De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 637]
| |||||||||||||||
Caput II
|
I. | Naturaliter ex facto alieno neminem teneri, nisi haeredem. |
II. | Iure tamen Gentium introductum ut pro debito imperantis teneantur res et actus subditorum. |
III. | Exemplum in prehensione hominum. |
IV. | Et rerum. |
V. | Locum habere hoc post ius denegatum et quando id factum censeri debeat, ubi ostenditur rem iudicatam proprie ius non dare aut adimere. |
VI. | Vitam non obligari. |
VII. | Distinctio eius quod in hac materia est iuris civilis et Gentium. |
Veniamus ad ea quae ex iure descendunt gentium. Ea partim ad quodvis bellum spectant: partim ad certam belli speciem. A generalibus auspicemur. Mero naturae iure ex facto alieno nemo tenetur nisi qui bonorum successor est: ut enim cum oneribus bona transirent simul cum dominiis rerum introductum estGa naar voetnoot1. Imperator ZenoGa naar voetnoot2 aequitati naturali contrarium dicit ut pro alienis debitis alii molestentur. Hinc tituli in iure RomanoGa naar voetnoot3, ne uxor pro marito, ne maritus pro uxore, ne filius pro patre, ne pater vel mater pro filio conveniantur. [2] Nec quod universitas debet singuli debent ut diserte loquitur UlpianusGa naar voetnoot4: nimirum si universitas bona habeat: alioqui enim tenentur non ut singuliGa naar voetnoot5, sed qua pars sunt universorum. SenecaGa naar voetnoot6: Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem, nec hoc aes alienum profitebor: ad exsolvendum tamen hoc portionem meam daboGa naar voetnoot7. SupraGa naar voetnoot8 dixerat: Unus
e populo non tanquam pro me solvam, sed tanquam pro patria conferam. Et: singuli debebunt non tanquam proprium sed tanquam publici partem. Hinc speciatim iure RomanoGa naar voetnoot1 constitutum ut nullus ex vicanis pro alienis vicanorum debitis teneatur, et alibiGa naar voetnoot2 nulla possessio alterius pro alienis debitis etiam publicis conveniri praecipitur, et in Novella IustinianiGa naar voetnoot3 vetantur ἐνεχυριασμοὶ, id est, pignorationesGa naar voetnoot4 pro aliis, addita causa, quod rationem non habeat alium quidem esse debitorem, alium vero exigi, ubi et huiusmodi exactiones odiosae vocantur. Et Rex Theodoricus apud CassiodorumGa naar voetnoot5, foedam vocat licentiam alterum pro altero pignorandi.
ii. [1] Haec quanquam vera sunt, tamen iure gentium voluntario induci potuit, et inductum apparet, ut pro eo quod debet praestare civilis aliqua societas aut eius caput, sive per se primo, sive quod alieno debito ius non reddendo se quoque obstrinxerit, pro eo teneantur et obligata sint bona omnia corporalia et incorporalia eorum qui tali societati aut capiti subsunt. Expressit autem hoc quaedam necessitas, quod alioqui magna daretur iniuriis faciendis licentia, cum bona imperantium saepe non tam facile possint in manus venire quam privatorum qui plures sunt. Est igitur hoc inter iura illa quae IustinianusGa naar voetnoot6 ait usu exigente, et humanis necessitatibus a gentibus humanis constituta. [2] Non autem ita hoc naturae repugnat, ut non more et tacito consensu induci potuerit, cum et fideiussores sine ulla causa ex solo consensu obligenturGa naar voetnoot7. Et spes erat facilius membra eiusdem societatis a se mutuo ius consequi posse et indemnitati suae consulere quam externos quorum multis in locis exigua habetur ratio: deinde commodum ex hac obligatione commune erat omnibus populis, ita ut qui nunc eo gravaretur alio tempore indidem sublevari posset. [3] Receptum autem hunc morem non tantum
apparet ex bellis plenisGa naar voetnoot1 quae populi populis inferunt: in his enim quid observetur ostendunt denuntiationum formulae: Populis priscorum Latinorum, hominibusque priscis Latinis bellum indico, facioqueGa naar voetnoot2: et in rogatione: Vellent, iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent bellum indiciGa naar voetnoot3: et in decreto ipso: Populus Romanus cum populo Hermundulo, Hominibusque Hermundulis bellum iussitGa naar voetnoot4, quod ex Cincio est in re militari: et alibiGa naar voetnoot5; Hostis sit ille, quique intra praesidia eius sunt: verum etiam ubi ad eam belli plenitudinem nondum ventum est, sed tamen violenta quadam iuris executione, id est, bello imperfecto opus est, idem videmus usurpari. <Pharnabazo Regis Persarum subdito dicebat olim AgesilausGa naar voetnoot6. ἡμεῖς ὦ Φάρνὰβαζε, ϰαὶ ϕίλοι ὄντες πρότερον βασιλέως, ἐχρώμεϑα τοῖς ἐϰείνου πράγμασι ϕιλιϰῶς· ϰαὶ νῦν πολέμιοι γεγονότες, πολεμιϰῶς: ἓν οὖν ϰαί σε τῶν βασιλέως ϰτημάτων ὁρῶντες εἶναι βουλόμενον, εἰϰότως διὰ σοῦ βλάπτομεν ἐϰεῖνον. Nos Pharnabaze et cum amici Regis essemus amice nos erga ea quae ipsius erant gerebamus, et nunc cum hostes simus facti hostiliter nos gerimus. Quare cum et tu esse velis inter ea quae Regis sunt iure per te illum laedimus>Ga naar voetnoot7.
