De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 600]
| |||||||||||||
Caput XXVI
|
I. | Qui dicantur esse sub alieno imperio. |
II. | Quid his faciendum si ad deliberationem adhibeantur, aut liberam electionem habeant. |
III. | Si imperetur ipsis, et causam belli iniustam credant, non militandum. |
IV. | Quid si dubitent? |
V. | Pietatis esse hac in re dubitantibus subditis parcere sub onere tributi extraordinarii. |
VI. | Quando subditorum arma iusta sint in bello iniusto. |
Egimus de his qui sunt sui iuris: sunt alii in conditione parendi positi, ut filii familiarum, servi, subditi, etiam cives singuli, si cum civitatis suae corpore comparentur.
ii. Hi vero si aut ad deliberationem adhibentur, aut libera ipsis optio datur militandi aut quiescendi, easdem regulas sequi debent, quas illi qui suopte arbitrio pro se aut aliis bella suscipiuntGa naar voetnoot1.
iii. [1] At si edicitur ipsis ut militent, quod fieri solet, siquidem constat ipsis iniustam esse belli causam, abstinere omnino debentGa naar voetnoot2. Deo potius obediendum quam hominibus, non ApostoliGa naar voetnoot3 tantum dixerunt, sed et SocratesGa naar voetnoot4 <: et apud magistros Hebraeorum exstat sententiaGa naar voetnoot5, indicans regi contra Dei legem quid praecipienti prorsus non parendum. PolycarpiGa naar voetnoot6 iamiam morituri dictum exstat: δεδιδάγμεϑα γὰρ ἀρχαῖς ϰαὶ ἐξουσίαις ἀπὸ ϑεοῦ τεταγμέναις τιμὴν ϰατὰ τὸ προσῆϰον τὴν μὴ βλάπτουσαν ἡμᾶς ἀπονέμειν: didicimus imperiis ac potestatibus a Deo ordinatis exhibere honorem quem par est quique salutem nostram
non impediat>Ga naar voetnoot1. Et Paulus ApostolusGa naar voetnoot2; Filii, inquit, obedite parentibus in DominoGa naar voetnoot3, id enim aequum est. Ad quem locum HieronymusGa naar voetnoot4: Peccatum filiorum est non obedire parentibus, et quia poterant parentes aliquid imperare perversum, adiunxit, in Domino. Et de servisGa naar voetnoot5 addit: Cum dominus carnis a Domino spiritus diversum imperat, non est obediendum. Idem alibi: In illis tantum debent dominis et parentibus esse subiecti quae contra Dei mandatum non sunt. <Nam et idem ille ApostolusGa naar voetnoot6 dixerat sui quemque operis mercedem reportaturum sive liberum sive servum. TertullianusGa naar voetnoot7 vero: satis praescriptum, habemus, in omni obsequio esse nos oportere, secundum Apostoli praeceptum, subditos magistratibusGa naar voetnoot8, principibus et potestatibus: sed intra limites disciplinae. In martyrologio Silvanus martyr: Iccirco Romanas leges contemnimus ut iussa divina servemus>Ga naar voetnoot9. Apud EuripidemGa naar voetnoot10 dicenti Creonti:
Respondet Antigone:
MusoniusGa naar voetnoot11 ita ait: Si quis, aut patri, aut magistratuiGa naar voetnoot12,
