] ut Porsenae Romani, memorante in Publicola Plutarcho [105 C]. Turcae biduo ante praelium ignes plurimos accendunt. Chalcocondylas vii [p. 344 Bekker] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. iii de ira, c. 2.
- voetnoot10
- Ayala l. i c. 5.
- voetnoot11
- Alb. Gent. d.l. ii, c. 2.
- voetnoot12
- [sui, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].