iii. [1] Eius quam dico executionis species erat quam Athenienses vacabant ἀνδροληψίαν de qua sic habebat lex AtticaGa naar voetnoot8: ἐάν τις βιαίῳ ϑανάτῳ ἀποϑάνῃ, ὑπὲρ τούτου τοῖς προσήϰουσιν εἰναι τὰς ἀνδροληψίας, ἕως ἢν ἢ δίϰας τοῦ ϕόνου ὑπόσχωσιν, ἢ τοῦς ἀποϰτείναντας ἐϰδῶσι· τὴν δὲ ἀνδροληψίαν εἶναι μέχρι τριῶν, πλέον δὲ μή: id est. Si quis morte per vim illata obierit, pro eo proximis ac necessariis ius esto homines prehendendi, donec aut poena sumatur de caede, aut homicidae dedantur: liceat autem tres tantum homines prehendere, non ultra. Hic videmus pro debito civitatis, quae obligatur subditos suos qui aliis nocuerunt
plectere, obligari ius quoddam incorporale subditorum, ipsam scilicet libertatem morandi ubi velint, et agendi quod velint, ita ut in servitute interim sint: donec civitas id faciat quod facere tenetur, id est puniat sontem. <Quanquam enim Aegyptii, ut ex Diodoro SiculoGa naar voetnoot1 discimus, disputabant corpus sive libertatem pro debito obligari non debere, nihil tamen in eo est naturae repugnans et mos non Graecorum tantum, sed et aliarum gentium in contrarium valuit>Ga naar voetnoot2. [2] Aristocrates Demostheni coaevus decretum rogaverat, si quis Charidemum occidisset eum abripere undecunque liceret, et si quis obsisteret is hostium esset numero. Hic multa reprehendit Demosthenes: primum quod non distinxerit Aristocrates inter caedem iustam et iniustam, cum et iusta aliqua esse possit: deinde quod non exigit ut prius postuletur iudicium: praeterea quod non eos apud quos facta sit caedes, sed eos qui homicidam recipiunt teneri velit. Verba Demosthenis sunt: ὁ μὲν νόμος, ἂν μήτε δίϰας ὑπόσχωσι παρ᾽ οἷς ἂν τὸ πἀϑος γένηται, μήτε τοὺς δεδραϰότας ἐϰδίδωσι, ϰελεύει ϰατὰ τούτων εἶναι τὸ ἀνδρολήψιον ϰατὰ τριῶν. ὁ δὲ τούτους μὲν ἀϑώους παρῆϰε ϰαὶ οὐδὲ λόγον πεποίηται περὶ αὐτῶν οὐδένα, τοὺς δὲ τὸν ἢδη πεϕευγότα, ϕήσω γὰρ οὕτω, ϰατὰ τὸν ϰοινὸν ἀνϑρώπων νόμον, ὃς ϰεῖται τὸν ϕεύγοντα δέχεσϑαι, ὑποδεξαμένους ἐϰσπόνδους εἶναι γράϕει, ἐὰν μὴ τὸν ἱϰέτην (male editur οἰϰέτην) ἔϰδοτον διδῶσιν. Lex si apud quos caedes evenit, neque ius reddant neque sontes dedant, adversus eos dat trium hominum prehensionem. At hic hos quidem relinquit intactos, ac ne mentionem quidem eorum facit. At eos qui iam fuga elapsum, ita enim rem ponam, susceperunt secundum ius omnium hominum quod fugientes vult posse suscipi, hos vult esse hostium loco ni supplicem dedant. Quarta reprehensio est quod Aristocrates rem statim ad plenum bellum deducit cum lex prehensione contenta sit. [3] Ex his primum illud et secundum et quartum ratione non caret. At tertium illud, nisi ad solum eventum caedis casu aut ob sui tutelam factae restringatur, non est ut non oratorie magis et argumenti causa quam ex vero et iure sit dictum. Nam ius gentium ut supplices suscipiantur et defendantur, ut supraGa naar voetnoot3 diximus,
ad eos tantum quibus fortuna, non crimen obstat pertinet. [4] Caeteroqui par ius est eorum apud quos crimen est factum, et eorum qui sontem punire aut dedere recusant. Atque adeo autGa naar voetnoot1 illa ipsa lex, qua utitur Demosthenes, interpretationem eam quam dico ex usu recepit, aut adversus cavillationes tales expressius postea est posita: horum enim alterum quin sit, non negabit qui attenderit ad illud Iulii PollucisGa naar voetnoot2: ἀνδρολήψιον δὲ, ὅταν τις τοὺς ἀνδροϕόνους ϰαταϕυγόντας ὥς τινας ἀπἄιτῶν μὴ λαμβάνῃ, ἔξεστιν ἐϰ τῶν οὐϰ ἐϰδιδόντων ἄχρι