aut domino turpia, aut iniqua factu imperanti non paret, is nec inobediens est, nec iniuriam facit, nec peccat. [2] GelliusGa naar voetnoot1 negat probam esse sententiam, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim, ait, si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperarit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum. <Seneca paterGa naar voetnoot2: Non omnibus imperiis parendum est>Ga naar voetnoot3. QuintilianusGa naar voetnoot4Ga naar voetnoot5: Non omnia necesse est facere liberis quaecumque patres imperant. Multa sunt quae fieri non possunt. Si imperes filio ut sententiam dicat contra quam existimet: si testimonium iubeas dici eius rei quam ignoret: si sententiam in senatu: si Capitolium me incendere iubeas, arcem occupare, licet dicere: Haec sunt quae fieri non oportet. SenecaGa naar voetnoot6: Non aut nos omnia iubere possumus, aut in omnia servi parere coguntur. Contra rempublicam imperata non facient: nulli sceleri manus commodabunt. Sopater: ἔδει, ϕησὶ, πεισϑῆναι τῷ πατρὶ. εἰ μὲν ϰατὰ νόμους ϰαλῶς, εἰ δὲ πάρὰ τὸ πρέπον, οὐϰ εὔλογον. Patri, inquit, parendum est. Si quidem intra iura, recte: sin ultra honestum, non convenitGa naar voetnoot7. <Irrisus olim StratoclesGa naar voetnoot8 qui legem Athenis rogaverat ut quicquid Demetrio regi placuisset, id in Deos pium et inter homines iustum essetGa naar voetnoot9>Ga naar voetnoot10. PliniusGa naar voetnoot11 alicubi elaboratum a se ait, ut constaret ministerium crimen esseGa naar voetnoot12. [3] Ipsa iura civilia, quae peccatis excusabilibus facile veniam praebent, favent quidem his qui parere necesse habent, sed non in omnibus. Excipiunt enim ea quae atrocitatem habent facinoris vel scelerisGa naar voetnoot13,
quae sua sponte scelerata ac nefaria sunt, ut loquitur TulliusGa naar voetnoot1, maleficia quae sponte et non disputatione Iurisconsultorum, sed naturali interpretatione fugiendaGa naar voetnoot2 sunt, ut Asconius interpretatur. [4] <Narratum Hecataeo IosephusGa naar voetnoot3 memorat, Iudaeos qui Alexandro Macedoni militabant, neque verberibus neque contumeliis ullis adigi potuisse ut ad Beli templum, quod Babylone erat, instaurandum, humum cum militibus caeteris aggererent>Ga naar voetnoot4. Sed propiusGa naar voetnoot5 nostri argumenti exemplum habemus <in Thebaea legione, de qua supraGa naar voetnoot6 egimus et>Ga naar voetnoot7 in Iuliani militibus, de quibus sic AmbrosiusGa naar voetnoot8: Iulianus Imperator quamvis esset Apostata habuit tamen sub se Christianos milites: quibus cum dicebat, producite aciem pro defensione reipublicae, obediebant ei: cum autem diceret eis, producite arma in ChristianosGa naar voetnoot9, tunc agnoscebant Imperatorem coeli. <Sic et speculatoresGa naar voetnoot10 legimus ad Christum conversos mori potius elegisse quam edictis et iudiciis in Christianos manum commodarent>Ga naar voetnoot11. [5] Tantundem erit si quis persuasus sit quod imperatur iniustum esseGa naar voetnoot12. Nam huic tantisper ea res pro illicita est quamdiu eam opinionem non potest deponere: ut ex supraGa naar voetnoot13 tractatis apparet.
iv. [1] Quod si dubitet, res licita sit necne, eritne quiescendum an parendum? Parendum plerique censent: nec obstare illud laudatum, Quod dubites ne feceris: quia qui contemplative dubitat, potest activo iudicio non dubitare. Credere enim potest in re dubia obsequendum superiori.