τῶν τριῶν ἀπαγαγεῖν. Hominum prehensio est quoties quis homicidas qui ad aliquos confugerunt non recipit cum id postulaverit. Nam ius est tres homines prehendendi adversus eos qui dedere recusant. <Nec aliter>Ga naar voetnoot3 HarpocrationGa naar voetnoot4: ἀνδροληψία τὸ ἁρπάζειν ἀνδρὰς ἔϰ τινος πόλεως. ἐνεχύραζον γὰρ τὴν ἔχουσαν πόλιν τὸν ἀνδροϕόνον ϰαὶ μὴ προιεμένην αὐτὸν εἰς τιμωρίαν. Ius hominum prehensionis est ius rapiendi aliquos ex urbe aliqua. Nam in eam civitatemGa naar voetnoot5, quae homicidam teneret, nec poenae dederet, pigneratione utebanturGa naar voetnoot6. [5] Simile huic est quod ad recuperandum civem iniuria manifesta captum civitatis apud quam id factum est cives retinentur. Sic Carthagine quidam impedierunt ne Ariston Tyrius caperetur, hac addita causa: idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis in quae frequenter commeent eventurumGa naar voetnoot7.
iv. Alia exsecutionis violentae species est ἐνεχυριασμὸς sive pignoratio inter populos diversosGa naar voetnoot8, quod ius repressaliarum vocant recentiores IurisconsultiGa naar voetnoot9, <Saxones et Angli Withernamium>Ga naar voetnoot10, et Galli etiam ubi a Rege impetrari id solet, literas Marcae. Locum autem habet, ut aiunt Iurisconsulti, ubi ius denegatur.
v. [1] Quod fieri intelligitur non tantum si in sontem aut debitorem iudicium intra tempus idoneum obtineri nequeat, verum etiam si in re minime dubia (nam in dubia re
praesumtio est pro his qui ad iudicia publice electi sunt) plane contra ius iudicatum sit. nam auctoritas iudicantis non idem in exteros, quod in subditos valet. Etiam inter subditos non tollit quod vere debebatur. Verus debitor, licet absolutus sit, natura tamen debitor permanetGa naar voetnoot1: inquit Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot2: Et cum per iniuriam iudicis domino rem quae debitoris non fuisset abstulisset creditor quasi obligatam sibi, et quaereretur, an soluto debito restitui eam oporteret debitori, Scaevola restituendam probavitGa naar voetnoot3 Hoc interest, quod subditi exsecutionem etiam iniustae sententiae vi impedire, aut contra eam ius suum vi exsequi licite non possunt ob imperii in ipsos efficaciam: exteri autem ius habent cogendi, sed quo uti non liceat quamdiu per iudicium suum possint obtinere. [2] Tali igitur de causaGa naar voetnoot4 aut corporaGa naar voetnoot5 aut res [mobiles]Ga naar voetnoot6 subditorum eius qui ius non reddit capi posse, non quidem natura introductum est, sed moribus passim receptum. <Vetustissimum exemplum est apud Homerum Iliados ΛGa naar voetnoot7 ubi Nestor narratur ob ereptos patri equos Elidensium pecora et armenta cepisse ῥύσι᾽ ἐλαυνόμενοςGa naar voetnoot8 ut Poeta loquitur, ubi ῥύσια interpretatur Eustathius τὰ ἀντὶ τινὼν ῥυόμενα ὅ ἐστιν ἑλϰόμενα ϰαὶ ἀντὶ τῶν προαρπαςϑέντων ἁρπαζόμενα. Sequitur deinde in narratione: convocari edicto ad ius suum persequendum omnes eos quibus aliquid ab Elidensibus debebatur, nimirum
Aliud exemplumGa naar voetnoot11 est in historia Romana de Romanorum
navibus quas pro bonis Tarquiniorum Cumis Aristodemus Tarquiniorum haeres retinuitGa naar voetnoot1. Famulos iumenta, pecunias retenta dixit HalicarnassensisGa naar voetnoot2. <Et apud Aristotelem Oeconomicon secundoGa naar voetnoot3 de decreto Carthaginiensium ad prehendendas exterorum naves εἴ τις σύλαν ἔχει ut ibiGa naar voetnoot4 loquitur, si quis ius prehendendi haberet>Ga naar voetnoot5.
vi. Vita autem subditorum innocentium ut ex tali causa obligetur, forte creditum fuit apud aliquos populos, eo nimirum quod crederent unicuique hominum ius vitae plenum esse in se, et id ad rempublicam potuisse transferri: quod minime esse probabile nec saniori Theologiae consentaneum alibiGa naar voetnoot6 diximus. Fieri tamen poterit non ex intentione sed ex accidenti ut occidantur qui iuris exsecutionem per vim volunt impedire. Sed id si praevideatur ex caritatis lege omittendam potius iuris persecutionem alibiGa naar voetnoot7 ostendimus, cum ex ea lege, Christianis praesertim, pluris esse debeat vita hominis quam res nostra, ut alibiGa naar voetnoot8 demonstratum est.
vii. [1] Caeterum non minus in hac materia quam in aliis cavendum est ne confundamus ea quae iuris gentium sunt proprie, et ea quae iure civili aut pactis populorum constituuntur. [2] Iure gentium subiacent pignorationi omnes subditi iniuriam facientesGa naar voetnoot9 qui tales sunt ex causa permanente, sive indigenae, sive advenae: non qui transeundi aut morae exiguae causa alicubi suntGa naar voetnoot10. Introductae enim sunt pignorationes ad exemplum onerum quae pro exsolvendis debitis publicis indicuntur, quorum immunes sunt qui tantum pro tempore loci legibus subsunt. A numero tamen subditorum iure gentium excipiuntur legati non ad hostes nostros missi, et res eorum. [3] At iure civili populorum saepe excipi solent personae mulierum et infantium, eorum vero qui literis operam dant, et ad mercatusGa naar voetnoot11 veniunt etiam res. Iure gentium singulis pignorandi ius est,
ut et Athenis ἐν ἀνδροληψίᾳ. Iure civili multorum locorum peti id solet alibi a potestate summa, alibi a iudicibus. Iure gentium ipso facto dominium rerum captarum acquiritur ad summam debiti et sumtuum, ita ut residuum reddi debeatGa naar voetnoot1. Iure civili solent citari quorum interest, res publica auctoritate divendi aut addici iis quorum interest. Sed haec atque alia peti debent ab his qui iura civilia tractant, et nominatim in hac materia a Bartolo qui de repressaliis scripsit. [4] Illud hic addam, quia ad iuris huius satis per se rigidi emollitionem pertinet, eos qui non solvendo quod debebantGa naar voetnoot2, aut ius non reddendo causam dederunt pignorationibus, ipso naturali ac divino iure teneri ad resarcienda damnaGa naar voetnoot3 aliis quibus eam ob causam aliquid decedit.
- voetnoot1
- Ut enim cum oneribus bona transirent, simul cum dominiis rerum introductum est] Vide supra lib. ii, c. xxi, §. 19. Adde C. in literis de raptoribus [c. 5 Decretal. v, 17]. C. tua de usuris [c. 9 Decretal. v, 19] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. unica. C. ut nullus ex vicanis l. un. C. xi, 57].
- voetnoot3
- C. ne uxor pro mar. et ne fil. pro patre totis titulis [C. iv, 12 et 13].