Et sane quin haec distinctio iudicii duplicis in multis actionibus locum habeat negari non potest. Iura civilia non Romanorum tantum, sed et aliarum gentium in tali circumstantia, non modo impunitatem concedunt obedientibusGa naar voetnoot1, sed et actionem in eos civilem denegant. Is damnum dat, aiuntGa naar voetnoot2, qui iubet dare: eius vero nulla culpa est cui parere necesse est. Necessitas potestatis excusat, et similia. [2] Ipse Aristoteles Nicomachiorum quintoGa naar voetnoot3, his qui iniustum quidem aliquid faciunt, non autem iniuste, annumerat famulum domini imperantis: iniuste autem eum ait agere a quo actionis principium est; nimirum quia in famulo vis deliberatrix plena non est, ut indicat proverbiumGa naar voetnoot4:
Et simileGa naar voetnoot5:
Et illud quo PhiloGa naar voetnoot6 utitur:
Et illud TacitiGa naar voetnoot8: Principi summum rerum iudicium Dii dederunt; subditis obsequii gloria relicta est. <Narrat idem
scriptorGa naar voetnoot1 Pisonis filium a Tiberio crimine belli civilis purgatum: patris quippe iussa, nec potuisse filium detrectare. SenecaGa naar voetnoot2: Servus herilis imperii non censor est, sed minister>Ga naar voetnoot3. [3] Et specialiter in hac de militia quaestione ita sensit AugustinusGa naar voetnoot4. Sic enim ait: Ergo vir iustus si forte sub rege etiam sacrilego militet, recte potest illo iubente bellare, si civicae pacis ordinem servans, quod sibi iubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certus est, vel utrum sit, certus non est: ita ut fortasse reum faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi. Et alibiGa naar voetnoot5: Miles cum obediens potestati sub qua legitime constitutus est hominem occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidiiGa naar voetnoot6: imo nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contemti. quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur si fecerit iniussus, inde puniretur si non fecerit iussus. Atque hinc passim recepta est sententiaGa naar voetnoot7, subditos quod attinet, dari bellum utrimque iustum, id est iniustitia vacans; quo illudGa naar voetnoot8 pertinet:
[4] Non caret tamen hoc sua difficultate. Et AdrianusGa naar voetnoot9 nostras, qui Cisalpinorum ultimus Pontifex Romanus factus est, contrariam defendit sententiamGa naar voetnoot10, quae stabiliri potest non illa praecise ratione quam ille adfert, sed hac quae magis urget, quod qui dubitat contemplative, debeat iudicio activo eligere partem tutiorem. Est autem pars tutior abstinere bello. Laudantur Esseni quod inter alia iurarent μὴ βλάψειν τινὰ ἐξ ἐπιτάγματοςGa naar voetnoot11: non nocituros se cuiquam ne si
iuberentur quidem <: et imitatores horum Pythagorei, qui, Iamblicho testeGa naar voetnoot1, bello abstinebant, causa addita, quia ϕόνων χορηγέτης ϰαὶ νομοϑέτης ὁ πόλεμος bellum caedes subministrat atque imperat>Ga naar voetnoot2. [5] Neque obstat quod ex altera parte periculum est inobedientiae. Nam cum utrumque incertum sit (nam si iniustum est bellum, iam in eius vitatione nihil est inobedientiae) caret peccato, quod ex duobus minus est. Inobedientia autem in eiusmodi rebus suapte natura minus malum est quam homicidium, praesertim multorum innocentiumGa naar voetnoot3. <Narrant veteres cum Mercurius ob Argum interfectum accusatus Iovis mandato se defendisset, non tamen ausos Deos eum absolvere. Sed nec Pothinum Ptolemaei satellitem MartialisGa naar voetnoot4, cum ait:
Nec magni ponderis est quod contra nonnulliGa naar voetnoot6 adferunt fore, ut id si admittatur pereatGa naar voetnoot7 saepe respublica; quia plerumque non expediat rationes consiliorum edi populo. Ut enim hoc verum sit de causis suasoriis belli, de iustificis verum non est, quas oportet claras esse et evidentes, et proinde tales quae palam exponi et possint et debeant. [6] Quod de legibus nimis forte indistincte dictum a TertullianoGa naar voetnoot8 est, in his legibus sive edictis de bello gerendo locum iustissime habet. Neque civis fideliter legi obsequitur ignorans quale sit quod ulciscitur lex. nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium exspectat. Caeterum suspecta lex est quae probari se non vult: improba autem, si non probata dominetur. Apud PapiniumGa naar voetnoot9 Achilles Ulyssi se ad bellum excitanti ait:
<Apud eundemGa naar voetnoot10 Theseus:
PropertiusGa naar voetnoot1 dixerat:
Cui par illud PanegyristaeGa naar voetnoot2: Tantum etiam inter arma bona conscientia sibi vindicat ut iam coeperit non virtutis magis quam integritatis esse victoria. Ac sic viri quidam eruditi interpretantur קרי quod legitur Gen. xiv, 14Ga naar voetnoot3: ut sensus sit ministros Abrahami ante praelium ab ipso plene institutos de armorum suorum iustitia. [7] Et sane denuntiationes, ut mox infraGa naar voetnoot4 dicemus, palam fieri solebant et expressa causa, ut totum quasi genus humanum de iustitia causae possit cognoscere. Scilicet prudentia virtus est, ut et AristoteliGa naar voetnoot5 visum, imperantis propria: iustitia vero hominis qua homo est>Ga naar voetnoot6. [8] Omnino autem sequenda videtur ea quam diximus Adriani sententia, si subditus non modo dubitet, sed argumentis probabilibus inductus magis in id propendeat ut bellum iniustum esse putetGa naar voetnoot7: praecipue vero si de aliis impetendis, non de suis tuendis agatur. [9] Quin probabile est etiam carnifici qui damnatum occisurus est, hactenus, aut quod quaestioni et actis interfuerit, aut ex rei confessione cognita esse debere causae merita, ut satis ei constet mortem ab eo commeritamGa naar voetnoot8: idque nonnulis in locis observatur. nec aliud spectat lex HebraeaGa naar voetnoot9 cum ad lapidandum eum qui damnatus est testes vult praeire populo.
v. [1] Quod si subditorum animis per causae expositionem
satis nequeat fieri, omnino officium erit boni magistratus tributa ipsis potius extraordinaria imperare quam operam militaremGa naar voetnoot1: praesertim ubi non defuturi sunt alii qui militent. quorum voluntate non tantum bona, sed et mala uti potest rex iustus, quomodo Deus et Diaboli et impiorum parata opera utitur; et sicut culpa caret qui egestate pressus pecuniam sumit ab improbo foeneratore. [2] Imo etiam si de causa belli dubitari non possit, minime tamen videtur aequum ut Christiani inviti cogantur militare, cum a militia abstinere, etiam cum militare liceat, maioris cuiusdam sit sanctitatis, quae et a clericis et a poenitentibus diu exacta est, aliis vero omnibus multis modis commendata. OrigenesGa naar voetnoot2 Celso Christianis obiectanti militiae detrectationem sic respondet: His qui a fide alieni pro republica militare nos iubent, et homines occidere, ita respondebimus: Hi qui simulacrorum vestrorum sunt sacerdotes, et Deorum quos putatis flamines, dexteras puras servant sacrificiorum ergo, ut ea incruentis et nulla caede maculatis manibus offerant his qui creduntur Dii: neque siquod exoriatur bellum sacerdotes asscribuntur numeris: Quod si id ratione non caret, quanto magis caeteris militantibus, illi quoque suo modo censendi sunt militare, tanquam Dei sacerdotes atque cultores, qui manus quidem servant puras, sed precibus apud Deum certant, pro his qui iuste militant, et pro eo qui iuste regnat? <quo in loco sacerdotes vocat quosvis Christianos exemplo sanctorum scriptorum, Apoc. i, 6; i Petr. ii, 5>Ga naar voetnoot3.
vi. [1] Arbitror vero evenire etiam posse ut in bello non dubio tantum, sed et manifeste iniusto iusta aliqua esse possit subditorum defensio. Nam cum subditos innocentes, et a belli culpa remotos interficiendi ius verum et internum hostis, iustum quamvis bellum gerens, non habeat, nisi aut ad necessariam defensionem, aut per consequentiam et extra propositum (poenae enim illi obnoxii non sunt) sequitur ut si certo constet hostem eo venire
animo ut hostilium subditorum vitae parcere cum possit omnino nolit, subditi illi tueri se possint ex iure naturae, quod gentium iure ademtum illis non est. [2] Neque tunc dicemus bellum utrimque iustum esse. non enim de bello, sed de certa ac definita actione quaeritur. Illa autem actio, quamvis de caetero ius ad bellum habentis, iniusta est, et proinde iuste repellitur.