- voetnoot4
- L. Sicut. §. 1. D. quod cuiusque univers. [unum, edd. 1625, 1631] nomine [l. 7 § 1 D. iii, 4].
- voetnoot5
- [non ut singuli, edd. 1625, 1631; non singuli, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. vi de Benef. c. 20 [imo c. 19, 5].
- voetnoot7
- Ad exsolvendum tamen hoc portionem meam dabo] Vide leges Siculas fine libri i [tit. 100] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- C. 19 [Sen., de Ben. vi, 19].
- voetnoot1
- d.l. unica C. ut nullus ex vicanis l. xi [l. un. C. xi, 57].
- voetnoot2
- L. Nullam C. De execut. et exactionibus l. xii [l. 4 C. xii, 60].
- voetnoot3
- Nov. 52, et 134 [c. 7].
- voetnoot4
- Pignorationes] c. unico de iniuriis in sexto [c. un. v, 8 in vio]: Pignorationes quas vulgaris elocutio repressalias nominat. Rectius scribas, ut libri quidam reprensalias. id enim voci Saxonicae Withernamii ad amussim respondet. sed usus alterum recepit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. iv var. epist. [10].
- voetnoot6
- Inst. de iur. nat. [§ 2 I. i, 2].
- voetnoot7
- Th. 2, 2, qu. 40. art. 1 Molin. disp. 120 et 121. Valentia disp. 3, q. 16, num. 3. Navarr. c. 27, num. 136.
- voetnoot1
- Ex bellis plenis] Distinguit bella ab his pignorationibus vir prudens Nicolaus Damascenus [frgm. 94], ubi ostendit Herodi cui non licebat bellum inferre Arabi, licuisse ῥύσια λαμβάνειν, pro sibi ex contractu debitis uti pignoratione. Iosephus vi [imo xvi, 10, 8] Antiquae Historiae, ubi haec verba: τὸ δάνειον εἰπὼν τῶν πενταϰοσίων ταλάντων ϰαὶ τὴν συγγραϕὴν ἐν ᾖ ϰαὶ τοῦτο ἦν προγεγραμμένον, ἐξεῖναι τῆς προϑεσμίας παρελϑούσης ῥύσια λαμβάνειν ἐξ ἁπάσης τῆς χώρας, τὴν μὲν στρατιὰν οὐ στρατιὰν ἔλεγεν, ἀλλ᾽ ἐπὶ διϰαίων τῶν ἰδίων ἀπαίτησιν. Cum narrasset quingenta Herodi talenta debita, cautionemque de iis expositam id continere ubi dies praestituta transisset, posse ipsum ex omni Arabum terra pignora capere, hanc expeditionem non expeditionem esse dicebat, sed iustam debiti exactionem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Liv. lib. i [32, 13].
- voetnoot3
- Lib. xxxi [6, 1].
- voetnoot4
- Gell. l. xvi, cap. 4.
- voetnoot5
- Livius lib. xxxviii [48, 9], et alibi.
- voetnoot6
- Plut. Ages. [602 D, E] et Xen. hist. Gr. iv [1, 34 sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Pharnabazo - laedimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Demosth., adv. Aristocr. 82].
- voetnoot1
- [Diod. Sic. i, 79].
- voetnoot2
- [Quanquam - valuit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. ii, c. xxi, § 7 [imo § 5] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [aut, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; ut, ed. 1632].
- voetnoot2
- Lib. viii, c. 6 [Onomast. viii, 50].
- voetnoot3
- [Nec aliter, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Harpocration, i.v. Ἀνδροληψία].
- voetnoot5
- [urbem, ed. 1625 (in Addendis); civitatem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Harpocration - utebantur, add. in Addendis ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Livius libro xxxiv [61, 13].
- voetnoot8
- Pignoratio inter populos diversos] Σύλας id dicit Demosthenes in oratione pro Corona [imo de Corona trierarchiae 13], et Aristoteles Oeconomicon secundo [§ Χαλϰηδόνιοι] [add. ed. 1646].
- voetnoot9
- Bal. iii, con. 58. Bart. de repress. q. 5. ad tertium n. 9.
- voetnoot10
- [Saxones - Withernamium, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Natura tamen debitor permanet] Spectant huc quae habet Gailius de Pace publica lib. ii, cap. viii, num. 7. et Vasquius libro iv controversiarum illustrium cap. x, §. 41 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. Iulianus D. de cond. indeb. [l. 60 D. xii, 6].