- voetnoot1
- Aegid. Reg. de act. supern. disp. 31, n. 80.
- voetnoot2
- Vict. de iure belli. n. 22 [n. 19, ed. 1625].
- voetnoot3
- Act. 5, 9 [imo 29] [Act. viii, 10, edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot4
-
Sed et Socrates] Plato id nos docet in ipsius Apologia [17]. Et Apollonius, qui Neronis Edicto illud Sophocleum opponebat:
οὐ γάρ τί μοι ζεὺς ἢν ὸ ϰηρύξας τόδε.Nam iussa non haec Iuppiter dederat mihi.
[Philostrat., Vita Apoll. Tyan. iv, 38] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Hebraeorum exstat sententia] Quam et Iosephus eis tribuit Antiquae Historiae xvii [6, 3]. ϑαυμαστὸν δὲ οὐδὲν εἰ τῶν σῶν δογμάτων ἀξιωτέρους τετηρῆσϑαι ἡγούμεϑα νόμους οὓς Μωϋσῆς ὐπαγορεύσει ϰαὶ διδαχῇ τοῦ ϑεοῦ γραψάμενος ϰατέλιπε. Nihil vero mirum, si servatu digniora credimus iussis tuis, ea quae Moses Deo suggerente ac docente scripta reliquit. Adde Rabbinum Tanchumam citante Drusio ad locum Actorum [v, 29] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Euseb. Hist. eccl. iv, 23].
- voetnoot1
- [: et - impediat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Eph. vi, 1.
- voetnoot3
- In domino] Chrysostomus [in Ephes. Homil. xxi, 1] hoc in Domino sic explicat: τουτέστιν ἐν οἷς μὴ προσϰρούσῃς ϑεῷ: id est in quibus Deum offensurus non es. Idem ad Patrem infidelem [c. 9]: οὐ γὰρ δὴ μιϰρὸς ἡμῖν ϰεῖται μισϑὸς τοῖς τοὺς γεγεννηϰότας τιμῶσιν, ἀλλ᾽ ὡς δεσπότας αὐτοὺς ἡγεῖσϑαι ϰελευόμεϑα, λόγῳ τε ϰαὶ ἔργῳ ϑεραπεύειν, ὅταν μὴ δὴ τῇς εὐσεβείας παραβλάπτηται. non enim exigua nobis merces proposita est, si honorem exhibeamus parentibus, sed ut dominos eos habere iubemur, verbisque et rebus obsequium ipsis praestare, extra quam si pietas laedenda est. Sic accipe illud Hieronymi [Ep. xiv, 2], Per calcatum perge patrem, declamatorie dictum, sumptumque a latrone declamatore apud Senecam [Controv. i, 8, 15]: et quae apud Ambrosium de virginitate, et apud Augustinum epistola xxxviii [imo ep. ccxliii] ad Laetum et Canone iv Arabicae interpretationis Concilii Niceni i [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot4
- [Hieron., Comm. in Ep. ad Ephes. vi, 4].
- voetnoot5
- De servis] Chrysostomus i Cor. vii, 24 [Homil. xix, 4]: ϰαὶ γάρ εἰσιν ὅροι δούλων παρὰ τοῦ ϑεοῦ ϰείμενοι· ϰαὶ μέχρι ποῦ δεῖ ϕυλάττειν αὐτοὺς ϰαὶ τοῦτο νενομοϑέτηται, ϰαὶ ὑπερβαίνειν αὐτοὺς οὐ χρή· ὅταν γὰρ μηδὲν ὁ δεσπότης ἐπιτάττῃ τῶν μὴ δοϰούντων τῷ ϑεῷ, ἕπεσϑαι δεῖ ϰαὶ πείϑεσϑαι, περαιτέρω δὲ μηδέν. Sunt et servis limites sui a Deo praescripti: et quousque eos servare oporteat et hoc praeceptum est, neque eos licet excedere. Ubi enim nihil dominus iubet eorum quae Deo improbantur, sequi et obsequi oportet, non ultra. de matrefamilias Clemens Alexandrinus [Stromata iv, 19, 125]: πάντα τῷ ἀνδρὶ πειϑομένη, ὡς μηδὲν ἄϰοντος ἐϰείνου πρᾶξαί ποτε, πλὴν ὅσα εἰς ἀρετήν τε ϰαὶ σωτηρίαν διαϕέρειν νομίζεται. in omnibus viro parebit, neque eo invito faciet quicquam extra quae credet ad virtutem salutemque momentum habere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Eph. vi, 8 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Tertull., de Idolol. 15].
- voetnoot8
- Subditos magistratibus] Exempla illustria et poenae et laudis vide i Sam. xxii, 18, 19, i Reg. xviii, 4, 13. ii Reg. i, 10. 12, 14. Apud Christianos Manuel et Georgius detrectarunt ministerium occidendae Augustae. Nicetas Alexio Manuelis filio [c. 17] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Nam - servemus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Phoenissis [1648 sq.].
- voetnoot11
- Stob. tit. liberos parent. honorand. [79, 51].
- voetnoot12
- Aut magistratui] In paganis hominibus duo sunt nobilia exempla eorum qui principibus ad inhonesta obsecuti non sunt, Papiniani satis celebratum, et alterum Helpidii apud Ammianum xxi [6, 9]. Severus ne eos quidem poenae expertes voluit esse qui Imperatori obsecuti essent ad necem Senatoris. vide Xiphilinum [lxxiv. 2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. ii, c. 7.
- voetnoot2
- Seneca pater] Libro i controversia i [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Seneca - est, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Decl. 271.
- voetnoot5
- Quintilianus] idem alibi [Decl. 333]: Non omnia praestanda etiam parentibus. Alioquin nihil est pernitiosius acceptis beneficiis, si in omnem nos obligant servitutem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- De Benef. l. iii, 20.
- voetnoot7
- [Sopater - convenit, add. in Addendis ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Irrisus olim Stratocles] Talis erat syngrapha illa quam a Basilio Camatero Andronicus Comnenus exegerat: ἐϰεῖνα ἐν τῷ ἀρχιερατεόειν διαπράττεσϑαι ὅσα ϕιλητὰ Ἀνδρονίϰῳ ϰᾃν εἲ;ησαν παναϑέμιτα, ϰἀϰεῖνα πάλιν ἀποστυγεῖν, ὁπόσα οὐχ ἡδύνει Ἀνδρόνιϰον. illa in Pontificio se facturum quae grata Andronico essent, quamvis plane nefaria: contra defugiturum se ea quae Andronico non placerent [Nicetas, Alex. 15] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Plut., Demetr. 900 A].
- voetnoot10
- [Irrisus - esset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Lib. iii. Epist. ad Minutium [Ep. 9, 14].
- voetnoot12
- Ministerium crimen esse] Tertullianus de Anima [40]: Plus caeditur qui iubet, quando nec qui obsequitur excusatur. et de Resurrectione Carnis [15]: Cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens aut invidens illis, quo minus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum. vide Gailium de pace publica lib. i. cap. iv, num. 14 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- L. Adeo. D. de R.I. [l. 157 D. l, 17].
- voetnoot1
- Verr. iii [Act. ii, i, 42, 108] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [fugiendi, ed. 1631; fugienda, edd. 1625, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Ioseph., contra Apionem i § 22].
- voetnoot4
- [Narratum - aggererent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Speciale, ed. 1625; Sed propius, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [L. i C. ii § ix, 15 et C. iv § vii, 10 sqq.].
- voetnoot7
- [in - et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Cf. p. 65 n. 4].