- voetnoot3
- L. Rescriptum, §. 1. D. de distra. pign. [l. 12 § 1 D. xx, 5]. Innocen. et Pan. in c. plerique de immu. Eccl. [c. 8 Decretal. iii, 49]. Soto l. iii, q. 4, art. 5.
- voetnoot4
- Iac. de Canibus, Anchar. Dominic. Franc. in c. 1 de iniuriis in 6 [v, 8 in vio]. Fulg. et Salic. in auth. C. de act. et obl. Iac. de bello visu in auth. Ut non fiant pignora. Silv. in verb. repressal. Bart. in tract. de repressaliis. Guid. Papae q. 32. Gall. de pign. c. 1, n. 5. Vict. de iure belli, n. 41. Covar. c. peccatum, p. 11, §. 9.
- voetnoot5
- Corpora] Vide exemplum apud Ammianum libro xvii [imo xviii, 2], ubi Iulianus Francorum quosdam retinet usque dum captivi ex pacto liberentur. Adde quae habet Leo Afer lib. iii [pag. 435] de Monte Berrigualid [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [mobiles, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Hom., Il. xi, 674].
- voetnoot8
- ῼύσι᾽ ἑλαυνόμενος] Hoc sensu ῥύσια invenias excerptis legationum ex Polybio xxxviii [Exc. de leg., gent. p. 276] ubi de Achaeis contra Boeotos, et excerpto cxxiii [ibid. p. 352]. ῥυσιάζειν apud Diodorum Siculum excerptis Manuscripti Peiresiani [Exc. de Virtut. et Vitiis i p. 214]. Alibi vero ῤύσια ϰαταγγέλλειν in bello usurpatur, ut dicemus mox capite iii, §. vii, sunt enim haec valde affinia [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Hom., Il. xi, 705].
- voetnoot10
- [Vetustissimum - careret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Vetus exemplum, ed. 1625; Aliud exemplum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Liv. lib. ii [34, 4].
- voetnoot2
- Halic. lib. vii [12].
- voetnoot3
- [Aristot., Oecon. ii § Χαλϰηδόνιοι].
- voetnoot4
- [ibi, edd. 1631, 1642, 1646; ubi ed. 1632].
- voetnoot5
- [Et - haberet, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [L. ii c. xv § xvi et c. xxi § xi].
- voetnoot7
- [Lib. iii c. i § iv, 2].
- voetnoot8
- Lib. i [imo ii], c. i §. 12 et 13 [add. edd. 1632, 1642, 1646]
- voetnoot9
- [facientis, edd. 1625, 1631; facientes, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Dec. cons. 352. Bal. l. 3, de off. assess.
- voetnoot11
- [ad nundinas, edd. 1625, 1631; ad mercatus, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ita ut residuum reddi debeat] Usi hac aequitate Veneti, captis in Galata Genuensium navibus, memorante Gregora libro ix [c. 5]: ἀλλ᾽ οὐδὲ τῶν ἁλισϰομένων ἐϰείνων νεῶν ἁπασῶν τοῦ πληρώματος ἐλυμῃναντο τὸ παράπαν οὐδέν. ἦν γὰρ τὸ μὲν πλήρωμα σῖτος ϰαὶ ϰριϑή. τῶν δὲ ὄψων ταρίχη, πόσα γεωργοῦσι λίμναι ϰωπαίδες τε ϰαὶ μαιώτιδες, ϰαὶ ποταμοὶ τανάιδες. ἀλλὰ διετήρησαν εἰς τ᾽ ἀϰριβὲς ἀλώβητα, ἕως ἀπολαβόντες τὸ χρέος, ἀπέδοσαν ἅπαντα. Sed neque de onere captarum a se navium corruperunt quicquam. onus erat frumentum et hordeum: ad haec, salsamenta piscium, qualia proferunt Copaides et Maeotides paludes, et Tanais flumina: sed ea servarunt anxie nihil imminuta, donec, recepto debito, integra redderent [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Aeg. Regius de actibus supern. disp. xiii, du. 7, n. 117.
- voetnoot3
- Teneri ad resarcienda damna] Plutarchus in Cimone [483 C] de Scyriis: οὐ βουλομένων τὰ χρήματα τῶν πολλῶν συνεϰτίνειν, ἀλλὰ τοὺς ἔχοντας ϰαὶ διηρπαϰότας ἀποδοῦναι ϰελευόντων. Plerique pecunias contribuere nolebant, sed iubebant eos qui res alienas aut habebant aut rapuerant, sarcire damnum [add. edd. 1642, 1646].