- voetnoot9
- Cum autem diceret producite arma in Christianos] Non enim ab omni vi in Christianos abstinuit Iulianus, tunc maxime ubi colorem aliquem nactus sibi videbatur. Iulianus Christiani iugulator exercitus in Hieronymi scripto ad Nepotianum [Ep. lx, 15]. coeptam eius imperio Antiochiae persecutionem, et iuvenem quendam tortum, narrat Augustinus de Civitate Dei, lib. i, cap. 52 [xviii, 52]. in Martyrologiis memoria celebratur S. Eliphii Scoti et sociorum eius xxxiii, quos Iulianus inter Tullensem et Grandensem civitatem decollari fecit. Vide et Ioannem Antiochenum in excerptis ex manuscripto Peiresiano [Exc. de Virtut. et Vitiis i p. 199]. Augustinus epistola l [Ep. clxxxv] ad Bonifacium citatus a Gratiano causa xi, quaestione iii [c. 94]: Iulianus exstitit infidelis Imperator. nonne exstitit apostata iniquus et idololatra? Milites Christiani servierunt Imperatori inftdeli, ubi veniebant ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat: quando volebat ut idola colerent et thurificarent, praeponebant illi Deum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [speculatores, edd. 1631, 1632, 1642; spiculatores, ed. 1646].
- voetnoot11
- [Sic - commodarent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Vict. de iure bell. n. 23.
- voetnoot13
- [L. ii C. xxiii § ii].
- voetnoot1
- Impunitatem concedunt obedientibus] Chrysostomus de Providentia iii: πολλοὶ γοῦν ἀρχόντων ἐπὶ ϕόνοις ἀδίϰοις ϰατηγορηϑέντες, δίϰην ἔδοσαν· τοὺς δὲ δημίους τοὺς διαϰονουμένους τῷ ϕόνῳ ϰαὶ αὺτόχειρας γενομένους τῆς σϕαγῆς, οὐδ᾽ εἡς διϰαστήριον ἐλϰύσαι τις, ἀλλ᾽ οὐδὲ ζητήσαι τὴν ἀρχὴν, τῆς ἀνᾬγϰης ὑπὲρ αὐτῶν ἀπολογουμένης. ϰαὶ τoῦ τῆς ἀρχῆς ἀξι῎ματος ϰαὶ τοῦ τῆς ὑποταγῆς ϕόβου. multi saepe magistratuum ob iniustas caedes accusati poenas dederunt. At carnifices qui caedi ministerium, qui manuum operam praebuere, nemo in ius vocaverit, imo de iis ne quaesierit quidem. excusat enim eos necessitas ex dignitate iubentis et ex parentis timore. Ex Celso Ulpianus, servum, ait, nihil deliquisse qui domino iubenti obtemperavit. L. 2. D. de Nox. act. [l. 2 D. ix, 4]. Velle non creditur qui obsequitur imperio patris vel domini. D. de regulis iuris [l. 4 D. l, 17]. et ibi Cuiacius. Seneca [Ep. 61, 3]: In volente necessitas non est. Adde Legem Langobardicam lib. i, tit. iv, cap. ii. Mithridates libertos Attilii, conscios caedis in se cogitatae, impunitos dimisit, et eius qui a se defecerat filios. Appianus Mithridatico [102]. Absolutus Tiberius Gracchus a culpa Numantini federis, quoniam alieno imperio peccaverat [Plutarch., Tib. Gracchus 827 A] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. Damnum de R.I. [l. 169 D. l, 17]. L. Liber homo, D. ad L. Aquil. [l. 37 D. ix, 2]. L. Non videtur. §. Qui iuss. de R.I. [l. 167 § 1 D. l, 17]. Paul. l.v. Sent. tit. 22, §. 1 [imo § 2]. Leges Longobar, tit. 96. de termino effosso. Leges Wisigoth. L. ii, tit. 2, c. 2. L. viii, tit. i, c. 3, 4 [c. i, edd. 1642, 1646]. Libro vii, tit. vii [imo i], c. 5 [iv, c. ii, edd 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Aristot., Eth. Nic. v, 12].
- voetnoot4
- [Longinus, de Sublim. 43].
- voetnoot5
- [Hom., Od. xvii, 322-3; cf. Plato, Leg. vi, 19].
- voetnoot6
- [Philo, Quod omnis probus liber 7].
- voetnoot7
- Ratio ad te nihil] Themistius oratione ix [imo vii, 88] principes rationi esse dicit similes, milites irae [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Tac., Ann. vi, 14].
- voetnoot1
- Ann. iii [17] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Seneca] de controversiis iii, 9 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Narrat - minister, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xxii, c. 74 [imo c. 75]. cont. Faustum.
- voetnoot5
- De civit. Dei. lib. i, c. 26.
- voetnoot6
- Nulla civitatis suae lege reus est homicidii] Idem Augustinus de libero Arbitrio libro i [c. 4]: Si homicidium est hominem occidere, potest aliquando occidere sine peccato, nam et miles hostem, et iudex vel minister eius nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum de manu fugerit, non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt: sed nec etiam homicidae isti appellari solent. Retulit Gratianus in causae xxiii, quaestionem v [c. 41] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Silv. in verbo bellum, i, n. 9. concl. 4. Cast. in l. v D. de Iustit. [l. 5 D. i, 1]. Soto l. v. q. 1, art. 7, et qu. 3, art. 3. Vict. de iure bell. n. 32. Covar. in c. peccat. part. ii, §. 10.
- voetnoot8
- [Lucanus, Phars. i, 126 sq.].
- voetnoot9
- Adr. [Adr. add. edd. 1632, 1642, 1646] Quaestione quodl. ii [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646],
- voetnoot10
- Contrariam defendit sententiam] Exemplum hanc sequentium est apud Scafnaburgensem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Ioseph., Bell. Iud. ii, 8 7].
- voetnoot1
- [Iamblichus, de Vita Pythag. 186].
- voetnoot2
- [: et - imperat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Bald. ii, cons. 385. Sotus de det. secr. membr. 3, quae 2. in resp. ad 1 [Sotus - 1, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Martialis, Epigr. iii, 66, 5 sq.].
- voetnoot5
- [Narrant - sibi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Vict. de iure belli, n. 25.
- voetnoot7
- [perdatur, edd. 1625, 1631, 1632; pereat, edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Apolog. c. 4. 1. Advers. Nat. c. 6.
- voetnoot9
- [Statius, Achill. ii, 47 sq.].
- voetnoot10
- [Statius, Theb. xii, 648].
- voetnoot1
- [Propert., El. iv, 6, 51 sq.].
- voetnoot2
- [Nazar., Paneg. Constantini c. 7].
- voetnoot3
- Genesis xiv, 14.] quidam in eundem sensum trahunt vocem ויכינח et interpretantur a se institutos. Herodes in oratione ad Iudaeos post cladem in Arabia apud Iosephum [Ant. Iud. xv, 5, 3]: βούλομαι δὲ πρῶτον μὲν ὑπὲρ τοῦ πολεμεῖν ὡς διϰαίως αὐτὸ ποιοῦμεν, ἐπιδεῖξαι, διὰ τὴν ὕβριν τῶν ἐναντίων ἡναγϰασμένοι. μέγιστον γὰρ εἰ μάϑοιτε τοῦτο, προϑυμίας αἴτιον ὑμῖν ἔσται. volo autem ostendere vobis, quam iuste susceperimus hoc bellum, coacti inimicorum contumeliis. id enim si intellexeritis, magnum vobis ad audendum erit incitamentum [add. edd. 1642. 1646].
- voetnoot4
- [L. iii c. iii § xi].
- voetnoot5
- [Aristot., Polit. iii, 4].
- voetnoot6
- [Apud - est, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Aegid. Regius de act. supern. disp. 31, dub. 5. n. 85. Bannes 2, 2, qu. 40, art. l. Molina tractat. ii, disput. 113.
- voetnoot8
- Ut satis ei constet mortem ab eo commeritam] ideo indicta causa sacerdotes Nobae habitantes occidere noluere Saulis ministri Doego probiores, i Sam. xxii, 17. Et Achabi spiculator tertius nocere Eliae noluit, ii Regum i, 13, et sequentibus. Aliquot etiam carnifices ad Christum conversi in posterum eo munere, ut periculoso, abstinuere. Vide Martyrologium, et Bedam [Hist. eccl.] L. i. cap. 7 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Deut. xvii, 7.